Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

Oculorum morbi.

oculorum morbi alias subito nascuntur et fugaces sunt a veneno instar fumi pa tes oculorum pervadente ; alias contum ces ab eodem veneno si diu in aliqua oculorum parte inhaereat. Diversi autem effectus sunt pro varietate locorum, quaO impetit, variaque proportione utriusquemiasmatis, quae facit ut partes magis coim vellantur, aut debiliores reddantur. Partes irritabiles oculorum, atque Sensibiles utique generatim debilitantur, sed

faciles ad quemdam spasmum redduntur; limbum palpebrarum irritans venenum glutinis viscidi separationem movet, unde palpebrae per noctem conglutinantur, atique rubent. In albuginea sicuti etiam in

externa Cute nascitur rubor, qui similiter cum pruritu esse solet, et ardore, aut sabuli oculo recepti sensatione, atque alias cum sensu puncturarum, si expeditior sit actio miliarium mi asinatis. Sed cum hoc venenum valde infirmet sensibilitatem nervorum, tunc rubor Cum exiguo dolore intensus est, phlyctenae etiam tum in albuginea, tum in Cornea se se efferunt; frequenter in fronte, proximaque gena minutissimae pustulae subrubrae, aut cuti concolores tactu persentiuntur.

82쪽

BLarissime catharacta nascitur; sed frequentius lenta amaurosis, amblyopia, diplopia, aut visio distoria objectorum, qui morbi

pertinent ad retinam Vario modo Compressam, aut stimulo percitam, vel etiam inaequalem musculorum oculi actionem. Obtusus etiam in hisce aegrotis defixus redditur, et a consueta alacritate longe recedit propter statum musculorum, quid tibiles ad motum Cum quadam decuriatione fiunt. Hic status nervorum, atque otiam fibrarum medullarium cerebri, quae in nervos optiCOS, retinamque facessunt, CausSa eSt, ex qua semper in Confirmato morbo summa nascitur visus debilitas, atque interim ob quamdam ad spasmum aptitudinem oculi lucem aufugiunt. Explicatio caliginis, muscarum Obvolitantium, alior uinque phoenomenorum ad Visionem pertinentium ex dictis facile patebit. Scintillae veniunt ex veneno retinae stimulum inferente sive mediate, sive immediate, praesertim ex tensione musculorum oculorum motui inservientium. Ingentes mentis, et animi commotiones,

nec non vigiliae in iis, qui jam eas habent, statim eas plurimum augent, atque visum maxime assiciunt. Vidi etiam quemdam scroti pruritum , qui ab hoc morbo

83쪽

proveniebat evanescentem, statim scintillas in oculo sinistro dedisse, atque scintillae, quae jamdudum vexabant excitato sudore, et advenientibus pustulis omnino disparuisse, quae iterum apparuerunt miliaribus pustulis depressis. Scintillae oculorum levi compressione

adaugentur, uti etiam oculo versus exter num canthum ab interiori leviter compresso. Post somnum frequentiores, et vividiores sunt. Scintillae saepius exhibent fugacem arcum lucis, saepe Cum tremore aliquo repetentem eadem ratione, qua similes scintillae apparent, StatimaC OCU-Ιus ab interno cantho paullo ruditer ad externum Urgetur. Haec phoenomena su dent venenum musculos ipsius oculi propria vi tendere, et decurtare. Nihil autem magis frequenter evenit, quam pluriumphdenomenorum ad OCulos, et visionem pertinentium adventus ex rapto veneno ad caput , atque ad oculos: observatio etiam docuit eos, quibus facilis in hac aegritudine est coryza oculorum morbis rarius tentari. Scintillae chronicam, et diutissimam aegritudinem constituunt modo leniorem modo vehementiorem; sed in aegris nostris fere momento temporis inopinato interdum adveniunt splendores sine dolore

84쪽

ante oculos recurrentes, qUi scutum vivissimae lucis exhibent. Hosce Consequitur statim magna visus debilitas, atque amaurosis imperfecta. Ii autem ex retinae spasmo oriuntur, quem status fere para-Iyticus retinae consequitur. Mihi etiam contigit audire aegros conquestos de Subitaneo veluti quodam rubore objectis omnibus circumfuso, et prompte disparente absque visus debilitatione. Post frequentem scintillarum recursum visus debilitas, et visio nebulosa, raro sequitur integra caeCitas, sive amauroSiS. Ophtalmia potius est sicca, quam humida , atque sordes, quae Circa tarsum palpebrarum colliguntur, non humidae, sed siccae sunt glutine concreto et densato . Periculosa est ruboris oCulorum, sive ophtalmiae disparitio, sive remediis repulsa , sive profundius intra caput remanente materia morbifica non amplius adveniens, atque observatione constat graviora interioris Capitis mala per Oculorum , et palpebrarum ruborem conticescere etiam ad annos.

Bonum est limbum palpebrarum plorare , et veluti purulentam materiem fundere, atque ii, quibus natura hoc benesciuui Curat, Visionem diu Conservarunt;

non pauci vero, quibus oculi nitidi facti

85쪽

sunt, post aliquot mensium spatium apo-plexi a correpti fuerunt. Amauros is in hoc morbo lentissime venire consuevit, atque consequitur praecedentem ambliopiam, visus Obscurationem , aliaque similia phoenomena ut muscas obvolitantes, caliginem, scintil-Ias , etc. , atque Oriri Videtur ex vitioso humore nervum Opticum Comprimente , et debilitante; cum tamen noster morbus alias oculorum infirmitatas afferre soleat, atque gradatim morbus progrediatur, raro aegri ad persectam amaurosim rediguntur . Repentinam amaurosim utriusque

oculi in filia viginti annorum, quae proxime consecuta erat evanescentem Cum

phlegmatia dolorem genu, felicissime ex integro superavi usu spiritus Mindereri, et repetita tibiae sinistrae, cujus genuintumuerat, in aqua calida immersione.

86쪽

Scorbutus , sive potius scorbutica oris affectio advenit in tertio, et quarto si dio , et quod ad os pertinet, scorbutum revera exhibet ; dentes enim vacillant , et cita carie nigra Corrumpuntur , gingi-Vae tument, atque sanguinem effundunt; os foetet , ulcuscula etiam in palato , et lingua interdum excitantur , atque Salivatio solet haec praecedere , et Comitari ; sed plura phoenomena adsunt in hac affectione scorbutica singularia. Noctu morbus augetur , interdiu minuitur ; plerumque in sinistro latere mandibula anfecta est , atque in eo latere dentes vacillant , in altero firmi sunt; oborto sudore , aut etiam exanthematis apparentibus , statim dentes firmantur. Alia autem symptomata , quae in Vero scorbulo ob- sorvantur , hic desunt, uti tibiarum maculae lividae , et inaequalps , et in ulcera transeuntes , squalior scorbuticorum proprius , atque dolores artuum velut ex

contusione.

ΗaeC scorbutica oris assectio pendet anitasmate praesertim sanguini inhaerente, quod ex Cerebro per telam cellulosam in palatum, fauces , atque gingivas descendit , atque haberi debet tamquam parti

87쪽

Iis aliqua judicatio, quae Caput sublevat : revera animadverti stypticis, et tonicis generose adhibitis , firmatisque gingivis citissime et gravem odonthalgiam ,

et oculorum rubores, et Capitis summam perturbationem , aliaque capitis incommoda oris emendationem excepisse. Interdum autem Ore ad Sanum statum remediis redacto , primum hydrophobia, deinde stomachi excoriatio successerunt. Id etiam singulare in hac affectione observavi , quod prompte nascatur in quarto stadio post capitis interni varias affectiones , et Celeri gradu procedat, atque similiter prompte etiam . conquiescat aliis malis subortis. Angina. Angina fugax esse soIet, saepiusqUO de teram palati partem assicit , atque sine ordine revertitur, sed interdum, et praesertim in adolesCentibus, qui morbum ex haereditate ferunt , si Caussa aCCesserit , quae febrim vehementem protulerit, gangraenosa facile evadit. Ii magis huic anginae obnoxii sunt , qui sanguinei sunt , coloris rosei in genis circumscripti , et fibrae , ut dicitur , albae , atque pueri, qui scarlatina laborarunt.

88쪽

Quando bilis acris una jungitur, facillaphtas gignit : hujusmodi aphtae , si ad

ima faucium paullo profundius penetrent, ulcerationes inferunt , quae diuturno , et dissicili morbo originem praebent. Etenimusque ad tracheam erodere pergunt, primo vocem auferunt, deinde ad lentissimam phlysim viam sternunt , aut degimtitionem dissicilem reddunt cum constanti periculo suffocationis. Hanc anginam ubCerosam non raro natam vidi ab exanthematibus , quae in cute jam emoruerant,

audacter repressis. 'Caeterum oris halitus in hac angina multum foetet, atque insignis deglutiendidissicultas cum levi dolore est. Pulsus autem a gutturali recedit , atque humilior, brevior, in extremo puncto sistolis citatior.

Haec angina per sudores feliciter resolvitur, succedentibus exanthematis ; raro admodum in suppuratum abit, atque licet suppuratio eveniat, morbi proprium Curriculum ea non prohibet. Si sudores , et exanthemata morbum non indicent , materiam ad alium locum translatam sequuntur plura alia mala, ut tussis, odOnthalgia , cephalalgia et . Ea Vero reSO pta morbus aliquandiu Conticescit, novas deinde demoustrationes datu . .

89쪽

'drophobia. In hoc morbo acutam, et chronicam hydrophobiam observavi , symptomaticam ,

et essentialem. In primo casu exanthe matum retrocessionem, atque sudoris disparitionem consequitur ue phlogosis autem in faucibus , et aptitae in lingua apparuerunt , ea vero phlogosi cito disparente , de quodam sensu levis ardoris in Oesophago aegrotantes Conqueruntur ' ; tunc delirant, etiam furiose , spe Ctra vident , potulenta renuunt, lintea mordent, animo etiam deficiunt, mens ad momenta redit , et spem salutis abjiciunt, saliva acidum olens copiosa ex ore profluit , musculi faciei convelluntur, urina limpida mingitur, pulsus sunt parvi, pariam febriles , lenti: haec autem omnia gravissima symptomata cito ConquiesCunt , si sudor iterum adveniat , aut malignus humor ad abdomen transferatur.

In chronica hydrophobia , sive potius essentiali, primum aegri per aliquod tem-' Idem venenum , quod phlogosim in saucibus sex hi-hebat , ad oesophagum descendens , aut levem ardoris Sensum producit, aut imaginem cujusdam boli doglutiendi praebet angustiam inserEntis; sod ad stomacl uxpost a veniens iterum ardorem facit. Nuda patot onso- Phagum multo minus sensibilem ess prao faucibus, ot

ventriculo.

90쪽

72pus sunt tristes , solitarii sine ullo capitis dolore ; nunc evigilant , nunc dormiunt ; ad motum torpidi lente mandu-Cant ἱ eorum os foetet , quin tamen de ullo oesophagi adhuc incommodo conquerantur. Se se explicant in ore scorbuti phoenomena posita in oris laetore , et

gingivarum cruentatione ἱ accusant postea ε Ensum cujusdam tenUis ardoris , et veluti scalpsionis in oesophago , atque tunc enarrata hydrophobiae incommoda se se Produnt, quae sudore viscido, et foetido

exanthemata ferente, atque constanti tam tummodo superantur. Id autem si obtineri non possit, Venenum ad stomachum

descendit, perpetuas inferens animi desectiones. Mandibulae varias convulsiones ostendunt ; de tremore cordis interdum aegri Conqueruntur, in pandiculationem Conuulsivam incidunt , qua mandibula inferior distracta aliquandiu persistit, ac si essent morituri cum sensu , et appwhensione imminentis mortis. Talis autem nascitur tractu temporis oesophagi , ut praesertim stomachi insensibilitas, ut expetant , atque impune bibant spiritum vini , atque potum calidum appetentes, ab eo praecalido non laedantur ἔ alvus adstricta est , et abdomen depressum. Ci-' hum respuunt, pulsus vix est febrilis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION