M. T. Ciceronis Cato Major, Seu De Senectute, Dialogus; Ad Titum Pomponium Atticum. Somnium Scipionis

발행: 1796년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

54 DE SENECTUTE.

Soleo , conviviumque vicinorum

quotidie compleo ; quod ad multamnoetem , quam maxime POSSumus , Vario sermone Producimus. At non est voluptatum tanta qua

si litillatio in senibus. Credo : sed ne desideratio quidem: nihil autem

molestum, quod non desideres. Eene Sophootes , cum ex eo quidemiam assecto aetate quaereTet, utere turne rebus Venereis: a Dii meliora, it inquit ; libenter vero istinc, lam is quam a domino agresti ac furioso si profugi n. Cupidis enim rerum t Iium , odiosum et molestum est fortasse carere; Satiatis Vero et eXPle iis , jucundius est carere, quam frui: quamquam non caret is, qui non desiderat. Hoc ego non desiderare, dico esse jucundius.

52쪽

DE SENECΤUΤΕ. 55- Quod si istis ipsis Voluptatibus

hona aetas fruitur libentius; primum parvialis fruitur rebus, ut diximus ;deinde iis, quibus senectus , si Non abunde potitur, non omnino CaTet. Ut Turpione Ambivio magis deleo latur , qui in prima cavea spectat idelectatur tamen , etiam qui in ultima : sic adolescentia, Voluptates prope intuens , magis fortasse laetatur: sed delectatur etiam Senectus, procul eas spectans, tantum, qua

tum sat eSt.

At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis, ambitionis , contentionis , inimicitiarum , cupiditatum omnium, Secum esse , secumque , ut dicitur, vivere 3 si vero habet aliquod tamquam pabulum studii atque doctriis

53쪽

56 DE SENECTUTE.nae, nihil est otiosa senectute jucundius. Mori videbamus. in studio dimetiendi pene coeli atque terrae C. Gallam , familiarem patris tui , Scipio : quoties illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotios

sct 3 quam delectabat cum defectiones solis et lunae multo nobis anto

Praedicere Quid in levioribus studiis , sed tamen acutis 2 quam gaudebat bello suo punico Naevius i quam Trucu-Iento Plautus i quam Pseudolol Vidi

etiam senem Livium ; qui cum sex annos an te, quam ego natus sum, sabulam docuisset,Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adolescentiam meam processit aetate. Quid de

P. Licinii Crassi et pontificii, et ci-

54쪽

DE SENECTUTE. 57 vilis juris studio loquarῖ aut de huj us P. Scipionis, qui his paucis diebus

pontifex maximus lac tus est y Atqui EOS Omnes, quos Commemoravi, his studiis flagrantes senes Vidimus. Μ. vero Cethegum, quem recte Suadae medullam dixit Ennius , quanto studio exerceri in dicendo Videbamus , etiam Senem 2 Quae sunt igitur eΡularum , aut ludorum , aut SCOrtorum voluptates cum his Voluptatibus comparandae Τ Atque haec quidem studia doctrinae ; quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate Crescunt : ut honestum illud Solonis sit, quod ait Ve siculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem :qua Voluptate animi nulla certe potest esse major.

55쪽

58 DE SENECTUTE. XV. Venio nunc ad Voluptates agricolarum , quibus ego incredibiliter delector: quas neo ulla impediuntur senectute , et mihi ad sapientis vitam proxime Videntur a

cedere : habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium , nec umquam sine uSNra Teddit , quod accepit: sed alias minore , plerumque majore Cum fenoro.Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae Vis a natura delectat et quae Cum gremio mollito ae subacto Aemen Sparsum excepit, primum id O aeeatum Cohibet ; ex quo occatio , quae hOC enficit , nominata est: deinde tepefactum VapoΤe et compressu suo dis-

findit , et elicit herbes entem ex eo viriditatem: quae nixa fibris stirpium

56쪽

DE SENECTUTE. 59

sensim adolescit, Culmoque erecta

geniculato , Vaginis jam quasi pubescens includitur; e quibus cum emerserit, fundit frugem spici, ordine structam , et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.

Quid ego vitium satus, ortus , incrementa commemorem 3 satiari delectatione non possum , ut meae senectutis requietem Oblectamentaque pernoscatis. Omitto enim vim ipsam omnium , quae generantur oterra: quae ex fici tantulo grano, aut ex acino Vinaceo, aut ex Ceterarum frugum ac stirpium minutissimis seminibus tantos truncos Tam sque procreat. Malleoli, Plantae, Sarmenta , viviradices, Propagines , nonne ea essiciunt, ut quemvis cum admi-

57쪽

6o DE SENECTUTE. ratione delectent Τ Vitis quidem quae natura caduca est, et nisi fulta sit, ad terram sertur ; eadem , ut se erigat claviculis suis, quasi manibus, quidquid est nacta, complectitur : quam serpentem multiplici lamsu et erratico, ferro amputans COeΓ-Cet ars agricolarum , ne silvescat Sarmentis, et in Omnes partes nimia fundatur. Itaque ineunte vere in iis , quae relicta sunt, exsistit tamquam ad articulos Sarmentorum ea, quae gem ma dicitur, a qua oriens uva SESE Ostendit : quae et succo terrae et calore solis aUgescens, PTimo eSt Peracerba gustatu, deinde maturata dulcescit; Vestitaque pam senis, nec modico tepore Caret, et nimios So

lis defendit ardores: qua quid potest

58쪽

DE SENECTUTE. 61 se tum Ductu helius, tum aspecta pulchrius 7 cujus quidem non utili-tM me solum, ut ante dixi , sed etiam cultura, et ipsa natura delectat ; adminiculorum ordines, Capitum jugatio, religatio et propagatio vitium , sarmentorumque ea , quam di xi, aliorum ampu tatio, aliorum immissio.

Quid ego irrigationes 7 quid sossiones agri, repastinationesque Proferam , quibus sit multo terra foecundior 3 Quid de utilitate loquar stercorandi 2 dixi in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi; de qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit . cum de cultura agri scriberet. At Homerus, qui multis, ut mihi videtur, ante seculis suit, Laertem lenientem desiderium , quod capie-

59쪽

6I DE SENECTUTE.bat e filio, colentem agrum, et eum stercorantem facit. Νec vero Seg tibus solum, et pratis, et Vineis, et arbustis res rusticae hetae sunt; Sed etiam hortis et pomariis : tum Pecudum pastu, apium examinibus , sorum omnium Varietate. Nec Co sitiones modo delectant, sed etiam insitiones ; quibus nihil invenit agris cultura solertius. XVI. Possum persequi multa oblectamenta rerum rusticarum sed ea ipsa, quae dixi, fuisse sentici

Iongiora. Ignoscetis autem r nam et Studio rerum rusticarum proVeCtus Sum, et senectus est natura loquacior; ne ab Omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita Μ'. Curius, cum do Samnitibus, do Sabinis, de Pyrrho triumpliasset,

60쪽

DE SENECTUTE. 63 Consumpsit extremum tempus aetatis : cujus quidem Villam ego Contemplans abest enim non longe a me ) admirari satis non possum Vel hominis ipsius continentiam , Vel temporum disciplinam. Curio, adsocum sedenti, magnum auri pondus Samnites cum attulisSent, Tepudiati ab eo sunt: non enim aurum habere, praeclarum sibi videri dixit; sed iis, qui haberent aurum, impexare. Poteratne tantus animus non jucundam effoeaee senectutem Sed venio ad agricolas, ne a me ipso recedam. In agris erant tum senatores, et iidem senes : siquidem aranti L. Quintio Cincinnato nuntiatum est, eum dictatorem esse factum : cujus dictatoxis jussu magister equitum C. Servilius Ahala

SEARCH

MENU NAVIGATION