Sphaera Ioannis de Sacrobosco emendata. Elia Vineti Santonis scholia in eandem Sphaeram, ab ipso authore restituta. Adiunximus huic libro compendium in Sphaeram, per Pierium Valerianum Bellunensem Et Petri Nonij Salaciensis demonstrationem eorum, qua

발행: 1586년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

91쪽

Epiremes Ioannis de Regio Monte in holmaginum Pto mari

cavsa . inaequales esse .

IE S naturalis di itur tempus reuo tutionis Solis per motum primi mobilis ab horiZonte aut mcridiano, donec ad ipsum redeat. Sic quantum temporis est a puncto meri- diei in punctum meridiei, tanta est dis naturalis. Et hoc est tempus, in quo reuoluitur totus aequinoctialis,& vltra hoc tanta portio aequinoctialis, Quanta respondet ei arcui eclipticae quem in illo tempore Sol perambulat. Hoc autem additamen um duabus de cau sis diauersificatur . Vna quidem, quod Sol in temporibus inaequalibus aequales arcus de orbe signorum abscindit. Alia, quod arcus aequales eclipticae ina quales habent ascensiones tam rectas , quam obliquas . Oportet igitur propter additamenta haec

duplici

92쪽

et Hoplici causa diuersificata, dies naturales inaequales

ede quod est propositum.

Ex hoc patet hos dies naturales, qui dissi remes dicuntur, non esse mensuram motuum aliorum, cum

inaequales si ni. Oportuit igitur in mensuram huiusmodi alios dies,qui aeqUales essent,assumi.Hac ratio- Ne unus annus Solis est tempus in quo toties reuoluitur aequinoctialis, quoties est unitas in numero di xum anni reperti iuxta doctrinam secundae huius,addita reuolutione una, quae reuoluitur cum motu So- is vero, peracto in uno anno a Sole. Diuiso itaque hoc numero reuolutionum per numerum dierum anni, egredietur quantitas diei mcdiocris scilicet reu Iuxo una aequinoctialis cum additamento 9. minutorum,octo secundorum aequinoctialis, iuxta quantitatem medii motus Solis in die. Haec vero additamenta stini inter se aequalia. Hinc constat mediocres, inter si esse aequales. Palam est, igitur dies natura

res differentes unum ab alio atque a mediocribus disserre. Et sicet unus dies disserens parum a die viro . . mediocri disserat,& insensibilitcr in pluribus tameni Eiebus haec diuersias collecta quantitatem , de qua curandum est,essicit, ut patebit infra.

93쪽

EX ALFRAGANO

DE ORTU ET OCCASU

, PLANETARUM.

ati de occultationibus eorum subradjs Solis. Disseri xxiij.

N hoc loco demonstremus o tum planetarum,& occasum eo- .rum,& occultationem eorum sub radiis Solis. Dicamusque in Saturnus, Iuppiter & Mars sunt cursu tardiores Sole , cumque -δ suerit unus eorum ante Solem, appropinquat et Sol, & videtur eius apparatus in oeviente in vespere, nominaturque occidentalis, donec occultetur sub radiis Solis. Cumque transierit . eum Sol, per cursum suum, & exierit de sub radiis, apparebit in oriente mane, & nominatur orientalis, eritque unicuique eorum occasus in vespere, di ortus in mane. Venus autem & Mercurius, eoquod sunt cursu velociores Sole, cumque fuerit unus eorum coniunctus Soli, fueritque cursu directus, vincit eam de transiens egreditur de sub radiis, eritque ortus eius in occasu vespere, donec veniat ad maximam suam longitudinem,a Sole in circulo breui. Post hoc minuitur

94쪽

) nuitur cursus eius, & reuertitur ad radios eius, eri que occultatio eius in vespere occidente. Cumque separatus fuerit a sole,& exierit de sub radiss,orietur in oriente mane, donec perueniat ad longitudinem suam maiorem a Sole . Post hoc fit,cursus velocior, S attingit Solem,eritque eius occasus in oriente mane, Luna vero est velocior Sole cursu,& non est ei rei trogradatio,ideo attingit Solem,& occidit in oriente mane,transitque eu,& Oritur in occidete vespereo De esse quoque stellarum fixarum iam narrauimus in initio libri, quod quicquid ex eis suerit prope axem septentrionalem, non sit ei occasus inciliamatibus septentrionalibus. Et quanto plus aucta sue: .e rit longitudo climatis in septentrione, tanto plus au getur altitudo axis ab hemisphaerio,& eo magis noerit eis occasus in ipso climate,& sunt har Algeth,&Alpharcadam, & Henethai, quae sunt stellae Vrsae maioris atque minoris,in quarto Climate.Et similii ter quicquid opponitur his stellis ex parte axis meril diani, non erit ei ortus meridianus in eodem clima: te. Quicquid etiam fuerit ex eis magis elongatum ab axe,sueritque occasus in his partibus , quae exce- dunt quinque climata, steritque eius longitudo maxima a circulo signorum , non est ei occultatio sub rad ijs Solis propter prolixitatem mone eius super i terram,ex quo cum Sol suerit in gradu longitudinis Stellae,erit ortus eius ante ipsum Solem,& eius occasus post ipsum. Quod si fuerit Stella ante initium cancri,vel initium Capricorni erit tempus,quo praecedit eum per ortum,aequale tempori, quo succedit ei per occasum. Quicquid autem fuerit ex stellis fixis in cinguloci: culi fgiorum vel prope, vel inter utiasque p3r

95쪽

res, erit occasus eiu sub radijs Solis vespere, &o

tus in oriente mane,secundum P diximus de Satur no, Ioue, & Marte. Et erunt tempora occultationis eius secundum quantitatem siue corporis magnitudinem , & diuersitas eius longitudinis a Sole. Sed sisterit latitudo septentrionalis,abbreviatur tempus occultationis,& si fuerit in meridie,angmentatur. Quicquid vero suerit ex eis in latitudine signorum versus meridiem, abbreviatur tempus morae eius sua per terram. Cumque fuerit Sol in gradu eius erit o tus eius post ipsum Solem,& eius occasus ante eum. Lritque ortus eius & occasus in die, & non videbitur , & quanto plus suerit longitudo eius a circulo stagnorum, 'el a Sole versus meridiem, tanto prolixius erit spatium eius occultationis, ut sidus, quod est in initio quarti climatis. Occultaturque a Sole quinque mensibus anni, eritque occasus eius & ortus &non videbitur. Cumque fuerit stella prope initium Cancri,vel Capricorni,crit tempus, quo succedit Soli in ortu,aequale tempori,quo praecedit eum per occatum, ut sidus Sithelis, quod est in sine Gemino

rum .

. Mansionibus quoque Lunae apud occasum Solis sunt ortus & occasus: ortus scilicet ut exeat stella de sub radiis Solis, & otiatur mane in oriente ante ortu Solis. Occasus vero, ut stella in Nadir hac oriente vel orta mane occidit in occidente eadem hora. Pri-m itaque mansio,quae est Ascarchan, oritur in diebus remanentibus de mense Ayrili,& cadit eius Na dir,quae est Alphasivel Algaphan Deinde post omnes qI.dies oriuntur una mansio,& cadit eis Nadirysque in finem anni

96쪽

Hoc est, exempla ortus ω occasus garum si rum,ex marise auctoribus collicta , Et ad studio rum utilitatem diligenter

' explicata,incerto auctore.

OGNITIONI s ortum &o calum stellarum fixarum praecipua utilitas & fuit quondam& nunc esset, si calendaria non haberemus, unde sumerentur discrimina temporum anni. Nunc quoque certissima tempestatum indicia inde accipiuntur.Ac mihi si pe cognati seriem anni, videtur Deus mirabili consilio ita distribuisse omnes ortus &o casus,ut rerum nascentium utilitati serviant. Id d clarari multis exemplis posset. Solis in Ariete cursus sua natura aliquan una desiccat terram & auras, ea tempestas apta est sationi. Sed seminibus aliquanto post opus eli humore:ideo cum ventum est ad Ple-aades & Hyadas, ordo naturae adfert pluuias. Haec quondam liudiosὸ animaduersa & descripta, sunt, inque utilis consideratio ut opiscium mundi sciamus non extitisse casu. Deinde prodest haec de ortu& occasu dcctrina ad enarrationem multorum scriptorum: quorum sphae ac.Bosc. G quia

97쪽

st De ortu

quia alii magis, alij minus eruditu ortus & occasus recensent,explicatio dissicilis interdum & est admodum intricata, cum praesertim stellae propter motum octauae sphaerae iam aliquantulum progressae sint ut signa consequentia, ct intercalatio quoque non emendata,aliquid faciat discriminis. Olim Sol ingrediebatur Arietem II. die Martii, nunc M. die JHarti j ingreditur,& sic de reliquis. Quia enim an- .nus noster usualis eli maior iusto, necesseelitem pora aequinoctiorum, solstitiorum,& ingressus Solis in caetera signa anticipare, seu recedere a sedibus sitis in antecessoribus. Quare etiam si in tanta obscuritate, di tot difficultatibus, summam semper praecisionem pariter in omnibus locis deprehendere non posse videbimur, danda tamen est opera,

ut quam fieri queat simplicissime nos ex singulis euoluamus.Quod quidem facere sacilius poterunt, qui definitiones, quarum in textu est facta mentio, diligenter didicerint.

Cosmicus, seu mundanus, mane fiunt sub ortum solis, ita ut omnes stellae quaecum Sole , vel paulo post Solem, supra horizontem ascendunt, dicantur oriri cosmice. Quae vero cum signo Soli opposito, eodem tempore sub horizontem dilabuntur occidunt cosmice.

A onychus vesperi fiunt sub occasum Solis. Omncs enim stellae quae cum Sole; vel paulo post Solem descendunt, occidunt agiorum. uae cum signo

98쪽

Poetico. β' signo soli opposito eodem tempore supra hoci-

ο Σontem ex parte orientis emergunt acronyche .

- Ita stellae cosmice surgentes, descendunt acrony-ῖ ' che:&ascendentes acronyche, occidunt cosmicὰ, e dummodo non magnam alitudinem habeant , seu

non multum distent ab ecliptica. Hinc sunt versi-e culi usitati,

r ORTUS ET OCCASUS

Heliacus disserunt a prioribus.Cum enim Sol motu, suo,quem in annuo conficit spatio, subinde ad alias; atque alias accedat stellas, & postea paulatim ab ijs, iterum recedat, fit ut illae,ad quas accedit propius, , propter vicinitatem luminis solaris obscurentur seu tegantur ac aliquantisper lateant. Tales dicuntur occidere heliace, tunc cum Solis propinquitate, impediuntur quo minus vesperi post occasum Solis in occidente appareant. Oriuntur autem iterum heliace quando Sol motu suo progressus, tantisper ab eis remouetur, donec iam mane a radi js laribus liberais,ante ortum Solis in oriente rursus conspiciuntur. Praecipua vero ratio cur tot ortuum & occasuum genera constituantur, a motu Solis proprio pendet qui aliquando ad itellarum loca accedens propius, interdum vero longius ab iis recedens,esticit ut alio atque alio tempore oriantur & occidantvaec dii si- 'cile eit videre ordinem iiiij si lii, quae carent latitudine, velialicui ab ecliptica non multum distat. G a Primo

99쪽

roo De ortu

Prim B enim occidunt heliace tum, cum sol accedit ad earum loca tam prope, ut vesperi post occasum Solis non possint amplius conspici. Paulo

post mane cum Sole oriuntur cosmice; & vesperi Occidunt acronyche eodem tempore, ut supra dictum est. Elaptis aliquot diebus,postquam Sole ab illis discedente mane ante ortum Solis in oriente iterum apparere incipiunt, oriuntur heliacd. Inde Perpetuo ante Solem mane conspiciuntur, donec post sex serme menses, Sole accedente ad signum seu locum illis oppositum , vesperi oriantur acronyche,& mand occidant cosmice. Haec ratio expedita est,& a studiosis facile potest intelligi,propterea quod stellae non multum ab ecliptica uiscedentes in alterutram partem, cu eo propemodum loco Σodiaci oriuntur & occidunt,in quo sunt. Cor Leonis nostro tempore in et s. gradu Leoni ci ab ecliptica tantum .distat Io. minutis. Sub mς-dium igitur Iuli j,Sole accedete ad principium Le nis, heliata occidere incipit, ac vesperi post occasum Solis vix potest cerni. Deinde in principio Augusti, cum sol peruenit ad 2 ' .grad Leonis,oritur cosmic mane,& vesperi occidit acronichὸ cum Sole. Sub finem augusti,quando Sol discedit inde ad medium stre Virginis,a radijs Solis sub quibus tectum latuerat,liberatur iterum,ac mane ante ortum Solis videritur,donec tandem in principio Februarij cum Sol est circa 23.grad. aquarij vesperi oritur acronyche occidente Sole, di mane occidit sub Solis ortum ,

cosmice

Instellis vero habentibus magnam latitudinem,

ratio ortuum est aliquato magis intricatamec enim cum eo loco ecliptice oriutur, in quo sunt,nec cum ι eodem

100쪽

Poetico. MIeodem oriuntur & occidunt Septentrionalem enim latitudine habentes in nostro sphaerae obliquae situ, hoc est, eleuato polo septentrionali oriuntur cum gradu quodam zodiaci, locum suu in quo sunt praecedente,Occidunt cum loco sequente. Contra versus meridie distantes ascendunt cum gradu sequente descendunt cum praecedente.Atq;adeo ordinem ortuum predictum omnino mutant. Idque magis quo

ab ecliptica longius distant.

Nos hanc varietatem breuitatis causa duobus tantum exemplis monstrare conabimur.

Arcturi js stella insignis est ac primae magnitudinis sub pedibus Bootae, nostro seculo in I 8. gradu Librae: recessit autem ab ecliptica versus polum Borealem 3 2. serme gradibus. Is igitur primo oritur cosmice mane cum Sole in hoc nostro horizonte, qui habet eleuationem poli septentrionali 3 et .graduum sub principium autumni, sole existente in initio Librae. Sub initium Octobris, quando Sol mouetur in medio serE Librae, oritur eliace, hoc est,mane paulo ante quam Sol ascen dat, in oriete cernitur. Aliquanto post in fine Nouembris,Sole existente in medio Sagittari j, occidit heliace: vesperi enim post occasum Solis non amplius apparet. Post paucos dies in medio sero Decembris, dum Sol est in principio Capricorni,descendit acroniche cum Sole. Deinde sub initium veris,sole accedente ad initium Arietis, oritur acronich e vesperi, Sole sub horieontem descendente. Postremo in sol

SEARCH

MENU NAVIGATION