Ioannis de Turrecrem. cardinalis S. Sixti. Contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

sa Dan. Tumerem. terum est,ex altero non praedicat, nisi quod esse situm ad alterum est, & propter hoc ni

hil diuidit, ut dicit Anselmus nisi ad id , ad quod ponit oppositionem, nullam autem ponit oppositionem ad Essentiam in Essentia , ergo nullam facit diuisionem, & ideo sequitur, ut etiam dicit Boetius, quod Pater est, Deus, Filius est Deus, & Spiritus sanctus est

Deus,& hi tres unus Deus,quia unitas essentiae, de unitas esse manet in eis, cum in nullo

diuidaturinec diuidi possit. Vnde quia hoc

non intellexerunt Arrius,& Sabellius,nec insecutor eorum Machometus negauerut plu.ralitatem personarum in Diuinis. Hunc errorem refutaturi,& improbaturi,illii primo, utemur, & sacrarum literarum fontibus testimonijs, ubi ipsa suili mi,& increata Diui narum personarum Trinitas, cum Naturae, siue essentiae unitate, clarissimὸ demonstra- i

In primis occurrit illud Gen. r. In principio . creuit Deus cς luna, & terram , ubi diuina Scriptura per Deum significat Patrem, peri principium Filium, pro eo quod apud nomdicitur Deus Haebraica veritas habet Elos, . quod est plurale huius singularis El,quod ergo non est dictum El,quod est Deus, sed Elo,quod potest interpraditari Dij, siue Iudia .ces ad pluralitem personarum refertur: per . Wrbum autem singulare,quod subiungitur, i

52쪽

De error. Maehom. 's creauit,manifeste ostenditur vestas essentiq& sic cum unitate essentiae pluralitas Innuitur personarum in Diuinis i ', δε-

Secundo ad idem est ipsa Scriptur aera Gema. cap.dicens faciamus hominem ad imaginem δε similitudinem nostram. Dicit enim pluraliter faciamus & nostram pluralitatem personarum ostendit, dicens verbo singulariter ad imaginem , unitatem essentiae demonstrat; ut enim ait Angustinus de fide ad Petrunt. Et si in illa natura Patris,& Filii,& Spiritus sancti una tantum esset perso- 'na,non diceretur faciamus. Cum enim dicit ad imaginem, ostendit unam naturam esse,ad cuius imaginem homo fieret. Cum enim dicit nostram, ostendit eundem Deum non unam,sed plures esse personas, nec potest dici cum veritate quod vox illa Dei ad Angelosfuerit; tum primo,quia Angllimo

fuerunt creatores animarum . Tum secundo . quia non ad imaginem Angeli, sed Dei factus homo esse dicitur , unde immediatEibidem post illa verba subditur ad imagine Dei creauit illum. Est igitur vox Patris ad Filium, vel totius Trinitatis ad inuicem . . Nam Deus L qui est unus in essentia est Tri-hus in personis. Simile argutuentum potestaecipi dictis Machometi in Alcorano. I vbitrae ihi persena Dei dicit Nos creamus coelum, ti terram . Item nos iustificauimus

53쪽

hominem,& fimilia , talis profecto pluralis Mentio pluralitatem in diuinis indicat pedi

sonarum,attento iluod sicut parum ante diaramus,non poterat esse sermo ad Angelos, quia in opere creationis , aut iustificationis Deo Angeli non cooperantur . Tertio, Error Machometi luce manifesta cona*nditur ex illo quod sacra Scriptura refert ad Abraham Gen. I Quod tres viderit &vnum adorauit ubi S. Abraham Trinitatis diuinariam persenarum Mysterio: in unitate essentiae apertissime confitetur plane nisi ibi -- Deum intelligeret non Deum adoraret, 'a isti Deo conuenit de nisi unicum solum inistelligeret nini unum, sed plures adoraret. 'Cum ergo tres videns unum adoraret in figura trium Iuvenum unum Deum in Trinitate adorandum intellexit. iQuarto,Coniunditur error Mathometi de illo Isaiae Prophetae cap.6. ubi se dicit Seraphimelamasse Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth,ubi prorsus in eo quod dicit

ter Sanctus personarum Trinitatem, . In eo vero quod semel dicit Dominus Deus Sabaoth, Diuinae essentiae cognoscimus unita. tem.ut disputat Augustinus lib. de fide Sanctae Trinitatis.

Quinto, Error Machomeli eliditur per prophetam eximium David, qui in pluribus locis plaImorum Trinitatem Diuinarum pedi

54쪽

De error. Maebom. yysonarum insinuat. Unde psal. 32. ait verbo Domini coeli firmati sunt,& spiritu oris eius omnis virtus eorum . ubi manifeste expri mitur Diuinarum personarum pluralitas cuvnitate essentiae ; coanitum est enim apud Sapientes, quod verbum distinguitur realiter a dicente siue proferente, & spiritus ab Inspirante,& tamen hi tres virum sunt, quo rum unitatem Propheta statim insinuat diacens. Congregans sicut in utre aquas maris'. sic ergo in persona Domini Patrem accipimuS, in verbo, Filium credimus, In spiri. tu oris eius,Spiritus sancti intelligimus. veritatem .

Sexto, Praefatus error Machometi improbatur ex psalmo 66. ubi ait Regius Propheta Benedicat nos Deus, Deus noster, Benedicat nos Deus, & metuant eum omnes fines ter rae. Trina enim consessio Dei Trinitatem exprimi Upersonarum. Unitatem vero e se sentiae a perit,cum singulariter subiungit metuant eum omneS fines terrae.

Septimo, Praefatus error Macho meti aperti,si. me Lucae improbatur Euangelio quod ipse tantum comendat. Unde Dominus Apostolis loquens ait Math .vit. Euntes docete omnes gentes baptiZantes eos In nomine Patris,& Fiiij, & Spiritus sancti. In nomino, utiq; ut ait Ambrosius in libro de Trinitate Non nominibus ut unitas essentia: Ollenda

55쪽

tur per nomina tria,quae supposita sentitres .esse personas declarauit. , octavo, Praefatus error Mathometi confunditur ex illo Ioan. x. ubi ait Christus Ego &Pater unu sumus,ut ait Ambrosius,ne fiat distinctio potestatis naturae & addidit,sumus, ut Patrem Fliumq; cognoscas. Nono, Eliditur manifeste error praefatus testimonio Beatissimi Ioannis Euangelistae, qui in Cronica sua r . Io. v. ait Tres sunt qui testimonium dant in coelo Pater Filius & Spiritus sanctus. Decimo,Confunditur praefatus error instimo nio Beatissimi Pauli, qui Trinitatem personarum ac unitatem euidentissime comendans ait Quoniam ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia. Ex ipsis ut ait Augustinus in lib.de Trinitate Dei propter Patrem, per ipsum dicit Ppter filium; In ipso propter Spiritum sanctum . Ecce qualiter ut inquit

August. omnis scriptura veteris ac noui te-

stamenti diuinitus inspirata si Catholice intelligatur hoc insinuat Quod Pater & Filius' & Spiritus fanctus unus sit Deus eiusdem substantiae uniusq; essentiae, atq, inseparabilis in deitate unitatis. Magna certe mali-aia cxcoecatus videtur fuisse Mae metus, quoniam tot sacrarum scripturarum laudatarum ab eo splendoribus tam clara luco insinuantibus, in estabilis unitatis , atquO

56쪽

Deerro Machom Trinitatis unitatem illa negare praesin pserit. ASeeundus error Machometi reprobatur . . :Cap. VIII. .

iETERUM , bestialis in

chometus, quia non noui: . 'generationem esse nisi caris . Inalem per commixtionem maris& scenaing,negat ge

i nerationem in diuinis. In , hoc secutus Arrium,qui filium Dei creaturam esse dicens manifeste generationem,quae est opus naturae indiuinis esse negauit, Quem Maeliometus ins .cutus dicit quod Deus non potest haber filium,ad quem errorem confirmadum duo inducit stulta argumenta. Primu est quod Deus non habet uxorem . Secundum quod si habetet filium totus mundus esset in per curi,quia esset schisma inter eos. Contra , hunc errore dimicaturi Imprimis animaduertendum,& exhortandum esse putamus 3

quod qui audit Christianam fidem asserere generationem in diuinis , atq; Deum filium

habere non tantuni nefas concipiat vi exHstimet Deum ex conmabio,& permixtionesceminae alicuius filium procreet , quod n*aacit si animal eorporalem tim rubiectu '

57쪽

Deus autem,cum solus sit aeternus cui commiscere se potuit &c. aut cum esset tantae

potestatis ut quicquid vellet,essiceret,utiq; ad producendum filium alterius societate non indiguit. Reprobaturi ergo hunc Machometi errorem,& aliorum quos imitatur negantium generationem esse in diuinis ,

procedemus.

Imprimis rationibus aliquibus conuenientiam de probabilitatem fidei nostrae persuadentibus. Secundo loco effraciqs, sacrarum literarum apertisiunis testimonijs. Primo ratione sic planum quidem est,cum generatio communicatio naturae fit,illi maxime couenit, quod marime c5municabile est.Summum autem binum,quod Deus est maxime communicatiuum sui est. Ergo maxime generatio sibi conuenit. Vnde Dionisius ma ximus apud Graecos lib.de D. N. cap. . Qdex causis amoris summi non finie ipsum linexerm ine esse,germinare autem generare est si fortassis aliquis contradiceret , quod tacgenerare divinum,sit in diuersitate substa i the & naturae xt intellexit Arrius secundum illud Gen. Et hae sunt generationes&χerrae. Hoc nihil est,quoniam ex quo generatio est communicabilis naturae diffusio,

di hic est actus ipsius boni Quoniam ut ait Plato:Boni est bona adducere,& optimiointima,' consequenter sequitur Quod optimae

58쪽

De error. Maebom. 39 naturae communicabili optima communicatio attribuatur . Hoc per, generationem univocam maxime cum apud omnes Philo

sophos aequivocum non possit esse primum

Ergo generatio est in diuiniS. udi

Secundo lic iuxta Arist. a. Meth. Natura est ex qua pullulat pullulans vis Ergo principalis naturae & generalis est pullare; Hoc enim accipit a prima. omnium & generali causa oportet ergo quod haec vis sita in causa prima. Vis ergo pullulandi unum ex alios cundu analogiam sibi conuenientem erit in Deo, qui causa prima est &propter hoc est Q d Dionysius lib.de D.N.filium & spiro tum sanctum vocat diuinos flores & diuina lumina. Unde etiam Boetius dicit quod natura est vis insita rebus Ex similibus, similia procreans ergo idem quod prius sciIicet quod generatio ia in diuinis. Prieroeaeteristio sic dicit Philosophus, perfectum unumquodq; dicimus cum potest facere alterum quale ipsum, si ergo hic est actus & signum perfecti,attribuitur utiq; summe Perfecto, maxime quod est Deus non facit alterum quale ipsuin est nisi per generationem ergo

generatio Deo conuenit: Αἀintelligentiam

vero qualis sit generatio quae a Christianis in diuinis esse creditur. In primis est considerandum sicile 'in parte iadiximus derisibilem esse derisionem quam

59쪽

, ρ' Dan. τακ estem. Maehometus suiq; sequaces Saracemi simis , Turcht Christianos irrident dicentes Deum Patrem habere filium,quasi quod Deus uxorem habuerit. Cum enim sint carnales no possunt nisi ea quae carnis sunt&onguinis cogitare. Cuilibet ergo Sapienti totum Z est quod nun est idem: generationis modus in omnibus rebus sed in una quaq; vae inuenitur ge ratio secundum: in oprietate suae naturae. In aliquibus quidem animalibus

per maris &sceminae commixtionem. .In

. plantis vero per pullulationem si per germinationem in corporibus lumin uis per . diffisionem,sieut videmus lucem in corpore Iuminoso , quod est Sol,ex se gignit globos lucis, & radios , quorum globorum quilibet est tantus quantus est Sol quos ex se gignit sine sui diminutione,& mutatione,Et forma Iiter eiusdem sunt essentiae, & lucis cum So-Ie,atq; in alijs rebus aliter, s autem non est carnalis naturae ut foeminam i requirat, cui commisceatur ad prolis generationem sed est spiritualis& intellectualis naturae, Immo magis super omnem intellemim est Ergo in Deo accipienda generatio secundu quos conuenit intellectuali naturae & quamuis, intellectus noster ab intellectu diuino deficiat, non possumus tamen aliter loqui de intellectu diuino nisi secundum amilitudine i Itorum quae intellectit nostra iuueni-Est

autem

60쪽

De errori Emehom. 6 Lautem aliquando intellectus noster in potentia, aliquando in actu, quando aute actu

intelligit, quoddam intelligibile format, odest quasi proles ipsius, unti & sicut vox significans mentiS conceptum, verbum exterius dicitur ita interior ipse mentis conceptus exteriori verbo significatus dicitur verbii mentis, hic autem mentis nostrae conceptus non est ipsa mentis nostrae substatia siue essentia , sed est quoddam accidens ei nec ipsum nostrum intelligere est ipsum esse nostri intellectus, alioquin nunquam intellectus esset in potentia quoniam semper intelligeret. Verbum ergo, nostri intellectus secundum quandam similitudinem dici potest vel conceptus vel proles, & praecipue cum intellectus noster se ipsum intelligit, inquantum scilicet est quaedam similitudo intellectus procedens ab eius intellectuali virtute, sicut filius habet similitudinem patris in uuantum est procedens ab eius generativa virtute, non tamen proprie verbusue proles nostri intellectus potest dici filius, quia non est eiusdem naturae cuius est intellectus noster, non autem omne quod

procedit ab alio etiamsi sit ei simile dicitur filius, alioquin imago sui quam quis depin- git proprie filius diceretur quod non est verum,sed ad hoc quod filius sit,requiritur sic procedens ab ullo similitudinem eius habeaz

SEARCH

MENU NAVIGATION