Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

101쪽

sputa sunt, deinde mucosa muco aequali subflavescente , tandem Vero purulenta. Ex malo autem odore sputorum statim damnandus aeger non est ; nam hic foetor facile potest pertinere ad mucum a maligno miasmate Corruptum , quin adsit solidorum exulceratio. Vidi aliquando aegros pro desperatis habitos ex macilentia , et sputorum foetore , qui dimoto ex pulmonibus veneno, et per advenientia exanthemata eliminato bonam firmamque valetudinem praeter expectationem recuperarunt. Quando autem febris evidentior redditur , morbus celeri gradu progreditur , Calor Cutis etiam in provecto morbo aliquis , sed minor est , quam in alia

phthisi , nisi agatur de phthisi aphtosa ,

quae proxime Consequatur morbum examinematicum male judicatum ; haec enim inflammatoriae indolis est, atque trium , aut quatuor mensium spatio, atque etiam citius hominem interimit. In progressu hujusce phthiseos alvus cum torminibus intestinorum inordinate liquida est. Haec autem diarrhoea non ut in aliis phthiseos speciebus pendet ex Corrupto , et purulento humore resorpto , quem natura Urget ad intestina , sed est vera translatio per intervalla recurrens portionis materiae morbificae primitivae, quae a pectin

102쪽

re transertur ad intestina , quin tamen pectus liberet. Post variam durationem , variumque Conflictum , et repetentem aliquam morbi mitigationem aegri macilenti , et maxime debiles vix cum steriore inopinato ex syncope moriuntur. Sputum sanguinis pluries , et per annos etiam in nostro morbo repetit, quin phthisim inducat, atque circa hanc rem consulat benevolus Lector , quae de haemophtoe dicta sunt : ex repetito vulnere vasorum demum vulnerata pars inflamin tur , et in suppuratum abit, sed plerumque eadem CaUSSa , quae facit vasorum disruptionem , vasa etiam minora lymphatica erodit, atque ad suppuratum ciet. Sine ullo autem sputo sanguinis , et sine indicio congestionum in pulmone, ex hujusce materiae morbificae secundum iracheam , et bronchia destillatione nascitur haec phthisis ; non modo enim acrimonia sua erodere profundius substantiam tracheae , ct bronchiorum potest ; sed materia ipsa in membrana mucosa veluti transudans vitiatur , atque falsam suppurationem infert , quae SUCCeSSive profUndius agens pulmones ipsos labefactat. Sic. videmus interdum hanc materiam morbificani digitos pedum afficientem aCrem quamdam transudationum inter digitos es-

103쪽

ficere , ex qua cuticula separatur , Cutisque externa Suppurationem praebet. Idem verisimiliter evenit in interna mucosa membrana tracheae, et bron Chiorum, a Nque hujusmodi phthisis etiam sine ullo

sputo sanguinis , atque doloribus intercos talibus lento gradu hominem occidit. Congestiones autem in pulmone sUppuratoriae, quae tubercula dici solent, non eveniunt in hoc morbo, nisi una extiterit lymphae conditio rheumatica , Cui praesertim tribuenda est illa congestio , quae SVppuratoria est. Nam sine tali dispositionis , et complicationis additione, si lympha propter suam visciditatem invasis pulmonalibus hasreat, ex hujusmodi

actione potius Cum quadam per pulmones aequalitate reses fit, et stasim agit , atque ad superficiem pulmonum impulsa , ibi instar gelatinae Concrescit, aut mala

quadam suppuratione in morbo acuto totum fere pulmonem Corrumpit. Dicendum nunc est, quanam de Caussa factum sit , ut nostris temporibus adeo

familiaris morbus sit phthisis. Observavi

eam saepe profectam fuisse ex neglecto

regimine in altero morbi stadio. Cutis nimirum obturata repellit humores ad interiora , debilis actio vitalis non sustinet propulsionem vitiosi humoris ad partes in-

104쪽

feriores , lympha ex actione veneni viscu. da redditur , recrementa' diversi generis , quae non amplius possunt per cutim eliminari , retinentur, neque per urinaS ,

quae solent tenues ex Spasmo esse, OV cuantur. Febricula ex hisce caussis excitatur ex genere quotidianarum, atque ex conjuncta vi harum omnium Caussarum

lenta metastasis fit ad pectus, quae phthisi

viam sternit. Aliquam etiam partem Conferunt muria in humoribus ab hisce caussis accumulata , et soluta, atque Vinum , quod n

strates homines non pauci appetunt , et peculiariter ii , quos saec infirmitas premit , nam veluti ex quadam necessitate propter Vires , quas sentiunt imbecillas , et quandoque veluti deficientes, ad vinum confugiunt. Dolor lateris. In tertio stadio morbi frequens aegritudo est dolor lateris , qui saepius est inter quartam, et sextam costam raro autem in dextero latere occurrit , nisi dextera this , dexterumque brachium affectum sit . Saepe hic dolor ex musculis abdin minis ad pectus ascendit ; interdum ex scrobiculo cordis dolor venit. Hic dolor

105쪽

sat constans est, alias per intervalla recurrit, atque per annos plures etiam hunc locum Vexasse Observavi. Super dolentem partem vix potest aeger Cubare, quin anxietatem, atque animi etiam defectionem patiatur : vehemens inspiratio, atque diductio brachii dolorem adauget, etiam pars dolens, interdum aliquantum tumet; alias minime. Circumscripto loco pars dolet ,

dolore nunc lancinante nunc distensi vo :pars non Calet. Si materia morbi fica dolorem faciens nitatur extus Venire , pars

haec potissimum sudat , et vidi circumscripte dolentem partem sudasse : primum frigoris , aut 'horroris sensus in affecta parte excitatus est , deinde caloris sensatio cum rubore affectae partis , quae primum doluerat; hunc autem ruborem

Comitatus est Cum magno ardore pruritus. Pustulae deinde rubrae subnasCuntur , quae in Vesiculas abeunt, aut quin vesiculas faciant , iterum Una Cum rubore disparent. Quamvis pars dolens capotissimum sit, quae veluti erysipelas proferat cum minutis pustulis , tamen et

in reliquo corpore sudor solet manare ,

et alibi etiam similes pustulae , sed minori copia efforescunt. Sudoris conditio similis est ac in exposito morbo CXanthe malico, Viseida nempe, et foetida . Si ma-

106쪽

teria hujus exanthematis prosundius subeat , atque recto tramite, ut facere solet, usque ad pulmonem perveniat, jam ad tactum pars non amplius dolet , sed anxietas augetur , levis tussicula accedit, atque sputum cruentum affatim inopinato rejicitur. Sputum autem hujuscemodi sinceri , Obscurique sanguinis esse solet ab

eo plane disserens , quod in Vera pleuritide observatur. Mihi contigit videre ibIam mutationem recurrentem , qua modo Pars externe rubore ardenti suffundebatur , atque ad tactum dolebat; modo materia disparente , atque ad tactum omni dolore Cessante sputum cruentum iterum apparebat. Quando pulmo materiam mombificam recipit, dolor saepe in dorso ejus dem lateris persentitur; evenit etiam, ut dolor successive ex latere sinistro gradum faciat ad dorsum , sed et hic dolor quandoque iterum ad abdomen descendit. Una, alterave sanguinis missione solet morbus mitigari , iterum post aliquod tempus rediturus. Repetitis actibus , atque diu tu nitate temporis , haec haemophtoes species denique in phthisim abit , sed mo bus priusquam ad phthisim aegrum redigat, plures saepius annos impendit. Dixi saepius a musculis abdominis materiem ad pectus transferri , sed et interdum ea

107쪽

malleolo pedis , ex talo , ex genu, aliisque locis subito dimota materia latus sinistrum impetit : alias vitiosa materia sanguini adhaerens, atque in gyrum ci cumacta pulmonem impetit, atque derepente sputum Cruentum copiosum excitat cum lateris sinistri dolore , atque hoc sputum fere sine tussi esse solet. In hoc casu pulsus brevis cum sistote incompleta esse solet , atque vix febrilis: de caetero hujusmodi dolor lateris pleuritidem aemu-Ians modo Chronicus est, etiam sine febri , modo cum febri, eaque etiam ad aliquot dies perdurante , ita ut veram pleuritidem exhibeat. Per ejusmodi lateris sinistri dolorem alia hujusmodi morbi mala aliquando etiam diu conticescunt ;neque prudens consilium est in morbo inveterato latibus resolventibus impactam materiam audacter et valide dispellere, quae resoluta facile caput petit gravissima mala capitis allatura.

108쪽

Symploma proprium, et quod raro deest

in hoc morbo , est palpitatio Cordis , a teriae a Ortae , et Coeliacae . Hae quidem arteriae frequentius in palpitationem cientur, sed et in aliis partibus palpitatio arteriarum nascitur , frequentius in abdo minis variis loCis Cum sensu Cujusdam vaporis huc illuc abdomen pervadentis, atque in eo loco, quem assicit, palpitationem excitantis in Carolidum alterutra , atque saepius in dextera, in arteriis temporalibus observatur nunc satis Constan S, nunc intermittens. Palpitatio cordis , et fortae Cum quodam veluti tremore quandoque ConjunCta est , atque Cum anxietate , quae per aSCensum scalarum augetur , Varie recurrit , et intermittit. Coeliacae pulsatio non modo Cum anxietate,

εed quadam animi .abjectione est. Si sinistrum peCtoris latus inter quartam , et sextam costam doleat dolore quodam veluti punctorio , qui tamen perpetuUS non est , raro abest palpitatio cordis. Etiam immediate ex Cerebro propter a Diectionem nervorum vitalium nascitur palpitatio cordis , et coeliacae . HaeC sine Ordine revertitur, sed frequenter eam persentiunt nostri aegri, statimae ex SO-

109쪽

9 Intino expergiscuntur. Palpitationem autem saepissime gigni existimo ex materia mor-bifica per constrictam telam cellularem arteriam vinciente , et ad pulsationem cogente; sed et fere in toto Corpore, aut in alterutro brachio , si densa , et irrit, bilis cutis sit tempore eruptionis , multis locis arteriarum pulsationes persentiuntur , quae finem habent , posteaquam absoluta fuerit exanthematum eruptio. Resistentiarum obex ex lymphae , et

sanguinis densitate palpitationem excitat, ut in chlorosi , si potissimum resistentia

ad . uterum sit, atque, ut ajunt, e directione vasorum ; sed haeC per motum plurimum adaugetur; nostra autem irae dum per motum et exercitium minuitur. Haec autem omnia nonnullis observationibus illustrare consentaneum dUCO.

Magna cordis palpitatio, quae post non bene judicatam miliarem febrem per plures annos perstitit ita, ut costae insigniter elevatae larent in latere sinistro , translato doloro laterali ad lumbos, multum imminuta est ; suscitata autem est febris quotidiana cum doloribus articu lorum : tinctura fassafras , et extracto chamaepiteos Per urinas turbidas, et sub-jugales per mensem, et ultra perdurantes , febris quotidiana , atque omnia incommoda Cessarunt.

110쪽

. . .

Vidi etiam in viro quadragenarIO SUm mam, et violentam cordis palpitationem, quae per duos annos duravit: cum febris acuta supervenisset , quo tempore miliarium eruptio apparuit, omnis palpitatio finem habuit. Palpitatio carotidis dexterae, quae per

duos annos veXabat vehemens , sine Capitis dolore , commota materia , qUae dedit dolores articulorum , deinde exanthematum eruptionem , diminuta primum , deinde in integrum sublata est. Palpitationem arteriarum temporalium

per plures menses Constantem Comitatus

est quidam rubor cum dolore conjunctus in regione dextera temporali ; ea vero Cum transiisset ad latus sinistrum , ibi etiam similem arteriarum temporalium sensationem excitavit ; utraque demum per erumpentes in universo Corpore pustulas , et vesicas omnino cessavit ; sed Priusquam pustulae se se efferrent in cute brachii praesertim sinistri , sensus cutis in eo diminutus erat, et variis locis arteriae pulsabant etiam in digitis , quae

pulsationes, postquam puncturae digitos per aliquod tempus vexassent, ex integro evanuit lente, et repetitis vicibus minutis exanthematis apparentibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION