Hugonis Grotii De jure belli ac pacis libri tres, cum annotatis auctoris, nec non J.F. Gronovii notis, & J. Barbeyracii animadversionibus; commentariis insuper locupletissimis Henr. L.B. De Cocceii ... sub titulo Grotii Illustrati antea editis, nunc

발행: 1759년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류:

461쪽

444 Dissertatio Proaem. XII.

n. s. Differt autem jus naturae a jure Praetorio quoad materiam separationis, I. quod jure naturae hoe be-teficium locum habeat in sola sue. eessione liberorum , quia eo jure aliae successiones nec ab intestato, nee ex testamento cognitae sunt: at iure Praetorio in omni suceessione id obtinet: Σ. quod jure naturae in insint.

tum separatio illa peti possit : jure

Praetorio autem tantum intra quinquennium d . n. f. Desinit hoc beneficium separationis, etiam iure naturae , I. s creditores defuncti fidem haeredis secuti

sunt e . 2. si bona ita mixta sunt, ut

separari nulla ratione possint: si pro parte mixta sunt , pro parte saltem separatio peti potest f . Petita semel separatione, redire adhaeredis bona creditores defuncti non possunt 3

SECTIO IV

Ubi demons tur , Testamento uctu acquiri dominium Jure naturali.

CCXCIII. ICti Romani duplicem

statuunt successionem in haereditate , seu iam ilia defundit aliam ab intesta. in , aliam ex testamento . Priorem esse modum acquirendi dominii naturalem, vidimus de poserim i jam quae stio est. Praejudicialis autem quaestio est , an resamema sint ex juste naturali 'Equidem Grotius definit testamen.

Lib. IV. Cap. III. Sin. m.

rim jure possidendi, ae fruendi A . Ataque ideo substantiam ejus cognatam ae minis esse, ait, oe eo daso juris natu

ralis ε .

Quam definitionem plenius resuta ἀvit B. Parens x ; di nos quoque Commentario ad Grotium resutabimus. Interim recentiores Doctores hane Grotii doctrinam secuti uno fere ore statuunt, testamenta quoad originem esse

juris gentium, quoad formam vero juris ciuilis i . q. CCXCIV. Nos ex principiis

Parentis in paucis demonstrabimus , testamenta, etiam quoad originem , esse juris civilis, non juris Gentium : quia I. deportatus , qui retiaet ea, qu juris Gentium sunt, non potest testari . 2. quia testamentum est dispo.

filio, quae post mortem incipit ; quod contra jus Gentium est, quo jus disponendi morte non incipit, sed finitur, 3. Eo jure nemo pote it disponere de honis, quae non amplius ipsus sunt οῦ uti desinunt esse post mortem.

Adeoque q. duo natura contraria Miscurrunt in hac dispositione: f J quod ad juris translationem unius dii posi

piat post mortem. s. Iure naturae in omni dispositione de transferendo jure duorum consensus requiritur I intestamentis autem nullum tempus est in quo consensus utriusque concurrit. Non vivo testatore, quia ibi defiete. bat acceptatio haeredis; n e tempore

aditionis, quia ibi deficit consensus defuncti. Denique & 6. tota testamen inti ratio consistit in nudo figmento , vicujus tempus confecti testamenti, tempus p. I. g. seq. υ) vid. . L ut. pr. Qui

462쪽

De Jure

pus mortis testatoris , & tempus aditionis conjunguntur . & sic tam consectio testamenti, quam aditio haeredi. tatis in momento mortis contigisse finguntur : sictiones vero sunt juris civilis. n. I. Obj. I. quod etiam naturali ratione valeat disposaio , qua quis alienat omnia sua bona in tempus mortis , cum lege revocandi . Res p.

Valet quidem haec dispositio, sed tunc

non e it testamentum , quod unius con-leatu fit , & ab altero demum pol

mortem acceptatur . Est potius Verus actus inter vivos, utriusque consensupersectus ; unde statim ius quaestum est parti, at sub conditione , nisi ν

vocaverit dominus.

2. Obj. Σ. quod substantia testamenti cognata sit dominio , quae est ratio Grotii, & Struvii φ ; dominia autem sunt ex ure Gentium. Resp. I. Immo dantur etiam dominia civilia i testamenta autem inter modos acquirendi dominii civilis reseruntur. Σ. Suia stantia testamenti consistit in dispositione de transserendo dominio post mortem. Haec substantia adeo non est cognata dominio, ut naturali ratione dominium ejus iodi dispositione transferri natura non possit; non vivente testatere quia noluit vivus transferre;

non eo mortuo, quia non potest tran

serre , cum omnis dispositio de domi.

uio morte tollatur.

n. 3. Obj. 3. Quod hic mos testandi

inter omnes gentes sit receptus, uti Grotius exempla late cumulat p . Res p. I. Gentes hunc modum dii ponendi ob

& S. I . & ibi Te smarus lit. f. Sc g. q) In Dissert. de testam. Priuei p. r)In disp. de origine testamentorum. Conf

summam ejus utilitatem imitati fune adeoque valet, etiam inter gentes, ut jus civile. 2. In regnis nunquam effe- Elum habuere testamenta , nisi quod successores ultro aliquando ultimae Voluntati defuncti paruerint. 3. Dicuntur testamenta, sed revera sunt dispositio. nes inter vivos praesentibus liberis persectae. Et huc pertinent exempla Abraham i, Iacobi, Hiskiae, &c. Apud Germanos veteres testamentorum usum non

fuisse, Tacitus testatur. n. 4. Plenius hanc materiam ex Parentis principiis illustravit frater pie defunc us, olim S. R. M. Borum. Consiliarius intimus, ac Regii Dicasterii Mag-deburgensis Praeses q ; quem postea le-cutus est Thomasius : quanquam diu

sentiant Doctores communiter s .

CCXCV. Cum igitur testamenta jure naturae sint incognita , facile constat, per dispositionem testatoris , quae meris fictionibus , & conjecfuris nititur, dominium rei in haeredem jure naturae non transferri ; adeoque di. spositionem , quae fit per testamentum, vel codicillos, non esse modum tran serendi dominii naturalem. Quod vel exinde confirmatur , quia apud Romanos extranei testamentum sacere , i. e. patrimonium suum haeredi relinquere, & in eum rerum suarum d minium transserre non potuerunt e . Unde omnia illa jura ultimarum v

luntatum , quae in Digestis a libro 28. usque ad librum 37. inclusive traduntur , nimirum , de legatis , fidei commissis, codicillis, de I alaidia, de Tre- Ilia in

463쪽

4 6 Dissertatio Prociem. XII.

bellianica , &e. ad disciplinam juris

naturalis non pertinent.

CCXCVI. His principiis positissaei te jam decidi possunt omnes quaestiones circa testimenta , quae vel a Principe conficiuntur , vel in quibus Principi aliquid relinquitur. n. I. duaeritur autem L an Princeps alii Principi regnum μιm , vel partem regni , testamento relinquere

possit 8 & an tali haeredi , vel legatario , jus ex illa dispositione acquiratur 8 Recte id negat Parens ti : f a Jquia summi Principes solo jure naturae reguntur, ubi nullum est testamentorum vestigium οῦ ex dispostione autem , quae jure non subsistit , nullum ius, nec ulla obligatio oriri potest v :

i si J quia de alienatione imperii agi

tur, quae fieri absque consentu populi nequit κ . Idque verum etiam est

f , J etsi regnum sit bello quaesiis

tum ; nam tale regnum absque coninsensu populi victoris alienari non potest ' .

Atque haec, quae dicta sunt, s r J

multo magis vera sunt si a rege testatore imperium extraneo relinquitur ,

exclusis filiis, vel aliis, qui ex dispo. litione populi jus succedendi habent et :hoc enim jus princeps sua dispositione

eis invitis auferre nequit. n. 2. Quaeritur II. An Princeps alii Principi, ex patrimonio suo privato, aliquid testamento relinquere possit 8 Et an tali haeredi , vel legatario jus ex illa dispositione acquiratur Assirmatur, si iesibus loci testamentum , quo extranei instituuntur ,

pro valido habetur ; nam in juribus

Lib. IV. Cisp. In Sect. m.

privatis Princeps utitur iure privato. Idque extra omne dubium est si di spositio per actum inter vivos sit, ut per mortis causa' donationem , &c.

Talis dispostio jure gentium subsistit:

adeoque Princeps , qui ab intestato successurus est, exequi voluntatem de- iuncti tenetur ; modo solennia dona. tionis mortis causa, lege civitatis statuta, adhibita snt n. 3. Quaeritur III. An Princeps extraneo privito testamento aliquid ex patrimonio privato relinquere possit,& an haeres Principis obligetur ex illa dispositione Τ Resp. amrmando; quia de jure privato agitur , ubi jura privata loci ontinent ς .

n. q. Quaeritur IV. an Princeps subditum suum testamento haeredem in bonis privatis instituere , vel et te. gatum relinquere possit Τ & an succeiaior principis implere voluntatem deis functi teneatur Τ Αωmatur, ex eadem ratione d n. Quaeritur m an in casibus cpraemissis testamentum Principis va. fleat, si sesennia non adhibuerit λ Negatur . quod plenius quaestione VII. probabimus. n. 6. Quaeritur VI. an Prisceps ex testamento extranei subditi capere alti quid possit ' A mrmatur: quia Princeps institutus utitur jure privatorum in alieno territorio f ; modo testamentum rite, & juxta lepes loci factum sit a . n. 7. Quaeritur VII. an Princeps

ex testamento subditi sui aliquid capere possit 8 Assirmatur; quia beneficiis juris civilis, quae subditis permittit , ipse quoque uti potest . . At

464쪽

De Jure

At alia quaestio est, an capere possit ex imperfecto testamento λ Sunt qui

statuunt ι , valere testamentum tale,

etiam si necessariis solennitatibus destiis tutum sit: has enim lolennitates esse meri juris civilis , a junt , quo Princeps institutus non obligatur ; idque confirmant ex dicterio illo, quod Princeps in aliorum quoque testamentis omnes solennitates sua praesentia sup-μeat . . At verior mihi videtur contraria sententia . Nam illa dispositioneque valet iure naturae , neque iure civili. Non iure naturae, per ea , qua tradita sunt supra ι . Nec jure eiu ii, quia testamenti substantia in ceratis solennitatibus consistit, quibus deficientibus non est testamentum , nec ulla inde jure civili oritur obligatio . Quod vero Princeps institutus solennia testamenti suppleat , nulli bi asseritur. Equidem in Iege I'. C. de Testamentis, testamentum Principi oblatum valere dicitur tanquam judiciale quod omnino verum est , quia Princeps sons est judiciorum, adeoque vere est testamentum judici oblatum): quod vero solennia, quae ad substantiam negotii requiruntur, & sine quibus negotium nullum est, supplere posisit, in allegata Iege non statuitur. Idque egregie confirmat Grutius m , qui de promissis Regum agens ait, se tales sint actus, qisi a rege , sed ut pria

varo, sum, etiam e viles leges in eo va. Iebunt. Atque hinc alibi negat, venditionem sine pretio, locationem c-ductionem sine mercede: stipulationem sine verbis, fieri posse . . Hinc jam frustra quaeri solet , an

Augusta ο , an liberi Principum , an Principes apanagiati p , sine solennitatibus testari possint λ si enim idisse Princeps legibus civilibus tenetur, multo magis ejus conjux, liberi ,

Quo ipso simul deciditur quaestio ,

an Princeps pro parte testatus, Sc pro parte intestatus decedere possit 8 Cum enim substantiae testamenti id repugnet , hactenus quoque leges civiles valebunt q n. 8. Quaeritur VIII. an Princeps in suo testamento decidere possit lites, quas post mortem inter succeis res metuit 3 Merito id negant P rens r , & Grotius 4 qui multis r tionibus id confirmant e . n. P. Quaeritur Ix an Princeps liberos suos sne causa ex haeredare quo. ad bona privata possit λ Negatur . Neque enim jure naturali, neque jure civili talis exhaeredatio valet : nam

cum testamenta jure naturae incognita sint, ex haeredatio autem non nisi testamento fieri possit, certum est , i re naturae liberis successionem uatura debitam, facto patris auferri non posse . Neque jure civili valet talis exis eredatio . quia ea forma lege pra scripta est, ut non nis causa nomina.

sim expressa valeat.

Ubi demonseratur , Praescriptionem is

memoriatim uon esse modum acquirendi Dominii.

CCXCVII. PRAESCRIPTIO

465쪽

4 8 Disseriurio Prooem. XII.

itidem non est modus acquirendi dominii naturalis . Equidem de praucriptionibus longi ,& longissimi temporis , quae in poenam negligentiae introductae i unt, id extra dubium est .' at de praescriptio. ne immemoriali quaeri solet. CCXCVIII. Praemittendum auistem est, praescriptionem ICtis denotare exceptionem temporis ' adeoque is, qui se fundat in praescriptione , asserit, jus sibi lapsu temporis, eoque solo, quaesitum esse in res, vel ius alteritis. Sane , in immemoriali quoque praescriptione possessor allegat, se tanto tempore rem, vel jus alienum possedisse , ut initii meis moria non exstet adeoque hie quoque ex solo lapsu temporis jus in re

aliena asseritur.

CCxCIX. Ex his satis apparet, solam possessionem rei alienae , etsi

ejus origo memoriam excedat, non

esse acquirendi dominii modum &ipse Grotius satetur u , Lempus suapte natura nullam vim effectricem

habere. Etenim vel constat, rem . quam ego possideo , alterius olim fuisse, vel de eo non constat. Priori casu jus antiquioris possessoris semper integrum manet , donec a praesente possessore probetur, justa ex causa rem ad ipsum pervenis. se : nam de jure antiquo domini constat; an vero jure possidere desieri t, de eo non constate adeoque is, qui id allegat, id probare debet . Hinc Ammonitae post la pi um trecentorum annorum vindicabant sedes, quas olim ad se pertinuisse mentiebantur. Po-μriori casu praesens possessor tutus est, citra praescriptionem , ipso jure naturae :quia cum alter nec possessionem, nec jus docere possit, possessor semper po-

tior est, qua possessor; nec ille t tu.lum allegare tenetur .

Idem quoque dicendum si quis non rem alienam, sed ius aliquod in re altrina possideat, per tempus , cujus m moria non exitat: uti si quis servia tutem sibi in re aliena constitutam dicat: nam hoc quoque ea su de jure dominii adeoque de jure ex eludendi alios ab usu ejus rei, constat η . Qui proinde usum illius rei alienae praetendit, id probare debet: quamdiu enim non eo nitat , usum alienae rei justo titulo ad praesentem posse rem per. venisse. jus dominii, quod omnem rei usum continet, salvum est. q. CCC. Equidem Grotius existimat, ex tanti temporis silentio praesumi anumum derelinquendi ν adeoque jus hie

acquiri , ait, non ex solo lapsu temporis, sed ex accedente conjectura , ex tacita, nimirum, alterius derelictione. At I. negamus, silentium inferre consensum. Etsi enim quis praesens, iasciens aliquid in suum praejudicium

agi, taceat, etsi quis rem suam ab alio teneri sciat, nec quicquam contradicat, non tamen dici potest, eum jussuum amittere: tum quia jus nostrum non amittimus , nisi salio nostro , de quo constare certo debet I non autem constat ex solo silentio: tum, quia teste ipso Grotio et dominus metu, vel defectu virium . vel alio casu impe diri potest, quo minus praesens loquatur. vel quia juris sui gnarus non est. A tque hinc 2. Grotius a quoque ejusmodi validissimas rationes in contrarium ad

mittit. Sane, 3. s dominus neget, se animum derelinquendi habuisse, si provocet ad juris sui :gnorationem , si media recuperandi dei ui sse, alleget, ei

466쪽

De Iure

credendum potius est, quia de ejus antismo quaerit ut Unde A. Grotius . late. tur, conjecturas has, nimirum , de tacita derelisthione ' admodum incertas esse, etsi ex jure naturae aliquatenus originem ducant: adeoque per se non

suffcere ad probandum derelinquendi animum; sed jus Gentium demum fio mitatem his conjecturis dedisse, &in. duxisse hane legem, ut possessio mem

riam excedens omne dominium transisserat s quae sola ratio, cum jus Gen.

tium voluntarium nullum existat, totum figmentum tacitae derelictionis avertit ). Sed & s. alibi probavimus, gentes inter se hunc titulum non ad.

mittere.

CCCI. Cum vero utilitati publicae repugnet, dominia, & rerum possessiones tam longo tempore in inceristo relinquere, leges Romanae merito, an poenam negliῖentiae, certum praescripserunt dominis tempus , intra quod, si rerum suarum repetitionem negligunt, jure suo privantur. Id autem meri juris civilis est. Quomodo apud Romanos Reeessu temporis variae praescriptionum species sint introductae, demonstravimus in

Iure nostro controvella. e .

Ubi probatur , servitutex nastura non

esse Ius in re. q. CCCII. ICti Romani praeter δε- minium, & quae dominii species est,

haereditatem , adhuc duas alias species m. de Coeerit Inari ad Groe.

juris in re constituerunt, nimirum, se νυitutem, o pignus. Nos demonstra bimus, haec iura in re ex mera ratione juris civilis Originem traxisse. Primo a tem de servitute agemus

CCCII I. SERVITUS sua natura nihil aliud est, quam pactum de usu

rei suae in alium transferendo I ex omni autem pacto saltem otitur actio personalis. Neque enim usus alii permittitur alia intentione , quam ut ut intur vi pacti; unde non magis ius in re Oritur, quam ex pacto commodati,& locati, quo utilitas rei meae vel gratis , vel pro mercede in alium

transfertur.

CCCIV. Ratio autem, cur ICti Romani ei, qui servitutem talem quaeafivit, jus in ipsa re competere voluearint, in aprico est. Nam

L In serυiiutibus praedialibus Icii Romani supponunt faJ duo praedia . . bJ eaque vicina e : fe J ut servitus

utilitatem habeat f o & quidem fdJ

perpetuam g . Hae forma posita asti Romani ereis diderunt . actione ni personalem non sufficere ad utilitatis illius perpetuae e fectum consequendii m. Nam I. domi isnus praedii servientis, alienando praedium, intervertere servitutem , quae praedio meo perpetuam uti litatem proocurare debet, posset. Sed & 2. si te tius me in servitute turbaret , vel usum rei prohiberet, actio non contra turbantem , sed contra dominum praeodii intentanda esset & hie demum actionem contra turbantem intentare , vel eam cedere deberet ε .

467쪽

4 so Dissertatio Prooem. XLI

Ne igitur in directum quis priveis tur utilitate praedio tuo utili, eique

perpetuo destinata, actionem realem

dedere Legislatores Romani praevio dominanti, ejusque possessori, ut servi tutem a quocunque possessor vindica.

re possit. Atque hi ne quas traditio nem quoque requirunt s quia jus in re non nisi traditione constituitur)d pro traditione autem ipsis est usus actua. lis, vel patientia domini ; .Hane autem constitutionem esse me.

re civilem, patet 1. ex serma lege pr. scripta οῦ qua cessante actio perionalis manet. Nam a. servitus, quae in praediis non vicinis constituitur , actionem producit mere personalem : aeque, ae 3. servitutes, quae praedio meo ut iis

tes non sunt; uti si paciscor eum vicino domino, ne per fundum suum eat, aut ibi consistat ι ἰ ne suo sundo lauatur; ne in suo fundo aquam ruaerat; ne viridaria tollar; ut locum

uum amoeniorem reddat mei prospectus causa, &c. . Huc quoque perintinet pactum, ut spatiari, coenare, pomum decerpere in vicino liceat is . Sed mera actio personalis, mihi datur, si servitus non habet caulam perpetuam φ . Si vero s. servitus, seu jus per-eipiendi utilitatem in praedio alieno, sua natura ius aliquod in rei ipsa nobis eo niscederet, id quoque verum esset in prae. diis non vieinis , & licet praedium inde perpetuam utilitatem non haberet. CCC v. II. In Iemitatibus personalibus ratio juris ei vilis itidem elara est. Nam I. ICii Romani quatuor saltem casibus usum rei alienae inter iura in re retulerunt. fa Jinti θυλι , si usu sis u-ctus, i. e. lus utendi liuendi re alie-

na, salva substantia, alicui pacto con.

cediture vel quoties res, quae usu cono sumuntur, ea le3e utendae concedun. tur, ut vel res in genere, vel earum

aestimatio restituatur quod negotium quasi u sfructus vocatur, ubi cautio I eo proprietatis est, quae ex natura rei

salva esse nequit: bl in usu, si jus

utendi struendi re aliena salva substan. tia , ad quotidianas nee tates alicui per mittitur: se J in babitatione, si non totus aedium usufructus, sed saltem paraea. quae in babitando consistit, conceoditur: DdJ in vera servorum , si itidem

non totius servi usus fructus, sed ea pars, 'uae in operis consistit, alieni

conceditur.

In omnibus reliquis easibus inio manet personalis: uti si per commoda tiam res alii utenda gratis conceditur . item si per Learionem usus rei pro meris

cede in alium transfertur ; porro si per pactum jus decerpendi pomum in vici. no horto permittitur ρ οῦ dic. Cum igitur χ. saltem in quatuor i l. lis casibus specialibus constitutum sit, ut actio realis detur , non in aliis, subitamen eadem juris naturalis ratio est )hae ipsae exceptiones probant , coninstitutionem illam esse mere ei vilem . Ratio autem, cur 3. ICti nos quatuor casus inter iura in re retulerint, eadem videtur fuisse , quae in servitutibus realibus: nam hoc quoque pa. Eho utilitas quaedam perpetua in utenis

rem transfertur, sua enirn natura non

nisi morte finitur j quam dominus rei fructuario per indirectum auferre posisset , rem alienando nam emtor non

tenetur stare pacto antece ris ); quoeasu fructuario nil nisi actio personalis

468쪽

De Jure

superesset ad id, quod interest. Sed &si tertius aliquis hunc fruch uarium im pediret. hie contra solum dominum

res , dominus autem demum contra turbantem agere deberet e . Has amishages tollunt legislatores Romani, dan. do actionem realem possessori servi. tutis. Sane, 4. Ob has utilitatis rationes

ICti Romani etiam in aliis causis , quae sua natura oblisationem personalem producunt, jus aliquod in re constituerunt. Haec enim ratio est , cur conis

ductori'. vel emtori superficiei, si aedificat , plantat, vel alio modo aliquid imponit, actio realis detur ἐν si quis enim in luperficiei usu turbatur, actione personali ex conducto, vel emto eum d mino agere , & dominus cedere suas mcti es superseiaris tenebatur r . sed Ioniage utile visum es s quia melius est possudere , quam personam experiri ) quas

in νem actionem pollierri; atque ideo Praetor actionem realem inde dedit. Iure naturali igitur conductor, vel emtor jus reale in superfietem non

habet superficies enim naturali ju. re cedit solo ν ) ; sed Praetor ex singulari illa ratione dat actionem

realem.

Sed 8c porro Emphyleusin , quae nihil aliud est, quam locatio perpetua ,

inter jura in re retulerunt V, ac do. minii speciem declararunt et ne in arbi. trio domini sit, usum illum perpet um alienando intervertere, & ne fructuarius per ambages usum illum sibi asserere opus habeat. Pari ergo ratione pro servitutibus vindieandis actiones reales, nimirum, q Vid. L. ia l. s. Usuis. L. ε . g. s. Locat. ν Liti t. f. t. de sit pers fin. f. Supers. u i. f. i. si ag vect. L. I 6. f. iin. Pign. ct. b

Rerum . 'actiones eonsessoriae , & negatorIae , datae sunt.

SECTIO VII.

Ubi demonstratiar, pre Planus naturali ratione non consitu Ius aliquod in re.

CCCVI. PIGNUS itidem iure

naturae non pertinet ad jura A re .

Neque iure civili olim alia actio inde

data fuit, nisi personalis ex contracturnam pignus nihil aliud est , quam conistractus realis, per quem res in securitatem debiti alii traditur' adeoque ubi eustodia, & securitas pacto in alium transfertur: unde obligatio saltem per

lonae oritur υ .

a. CCCVII. At SERUIUS Praetor demum. contra rationem iuris civilis, praeter hane actionem per naulem, realem quoque dedit in casu specialissimo s loeator persequitur res coloni pro mercede fundi obligatas x , ad eum effectum, ut a quocunque Posisessore vindicare pignus potuerit. CCCVI II. Ratio Praetoris , qu in aequitate quadam naturali fundatur, haec est , qund dominus fundi nullam sere securitatem habeat, pro usu, quem colono coneedit, nisi in pignore. At omnis sere securitas esse. ctum perderet, si actio personalis salistem inde daretur Nam faJ Dominus rem alienando eo ipsci auserre securi. talem posset, quam creditor in re habuit . Immo fbJ si tertius pignus a uinserret, locator non posset ad elus repetitionem agere ; sed ipse dominum &bie demum furem convenire deberet ' .

469쪽

4 s a Disserti Proaem. XII.

Haee actio Semiana, a suo auctore, dicebatur; at quia in reliquis pignoribus eadem ratio obtinet, ad imitationem Servianae a ct io quoque re

lis in omni pignore data est, quae quas

Semiana , utraque auLem bmothum pia dicitur. II .

CCC IX. Plenam igitur securitatem Praetor tribuit creditori . dum ei iacultatem concedit rem a quocunisque possessore vindicandi. Atque hoe modo pignus, quod actionem perso. nalem sis a natura producit, Ius in rasactum est.

Ubi demonstratur, Domin a ut Ita e Llia, aliaque iura realia , quae Iure Romano talia Iunt, non esse a natura , sed ex Iure e tali. CCCX. HACTENUS probavi.

mus , praeter dominium , & haeredita

tem quae e st speetes dominii ) aliud

ius in re natura non dari . Unde sequiutur, omnia illa dominia utilia, &c. esse mera inventa iuris ei vilis. q. CCCXI. Atque huc pertinet I. do. minium utile, quod vastilo in fetidis competit : jure enim naturae saltem obligatio personalis ex pacto inde ori- ur , quo usus rei plenissimus sub le. ge fidelitatis, serνitiorum, direcadentiae conceditur.' at ob rationes supra

allegatas, mores Germaniae ius aliquod in re vastillo constituerunt, quod δε- minium utile vocarunt, illudque domi. nio direeio opposuerunt. Par. Hyp Inst. de se Vid. sect.

CCCXII. Hunc quoque a. perii unet E brevila, per quam utile rei immobilis dominium in alium transissertur, sub lege meliorationis, &ceristae pensonis annuae . in recognitionem dominii directi solvenda . Iure naturi itidem actio personalis ex tali π.cto oritur . : sed legum latores Romani ex iisdem aequitatis rationibus possessori, re tradita, dominium utile tribuerunt , . Ad dominia jure civili introducta quoque resertur 3. superscis quando s cilicet quis in perpetuom conduxit fundum alienum, vel emit solam superficiem, ibique aedes posuit, vel arbores planiavit: hoc casu aedes illae, cum in alieno solo positae sint , cedunt solo e ἀEx hoc igitur negotio , itidem jure

naturali tantum actio personalis, V. Deonducti, emti Rc. oritur, qua super sciarius agit contra dominum, uL pacto stet , vel , si tertius turbat , ut actiones praestet δέ idque etiam Iure ciuili ita obtinuit. At jure praetorio, si locatio est perpetua, i non si temporaria ) ex ratio. nibus alibi allegatis e superficiario itidem jus in re, & dominium aliquod utile concessum e st f , unde utilis ei

actio in rem datur, contra quemcunque turbantem, etiam dominum ipsum t. Hia igitur omnes effectus do is minii , sed utilis. obtinent ε . CCCx IV. Alia species dominii civilis est dominium, quod marito conis petit in praedium dotale. quod ei tradi iatum est i . Nam hie quoque jure na

turae

470쪽

De Iure

turae amo marito competit personalis ad petendam utilitatem dotis pro serendis matrimonii oneribus traditae , contra uxorem , quae impedit usum .

Si tertius impedit, is, cui constituiturdos, ipse agere non potest , sed uxorei actiones p stare debet ἡ . At jure

Romano, etsi naturaliter res maneat

uxoris . ius aliquod in re , seu dominium , tribuitur marito unde distinctio illa inter dominium naturate, &eivite, orta est j : vi hujus dominii civilis omnes effectus dominii ad ma .ritum pertinent m .

CC XX Porro & s. Praetores ius .n re tribuerunt et , qui bona fide , σiusso titulo rem a non domino accepit, mante impletam usucapionem eam amisit . .

Is enim rem a quolibet possessore, qui infirmiori tittito possidet,vindicare acti ne publiciana potest O . Necessaria fuit haec constitutio ideo, quia iniquum visum est, eum , qui bona fide rem acquisivit, ideo spe usucapiendi excludi , quod injuria, vel casu possessione exciderit amissa enim possessione intem rumpitur ulucapio j. Publisiana actio igitur a PUBLIL IO Praetore data est tali possessori, quas domino . Atque qua talis rem a quocunque possessore, qui infirmiori titulo possidet , s non ergo a domino ) vindicare potest, ad eum effectum, ut usucapionem perficere possit hinc cessat haec actio in rebus , quae usucapi non pollunt ' ) . Hoc dominium igitur, quod in Publiciana fingitur , ex mera aequitate civili ortum est. Nam I. ideo fingitur, ne intereum patur usucapio : at haec est meri iuris civilis. a. Naturali ratione actor hic dominus non est, quia suppin

nitur, eum a non domino rem .cce

pisse. Si igitur 3. rem a possessore , qui titulum utut infirmiorem habet , vindicat, jure repellitur exceptione ,

tu non ex dominus.

Adeoque jure naturae ille , qui infirmiore titulo possidet, semper potior est petitore, qui titulum dominii probare nequit, & tutus est sola possessione. Neque aliud remedium petit ri superest, quam ut contra eum , a. quo causam habet . actionem instituat, ut praestet habere licere. Praetor has ambages sustulit , dominium illud fictum introducendo : ex quo actio Publiciana, quae realis est, datur contra quemcunque possessorem.

CCCXVI. Equidem aliae sunt

actiones , quae tum a Triboniano , tum a recentioribus Doctoribus ad iura in re referri solent: at nulla ratione eo reserri possim t. Sane , actiones praeiudiciales, Scinterdicta, non sunt actiones reales : nec actiones Pauliana, Sc res isoria , quas Iribonianus, & TheopLilus in censum

actionum realium retulerunt ν . n. t Actio Pauliana est, quando

alienatio in fraudem creditorum facta rescinditur quasi non facta, si is , in quem alienatio fit, fraudis lit conscius, . Iure naturae debitor, qui aliquid sacere , vel praestare tenetur, eli dominus rerum tuarum, adeoque pro lubia tu de eis disponere, easque in alium transferre potest . Si vero in fraudem creditorum rem alienat , & emtor conscius sit fraudis , dolo contrahentium ius creditorum minuitur ;quod damnum reparare, i. e. justuum

cuique tribuere tenentur.

Cum igitur actio haec ex solo dolo

SEARCH

MENU NAVIGATION