Ioannis de Turrecrem. cardinalis S. Sixti. Contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

ax Dan. Turreerem.& nihil vident. ' Secundo idem ostenditur sic,ad prophetiam maxima requiritur mentis eleuatio ad spiritualium contemplationem, quae quidem impeditur non modo per vehementia' passionum ut in praecedenti ratione, sed etiam per inordinatam occupationem rerum exteriorum. Vnde, & de filijs Prophetarum legitur 6. Reg. quod habitabant cum Heliseo,quasi solitariam vitam ducetes, ne mundanis occupationibus impedirentur a dono Prophetiae ,' nullo ergo modo credendu est , . quia homo bestiale vitam ducens, male

nciis,spoliis,& rapinis,& violentiis interen, dis semper intentus,cuiusmodi fuit iste pedi fidus Machometus,ut dictum est, Prophetiae gratia a Deo fuerit donatus. Tertio sic, Prophetia cum sit donum Dei da- . tur ad utilitatem Ecclesiae,sicut,& aliae gratiae gratis illatae,secundum illud Apostoli t. Chorint. Ia. Unicuiq; datur manifestatio spiritus ad utilitatem, sed ea quae dicta sunt a Machometo, non sunt ad utilitatem fidelium ordinata,immo ad destructionem morum,ad virtutum exterminium, ad fidei, & 'religionis omnimodam extirpationem, Ut patet manifeste Alcoranum eius legentibus& infra nos ostendemus , cum de erroribuSeius loquemur; nullo ergo modo credenduest Machometum,Prophetam fuisse Dui . .

Quar

22쪽

De error. Maebom. 23 Quarto sic,Prophetia,cum sit inspiratio,vel re uelatio Diuina,rerum euentus immobili veritate de nuncians, no potest prophetiae, quaest Deo est subesse aliquod falsum . Sed secta Machomeli, quam dicit se habuisse, tanqua

Propheta a Deo continet multa falsa, erronea plurima, mendacia quasi innumera, ut patet Ascoranum eius percurrentibus, nos infra oste demus, cum de erroribus eius

loquemur . ergo impossibile est, quod Machometus fuerit Propheta Domini, sed potius Diaboli,qui pater est mendaciorum . Quinto sic, cum cognitio veritatis eadem fit in Discipulis, & in docente , quia cognitio addiscentis, similitudo est cognitionis docentis, sicut in rebus naturalibus forma generativa similitudo quaedam est generatis . Impoisibile est Prophetas Domini in doctrinis,& denunciationibus propheticis sibi inuicem aduersari; sed Machometus contradicit in pluribus doctrinis,& denunciationibus propheticis aliorum Prophetarum Domini, ut patet, & patebit luce clarius infra , ubi de eius erroribus dicetur . ergo imponsibile est quod Machometus fuerit Propheta Domini. Sextq ex eadem radice, sic, Cum veritas 'c

gnitionis eadem sit in magistro docente, &discipulo addiscente, impossibile eu est Pr

23쪽

Euangelio aduersatur,& contraria eis prophetat,& loquitur; sed Machometus pluri- ma Diuinae Iegi , & Christi Euangelio conistraria docuit, ut manifestum est legentibus

Alcoranum, & nos insta ostendemus ergo

impossibile est,Pod ipse Machometus fuerit propheta Dei. Septimo sic propheta dicitur agnota praedices, unde Propheta ι quasi procul fans dicitur, sed iste ignota dera nulla praeterita dixit &si aliqua de risiis,de Noe,de Abraham,de

Moyse,& de Christo, enarrasse legatur, utinam sicut apud nos erant ipse ea veraciter praedicaret, & non per multa mendacia delirans totam penE scripturae sanctae verit tem subuerteret; quare quantum ad prael rita tiam de ordine prophetarum cecidit, qui tot mendaciis veritatem corrumpit; defuturis vero, quia nihil dixit, maxime cum eorum quae dici in tota Scriptura quasi nihil tale inueniatur, merito etiam, quantum ad sutura prophetiae gratia exclusus habendus est,& ita id quod prius, unde perniciosissimus homo,quasi prophetans de futuris,

dixerat,corpus suum post eius mortem te tia die deserendum esse ad coelum, in quo mentitum esse, omnibus notuit ,8 Nam qum . propter eius dictum non statim sepeliretur stetere maxime ita coepit, ut citissime eum metiri festoris magnitudo compelleret.

24쪽

Octauo sic, ex illo sapientiae primo, spiritus disciplinae effugiet fictum; sed Machometus fuit homo maxime fictus,& simulator sanctitatis, & seductor hominum, ut visum est ilia praecedenti capitulo, ergo impossibile est, quod fuerit Propheta Domini ; sed ecco.quid respondit stultissimus homo ille; aieenim quod Moyses,& Dauid homicidae fuerunt, & nihilominus Prophetae Dei esse dicuntur ;& ita ipse licet prosequatur inimiacos suos, legem sibi a Deo datam non recipientes , propheta dici potest. Falsa certe . applieatio. Τum primo, quia illi, & si aliquando peccauerunt,poenituerunt tamen, & veniam meruerunt. Vnde postquam Dauid dixerit, peccaui, dixit Natham propheta ex ore Dei, Deus transtulit peccatum tuum; de Mach meto vero, quod de suis peccatis poenituerit, non legitur, sed potius quod mala malis in dies addiderit, sicut patet ex praecedentibuS. Tum secundo quia licet illi quandoq; fuerint peccatore S , non tamen illis peccatis continue subiecti, quae maxime repugnant dono prophetiae, sicut fuit sceleratissimus Macho metus, ut supra diximus. νΤum tertio quia aliud est Prophetam malum esse moribus,& aliud est,mendosa,ac turpia contraria legi Dei,&Euangelio,& sanctis

25쪽

Prophetis prophetari, seu docere. primum est possibile, ut in principio huiusmodi capituli diximus; secundum vero apud verum. Dei prophetam non, quia Deus testis falsita.tis esse non potest. Tum quarto iuga Machometi est nulla , quo niam falsum est,quod contra transgressores. legis a Deo datae militet, & tales prosequa- tur, immo e contra amicos Dei, & Diuinae legis obseruatores ipse inimicus Dei, S Di uinae legis corruptor persecutusqst,& pcrsuos nunc pςrs ῆquitur. Improbantur quadam qua Machometu/ i

e se mendaciter asserit., Cap. III. X iam decursis Iuce cIarius

splendet, quam mendosa squam stulta sint quae de se ipso Machometus in laude sui asserit, & de quibus Saraceni ipsum plurimum colui, sunt autem inter alia,sex lauprima est, quod dicit se Prophetam generatos, ita se asserit, & ita eum Saraceni commendant ; sed quod hoc falsum sit manifestum est, tum ex dictis in praecedenti capitulo, tu

26쪽

Christ , lex & prophetae usq; ad Ioannem, quod dictum est, quod totus mundus sciret ,

quod generalis Propheta non erat venturus ulterius ,' tum tertio, unde enim Machomet-tus generalis dicetur, aut quia generaliter de multis prophetauit,hoc non, quoniam in praecedenti capitulo ostendimus,nulla illum de praeterito, aut de futuro legitur vera prophetasse paut dicitur generalis, quia diue sis gentibus prophetauit, hoc no, quia alias dono linguarum fuisset dotatus, quod tamenon fuit, quia solam linguam Arabicam sciuit, in qua etiam AlcoranuS scriptus est, ut ipsemet testatur. Secunda laus quam sibi attribui e Machom tus est,quod sit finis,& sigillum, & silentium omnium Prophetarum, & mandat interfici hominem,qui post eum asserit se propheta ;quam patenter, quamq; luculenter laus ista sit mendosa,patet ex dictis,ubi manifestis rationibus probatum est,ipsum non Propheta Dei,sed Pseudo prophetam,& seductorem

fuisse animarum.

Tertia laus,quam sibi adscribit Machometus, est, quod de ipso Christus prophetauit,& dixit filiis Israel in Evangelio, annuncio vobis de Nuncio Dei, qui post me veniet, & nomeeius Machometus. hoc enim, quod sit falsupatet, tum ex praecedentibus,praeterea falsitas eius manifesta est, cunctis Euangelia le

gentibus, I

27쪽

M Ioan. Tumerem. gentibus, nisi vellemus dicere , quod Implia .cite Christus de eo prophetauit, quado ponse aliquos Pseudo prophetas praedixit esse venturos in vestibus ovium, & intus forene lupi rapaces Matth. g. quod potissime intelligitur de Haereticis,ut ait glosa, ubi maxime videtur prophetatum esse de Machome .ro, quod inter omnes alios Pseudo prophetas,qui venerunt,ipse potissime seductor sua, rit,& lupus rapax animarum multarum oc-

cisor. '

Quarta laus, quam Machometo Saraceni adscribunt, est, quod nomen Machometi strataptum sit ab aeterno in throno Dei in iuperuori parte ad dexteram . istud plane falsum .esse,ex dictis patet,vbi monstratum chometum fuisse Pseudo prophetam , mendacem,impium, & iceleratissimum, talium enim nomina non scribuntur in coelo; ait enim propheta de impiis, Deleantur deli-hro viventium, & cum iussis non scribatur .

Praeterea quatii sit hoc friuolε dictu, ostendimus; si petamus a Saracenis,qui hoc fi

gunt , quis nomen illud in throno Dei stria psit, An aliquis scripsit illud coeternu Deo; θ hoc non,cum nedum 'cuir creata essent;

An Deus hoc sibi scripsit, timens se perdere nomen suum, nisi illud scriberet, quod satis absurdum videtur; si forsitan ideo scripsit, ut Angeli possent ii degere,& hoc son -

28쪽

tius est iosulsum sentire, no enim per literas loquitur Deus Angelis sed illuminatione praesentiae suae, quae illis ubiq; adest. Praeterea si dicatur propter homines scriptum esse , ut ipsi legerent, & scirent ed hoc non ιquomodo enim homines in throno Dei legerent λ Restat ergo friuolum,vanumq; hoc quod Saraceni de nomine Macho meti dicunt ; possent ad hoc induci alia argumenta, ut pote, de qua materia erat thronus Dei. in quo scriptum dicunt nomen Macho meti ab aeterno, quam necesse est Deo coeternac5fiteri,& quo atrameto fuerit scriptum nomen illud ab aeterno in eo,& similia,quae ma 'nifeste luce ostendunt dictum illud Saracenorum sine intellectu est e,& derisorium.

Quinta laus, quam sibi adscribit Macho metus quod etiam alij Prophetae prophetauerunt de eo, unde ait,quod ipse sit ille de quo dictum est: Abrahae, quod in semine suo benedicerentur omnes gentes. Sane hoc salsissimum est. In primis ubi ait, quod sancti Prophetae de eo prophetauerint, nisi sicut diximus supra de Christo, quod implicite pro phetatum fuerit de co, cum Hieremias do pseudo prophetis loquens dixit, Nolite audire Prophetas, qui prophetant vobis, S decipient vos , visionem cordis sui loquuntur non ex ore Dei. Hierem. 23. In talibus fuit bene prophetatus ipse. Machometus cum inter

29쪽

1 3 o Dan. Tu reerem.

inter omnes pseudo prophetas, qui a principio mundi fuerint ipse perniciosior extiterit.

Cceterum, quam prophanum,& milium sit, quod coniequenter sibi adscribit, quod Qerit in quo omnes gentes benedicendae erat, est hoc enim manifestum illi sceleratissimε homini non posse conuenire, quia Abrahae in Isaac filio Sarrae facta fuerit repromissio benedictionis, & de consequenda haeredita te,&nsi in Hismael filio Agar ancillae a quo descendunt Hismaelitae, de quorum generedi populo fuit Machometus. Unde desce dentes ab eo Agarent,debent nominarunori Saracenia; unde falso usurpaverunt sibi nomen a Sarra,tanquam a libera,& digniori ;de ipQ vero Hismael dicit Gen. I 6. quod

erat homo serus, & manus eius contra Om neSi& manus omnium contra eum. Vndo

Machometus potius est in.quo,& per quem quasi innumerat gentes eius doctrinam sequentes damnationis maledictione sunt maledictae. '

Sexta laus,quam saepe Mac metus de se replicat est, Credite in Deum, & in Nuncium eius. Blasphemum plane verbum, & sacrilega exhortatio, quantum ad illam partem in qua ait credite in nuncium eius,sane cum credere in aliquem dicat actum fidei tendentem in eum, ut in finem, solusq; Deus sit rerum

30쪽

De errem Maebon=ἰmam omnium principium,& finis , in Alum Deum credendum est, ipseq; solus tanquam clux noster,& Dominus sequendus est. Unde Elias Propheta dixit tertio Reg. a 8. si Do minus est Deus nostet sequimini eum. Prae4terea cum cultus latriae soli Deo debeatur , videtur in verbis praedictis stultus Macho- metus se facere Deo participem , siue consortem ,& tamen in Alcorano habetur . : Deus non patitur si quis dat ei participem psolus autem Christus, quia verus Deus est . di verus homo dicere potuit illud Io. s. si creditis in Deum,& in me credite . glosa quia ego sum Deus,& illud Io. 8. Qui sequitur me non ambulat in tenebris , sed habe hit lumen vitae.

ABITO quoa reprobus

ille Machomerus non me rit verus Dei propheta,sed potius Pseudo, falsus, mendax facile erit proba re,quod eius secta, siue doctrina execrabilis prorsusι & fugienda in qna exc catas tenet plurimas

gentes, non sit lex a Deo data,ad quod ostendendum

SEARCH

MENU NAVIGATION