Sphaera Ioannis de Sacrobosco emendata. Elia Vineti Santonis scholia in eandem Sphaeram, ab ipso authore restituta. Adiunximus huic libro compendium in Sphaeram, per Pierium Valerianum Bellunensem Et Petri Nonij Salaciensis demonstrationem eorum, qua

발행: 1586년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

111쪽

ira De ortu

Ab g. enim Mariij quo incipiunt occidere o casu heliaco,vsque ad nonas Maij, quibus iterum. totae apparent,6o.sunt dies . Non igitur male di in Hesiodus eas diebus o. continuis integras latere, seu omnino non conspici. Polybius libro quinto,in initio, ait Achaeos auspicari annum a vere circa ortum Pleiadum, iuxta traditionem Arieti Sicyonij, eius scilicet cuius in ossici js mentio fit apud Ciceronem. Verba haec sunt, , ντο ραν ocru, τἰν Αχατ v -ου νεο ου Gσ ἰτυ δεληλυθησ τέθρον που - ἰ τηλαυ. iir γυιο -ΑId de cosmico ortu commodiisi me exponitur. qui aequinoctio verno proximus est, de quo & Columella. Decimo Calendas Maij Vergiliae cum Sole ori

untur.

Si quis tamen locum Polybi j de ortu heliaco interpretari malit non repugno, nisi quod is ad aestatem proprius accedit, ut ex iuperioribus patet.

Hesiodus libro.

- ρ επιῶν ι η , νΠλhiαλον θ' υα. m, nc, Ἀ- ω νοσο -ix πο -ειτ lGμηbia oo' . Autumnum intelligit, in quo Sole existente in Scorpio Pleiades & Hyades in Tauro,& Orion cuijs occidit cosmice manis oriente Sole. Nam &Orion in utraque eleuatione cum Tauro occidit,ut patet in tabula. Sub id te*yus iubet arationem

v - fieri

112쪽

Poetico. I Isieri, ac prohibet nauigationem. Ideo Ac in The crito quidam optat amico scelicem ac bonam n uigationem sub id tempus: quod aliooui solet esse

Hoc est, utinam Ageanacti sit bona nauigatio in Mitylenam , quando notus insestat mare sub hesperios Hoedos,quando occidit Orion. I Tempus notum est,autumni scilicet,quo, Sole existente in Scorpio,Orion mane occidit cosmice, ut dictum est.2 Hoedi oriuntur cum sine Arietis seu principio Tauri Alexandriae . Ergo eodem tempore sole in Scorpio vesperi descenaente , e regione oriuntur acronycha : ideo lis ρωιορ vocat, id est vesperi apparentes : dc quidem sub id tempus eos vesperi oruxi etiam columella testatur,cum inquit

Nonis Octob. Hoedi oriuntur vesperi., Polibyus libro primo. De nauigatione Romanorum in Africam ex Si

113쪽

ι De ortu

lor cum medio serme Cancri,ut cernitur intabula. Ergo ortum intelligit heliacum, quo Sole sub lineveris ex Geminis accedente ad Cancrum totus O- rion,& paulo post cum ad finem Cancri peruenit, Canis quoque mane rursus conspicitur. Improbat autem eam nauigatione, quod sub ea tempora occasus heliacus, & paulo post ortus cosmicus & h liacus Orionis & canis utriusque tem itates ciet. Propter quam causam Hesiodus etiam nauisatio nem vernam prohibere videtur. Sic Pli ni us ib. 18. cap. 29.de occasu heliaco Canis. Post dies undeviginti ab aequinoctio verno pc id quatriduum,varia gentium Obseruatione, quam

to Calendas Maij Canis occidit, sidus per scia vehemens,& cui praeoccidere Caniculam neccile iit. Et de Orione, cap. 23. Cum sidus vehemcns Orionis ijsdem temporiabus longo decedat spatio. Scilicet post aequinoctium vernum paulatim occidere incipit : est enim magnum sidus, & multas habet insignes stellas: ideo non subito a solis radiis icgitur: quod ipse uti 'a Plinius eodem lib.cap.26. icitatur. Nonis Aprilis Oi ion gladius eius ancipiunt abscondi .: quinto Calendas Maij totus Orion absconditur : Octauo Idus Maij. Canis vesperi cula

Pridie Calendas Maij Canis se vesperi citat o casu scilicet heliaco . Oritur a uictu iterum licliace paulo ante solstitium aestiuum, ut idem scribit si

114쪽

bm eodem,capite vigesimo octavo. . . . Sexto Calendas Iunij Caesariae Orion orithriter. tio nonas Iunij Atticae totus exoritur. Hunc ortum intelligit Hesiodus des tritura ac

Cum primum iterum appareat Orion ortu h hqco, in Iunio scilicet, sole exiliente in uia Geminorum,ut dictum est Canicula vero post selliitium oritur,ut est apud Columellam, i hi e . Peracto solstitio usque ad ortum qui

serme triginta dies sunt. i r

De Oftu Heliaco cum scilicet Sole existente in principio Leonis, Canicula cum Cancro manea re t item ascendi t, de conspici potest, quod pipus nauigationi aptistrinum est . ut Hesio . --

statur.

Ouidius i. Pastorum. , octipedis frustra quaerent inachia CR H.

. Praeceps occiduas ille subibit aquas ., Institerint imbres missi de nubibus atris, i Nonae signa dabunt,exoriente Lyra. . Hic temetis offertur 3.ianuarij: eo die Sol in i . Capricorni in signo opposito ergo occasum intelligit cosmicum, quo mane Orience sole in Capricor-nO,Cancer e regione descendit. 1 1 Lyra oritur cum hinc Librae Romae Alinam driae vero cum initio Scorpii. uterque locus i qui tur locum solis antea re ertum , sci. icci I T. Capricorni.Ergo omis est heliacu quo Lyra mane ante ortus Solis conspicitur,a radii, liberaea. H 2 Hai

115쪽

vereti

Hunc ortum praecessiit ortus cosmicus,cuius meminit Columella. 'Decimosexto Calendas Decembris,Fidicula mane exoritur , scilicet Sole existente in sine scorpij, cum Quo occidit Lyra, ut supra patet ex tabula.

Ouidius in eodem . .

Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, Fulgebit toto iam Lyra nulla polo. Sidere ab hoc,ignis venienti nodie, Leonis Qui micat in medio pectore,mersus crit. Die 2 .Ianuarij Sol citin 8.gra. Aquarijsere. Lyra occidit Alexandriae cum 22. Aquari j. Eroo occasum intelligit heliacum , quo scilicet. - . . vesperi occidente 'ole in 8.Aquarij,Lira supra hoi . frontem vix adhuc cernitur; . t i set & enarrari hic locus de occasu colinico,t i quod Romae occidat Lyra cum 2.fere Aquarij.Sed illa expositio min' videtur idonea, propterea quod in stellis septentrionalem latitudinem habentibus occasus cosmicus praecedat, eum dei nde ortus h liacus,& tunc ortus cosmicus sequatur, post q uem occasus acronVchus proximus est , quem ipsum

quoque describit Ouidius in secundo libro, ut postea vidcbimus.

oui mincat in medio,&c. Cor Leonis intelligit, quod suit in quinto vel α gradu Leonis. Is locus est oppositus gradui Solis prius inuento, ergo occasus est cosmicus. Sic Columella. Sexto Calendas Februarii Leonis, quae est in psctore. lara stella occidit.

116쪽

Poetico. Et Plinius lib. i8. cap. 26.

ta Tubproni, in pectore Leonis, occidit matutino.

Illa nocte aliquis tollens ad sidera vultum, D GKVbi est hodie quae Lyra fulsit heri lDumq; Lyram quaeret, medij quoq; terga Leonis

In liquidas subito mersa videbit aquas. Quem modo cslatum stellis Delphina videbas, is fugiet visus nocte sequente tuos. Dies est expressa 3. Februarij. Occidit Lyra cum 22. AquarisAlexandriae : est autem locus Solis 18. Aquari j, di commode interpretari potest de occasu acronicho: posset tamen applicari ad heliacum, qui paruo tempore acronychum praecedit.sed haec expositio commodior est,sicut ante diximui. 11 Terga Leonis. Leo est signum oppositu Aquario. ergo sole in Aquario mane oriente occidit cosmicu. iii Is fugiet visus. Tempus datur tertio Februarij.Locus solis est indecimonono Aquarij. Occidit Delphin cu medio forme Aquarij.ergo occasus est Acronychus. sic de Columella. Tertio Calendas Februarij Delphin incipit oscidere. Idem,sidicula Occidit,scilicci vespera occasu Acronycho,Sole in io. Aquarij cxistente.

117쪽

Hic ortus species dc scribitur , cum enim OH oricum Sirio, qui in Geminis sunt in medio coeli rei . stiant incccsse est Arcturum cum Virgine oriri, id-' que cosmice,Sole existente in Virgine,sub initium Scprc mbris.Sic& Columella, A Canicula sere post diem quinquagesimum Ar

Nonis Septembris Ardhirus oritur,scilicet man C. cum sole ortu cosmico. Hunc ortum intelligit etiad hucydidcs libro secundo, ubi scribit exercitum. Lacedemoniorum discessisi e ab obsidione plateae et i σεντ ον-. relicta ibi parte exercitus Quanquam idem Iocus de ortu heliaco, qui ortuna cosmicum paruo temporis interuallo sequitur, noincommode accipi potest. Aretiari sidus, quod cxoritur undecim diebus ante aequinoctium Autumni. ortu scilicet heliaco,quo apparet Arcturus,solere Virgine accedente ad Libram.

118쪽

LIBRO VI. DE CERVIS.

Maxime vero maturum est abietis semen sub or tum Arcturi heliacum, mense Septembri, &c.

HESIODUS LIB. II.

119쪽

I o De ortu circiter I .Februarij: quo tempore Sol ingreditur Pisces. Oritur autem Arcturus cum Virg; ne.rectEdicitur vesperi, hoc est , acronychd Sole in Piscibus

descendente.

Tertia nox veniat, stodem protinus Vrsae. Aspicies geminos cxeruisse pedes. 'Tcmp' est 1i .Februarij,sole in fine Aquarij prope initium Piscium , oritur Bootes cum Virgine, qui locus est oppositus soli .Ergo ortum intelligit acr nychum: quare inquit,Noctu aspicies. De hoc ortu Plinius lib. I 8.cap. 26. OCTAVO calendas Mariij, hirundinis visu, ct postero die arcturi exortu vespertino. Et Columella lib.'. cap. I

ORTUS Arcturi,qui est idibus Februarissubaducntum hirundinum. Idem lib. O .cap.2.

Nono Calendas Martij Arcturus prima die oria

tur.

LIBRO III. FASTORV M. Sive est Arctophylax siue est piger ille Bootes,

Mergetur,visus effugietque tuos.

Tempus est 1. Mariij, locus Solis in fine Piscium. Occidit autem Alcxandriae Arcturus cum initio Scorpii . Quare, quia Sol est sere in signo opposito, occasum intelligit matutinum,seu cosmicum .Haec hostio qualiscunque est.Nam ut supra etiam monuimus, Latini poetae negligentes suerunt in descriptionibus

120쪽

Poetico. rarptionibus ortus & occasus siderum. Verum occa lum cosmicum describit Columella lib. I I. cap.2. 'Undecimo,decimo,& septimo Calendas Iunias Arcturus mane occidit. Scilicet cosmice, Romae cum f.Sagittarij. Occidit ergo dictis diebus quibus Sol mouetur in primis partibus Geminorum, mane oriente sole e regione descendit. Est & locus in Rheso Euripidis, At εἶρα σημεῖα, κωΠλκῖαAσ αΝεια Μεσου δἰ αε ηο οὐροωου et Gra 'Occidunt signa & septem Pleiades aethereae, Aquila in medio coeli volat. Describitur id fieri in noctu hyemali sub snem quartae vigiliae tribus sere horis ante ortum Solis. Oritur autem Aquila cum priori parte sagittarij. Ergo eo versus medium csti ascendente, necesse cst Pleiades ex opposita parte iam in Tauro descendisse,& Solem quoque lub horironte esse in fine C pricorni , vel initio Aquarij. Finguntur igitur haec mense Ianuario acta,vel initio Februarij.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION