장음표시 사용
31쪽
34 DE SENECTUTE. Titus Coruncanius, nihil modo P. Crassus , a quibus jura civibus praescribebantur : quorum HSque ad extremum spisitum est ProVecta prudentia. Orator , metuo , Ne Ianguescat senectute: est enim munus ejus non
ingenii solum , sed laterum etiam , et virium. Omnino canorum illud in Voce splendescit etiam nescio quo Pacto in senectute ; quod equidem adhuc non amisi ', et Videtis annos: sed tamen est decorus sermo Senis, quietus et remissus 3 facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis Compta et mitis oratio : quod si ipse exsequi nequeas , possis tamen
Scipioni praecipere, et Laelio. Quid
enim est jucundius senectute, Sti-
32쪽
An ne eas quidem Vires senectuti relinquemus, ut adolescentulos doceat , instituat, ad omne ossicii munus instruat 3 quo quidem opere quid potest esse praeclarius 7 Mihi Vero Cn. et P. Scipiones, et avi tui duo, L. AEmilius et P. Africanus , O comitatu nobilium juvenum fortunati videbantur : neo ulli bonarum artium magistri non beati putandi,
quamvis Conseuuerint Vires , atque defecerint: etsi ista ipsa desectio viserium , adolescentiae Vitiis essicitur Saepius, quam senectutis: libidinosa etenim et intemperans adolesce tia eslaetum corpus tradit senectuti.
Cyrus quidem apud Xenophontem eo Sermone, quem moriens habuit , cum admodum Senex esset, negat se umquam Sensime, Seneci
33쪽
36 DE SENECTUTE. t em suam imbecilliorem factam , quam a lescentia fuisset. Ego L.
quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit ) ita bonis esse Viribus extremo tempore aetatis , ut adoles Centiam non requireret. Νihil necesse est mihi de me ipso dicere ;quamquam est id quidem senile ,
X. Videtisne, ut apud Homeru msaepissime Nestor de virtutibus suis praedicet 2 tertiam enim jam aetatem hominum vivebat; nec erat ei Verendam , ne Vera de se praedicans , nimis videretur aut insolens, aut loquax : etenim , ut ait Homerus ,
ex cjus lingua melle dulcior siuebat
34쪽
DE SENECΤUTE. 37Oratio ; quam ad suavitatem nullis egebat corporis Viribus : et tamen dux ille Graeciae nusquam optat, ut Ajacis similes habeat decem , at ut Nes toris; quod si acciderit, non dubiatat , quin brevi Troia sit peritura. Sed redeo ad me. Quartum annum ago et Octogesimum: equidem posse vellem idem gloriari , quod Cyrus ;sed tamen hoc queo dicere, non me quidem iis esse viribus , quibus aut miles bello punico, aut quaestor UΟ-dem bello , aut consul in Hispania fuerim , aut quadriennio post , cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas, Μ'. Acilio Glabrione consule r sed tumen , ut Vos videtis, non plane me enervaVit, nec afflixit senectus : non Curia Vires meas desiderat, non TOStra, non
35쪽
amici, non clientes , non hospites :
teri illi laudatoque proVerbio, quod monet, mature fieri senem , si diu
velis esse senex. Ego Vero me minus diu senem esse mallem, quam eSSe Senem ante , quam essem. Itaque nemo adhuC Convenire me voluit, cui fuerim OCCupatus.
At minus habeo Virium , quam Vestrum utervis. Nec Vos quidem Titi Pontii centurionis vires habetis : num idcirco est ille praestantior P moderatio modo virium- adsit, Et tantum, quantum potest quisque , nitatur : nae ille non magno desiderio tenebitur Virium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum humeris sustineret bovem Vivum. Utrum igitur has corporis, an
36쪽
DE SENECTUTE. 39 Pythagorae tibi malis vires ingenii dari 3 Denique isto bono utare, dum
adsit; cum absit, ne requiras : nisi sorte adolescentes pueritiam, Paulum aetate progressi adolescentiam
debeant requirere. Cursus est Ceseius aetatis , et una Via naturae, eaque simplex; suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data; ut et insiYmitas puerorum , et ferocitas juVenum , et groitas jam Constantis aetatis , et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Arbitror te audire , Scipio, hos-Pes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie , nonaginta annos nutus: Cum ingressus iter pedibus sit, in equum
omnino non aScendere , Cum equo, ex equo non descendere : nullo im-
37쪽
4o DE SENECTUTE.bre, nullo frigore adduci, ut capite
operto Sil: summam in eo esse Corporis siccitatem ', itaque eXsequi omnia regis ossicia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam senectuti conservare ali
XI. Νon sunt in senectute vires 3 ne postulantur quidem Vires a S nectute. Ergo et legibus et institntis Vacat aetas nostra muneribus iis, quae non possunt sine viribus sustineri : itaque non modo , quod non Possumus, sed ne quantum Possumus quidem, Cogimur. At ita multi sunt imbecilli senes, ut nullum ossicii, aut omnino vitae munus exsequi possint. At id qua dem non proprium senectutis Est Vitium , sed commune valetudinis.
38쪽
DE SENECTUTE. 41 Quam fuit imbecillus Publii Asria cani filius is , qui te adoptavit 7
quam tenui, aut nulla potius Valetuditio 3 quod ni ita fuisset, alterum ille exstitisset Iumen civitatis : ad Paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirum igitur in senibus , si in sirmi Sunt aliquando , cuin ne id quidem adolescentes effugere pos int 2 Resistendum , Laui et Scipio , senectuti est , ejusque vitia diligentia
Compensanda Sunt. Pugnandum tamquam contra morbum, Sic contra senectutem.
Habenda ratio valetudinis: utendum exercitationibus modicis: tantum cibi et potionis adhibendum , ut reficiantur Vires, non OPPrimantur. Nec Vero corpori soli subve-
39쪽
niendum est, sed menti atque animo multo magis: nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles , exstinguuntur senectute. Et Corpora quidem de satigatione et exercitatione ingravescunt ; animi autem exercitando levantur. Νam quos ait Caecilius, it comicos stultos SeneS D ihos significat credulos , obliViosos , dissolutos: quae vitia sunt non Senectutis, sed inertis, ignaVae, Somniculosae senectutis r ut petulantia, ut libido, magis est adolescentium,
adolescentium, sed non Proborum; sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium
Quatuor robustos filios , quinque filias, tantam domum, tantas Clien-
40쪽
DE SENECTUTE. 45tclas Appius regebat et senex et
Caecus : intentum enim animum , tamquam arcum, habebat, nec IangueSCens succumbebat sonectuti :tenebat non modo auctoritatem , scd etiam imperium in Suos : metuebant servi, verebantur liberi, Carum omnes habebant: vigebat in illa domo patrius mos et disciplina. Ita enim senectus honesta est, siae ipsa defendit, si jus suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad extremum spiritum vindicet jus Suum : ut enim adolescentem, in quo senile aliquid; sic senem , in quo est adolescentis aliquid, probo: quod qui sequitur , corpore Senex esse poterit , animo numquam erit. Soptimus mihi originum liber est in manibus: Omnia antiquitatis mo-