Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

sed febres variae subsequuntur , quibus natura sudorem molitur , denique , Cessante omni sudoris recursu, post convulsiones , non tamen Vehementes , et lypinthimias frequenter venientes , et demum syncope moriuntur.

Ex aphiis in ore aceto repressis vidi Ioniam hydrophobiam in juvene, qui nostra febre purpurata laborabat : oborto sudore , levabatur , neglecto , hydropho-hia redibat. Foemina jam aetate provecta, quae

nunquam aestate sudabat , per plures menses Cum magno ejulatu, et clamore, mordendique desiderio , et delirio , mi' serrime per plures Vices, redeunte hoc malo, jactata est, quod mitescebat, aut

intermittebat , si phlogosis, aptitaeque in

ore advenirent. Demum Cum ad pulmones malignus humor transiisset, peripneu moniae quadam specie convulsionibus com

juncta , celeriter sublata est. Addam observationem pueri, Cui hujusce febris pu puratae venenum habenti glandulae colli induratae sunt dolentes, et liventes: Curatio instituta est per purgantia, et glandularum color lividus abiit, imminuto etiam corpore glandularum ; sed venter intumuit tympanitico modo , atque dolebat cum alvi fluxu, urinae nunc Parca ,

92쪽

nunc copiosae erant , et saepius tenues; cibos tamen appetebat; scrotum, et utrumque Crus, sed praesertim dextrum intumuit usque ad lumbos , brachium sinistrum , digitique interdum rigebant; non deerant signa summa hujusce morbi posita in aure sinistra minore, et pulsuum conditione : febris semper erat Continua, sive potius quotidiana remittens sine frugore. Scrotum plurimam aquam stillavit , et detumuit; abdomen molle factum est, et subsedit ; sine ulla transudatione diminuta est phlegmasia cruris dexteri , et

tunc vesiculae miliares sino sudore apis Paruertint , signi, non Crisis rationem habentes ; anorexia advenit, et vomendi Conatus , atque puer querebatur de sensu cujusdam flammae inordinate recurrentis in oesophago ; statim ac hic sensus accedebat subdelirus , rabidus , furiosus ululabat , atque mordendi immani desiderio,

et adstantes scalpendi agebatur. Cum autem mens aliqua perstaret se nullo modo , tum ab ululatu , tum a mordendi , et adstantes impetendi desiderio se posse Continere significabat. Apparente aliqua

phlogosi , in faucibus melius se habuit ,

atque aptitas in palato genitas consignavit , sed interim abdomen iterum elatum est, postea denuo vomuit, alimenta de-

93쪽

trectabat, et potulenta, iterumque , sed minus impetuose delirabat , et post Convulsiones minuto, celerique pulsu facto mortuus est Cum iis signis , quae oesophagum , et stomachum in gangraenam abiisse significabant. Quae circa hydrophobiam nostro in morbo observavi , docent hydrophobiae venenum ex morsu canis rabidi genitum multam cum nostri morbi veneno assinitatem habere, atque venenum rabidi canis primum

etiam cerebrum assicere , atque ex Cerebro per fauces , et verisimiliter per nervos ex intima medullari cerebri substantia descendere , et in oesophago se figere ; hydrophobiae autem phoenomena RIDParere , quando Venenum se figit in oesophago. Morbi vero superatio EXpectanda videtur ab iis remediis , quae prompte resolVunt, atque per sudores virulentam materiam dispellunt. Canes in hydroph biam incidere dicuntur , eo quod nunquam sudent , sed hoc nostrae hydroph biae infortunium praesertim eos corripit, quibus dissicilis sudor est, atque animadverti plerosque aegrorum , qui in liano calamitatem inciderunt , confessos fuisse

se nec aestate sudare Consuevisse.

Duo autem adhuc animadvertenda habeo , quorum primum est notabilis labris

94쪽

diminutio, statimo ab aliis partibus transmissum venenum OeSophagum ferit , reditusque majoris febris , si ab oesophago ad alias partes transferatur, itaut vehemens etiam febris ab eruptione exanthematica sustentata statim veluti cesset pulsu Iento facto , gracilique, dum oesophagus assicitur. Alterum est singularis natura delirii , quod spectra varia offert, et ea quadam asseverantia indicata ab aegris, qui sui adhuc compoteS SUnt. Caeterum licet praecipua phoenomena in omni hydrophobia constantia sint pro vario impetu iussammationis, ejus extensionis , et statu nervorum , aliqua etiam insigni varietate morbus progreditur.

Charactor hujus haemophtoes sequens est. Interdum aura ex abdomine , aut aliis Iocis oriens , et aliquem dolorem , aut nullum in pectore asserens , gignit repentinum sputum sanguinis , qui assatim iteratis vicibus rejicitur. Hoc sputum ad ipsum aegri sensum ex pectore venit, vix autem ulla tussis est. Sanguis hic

SpUmOSUS non est, sed saepe suffuscus ,

95쪽

guinis frequens in foeminis est , quibus

menses ex ordine non fluunt. Vidi repente evanescentem dolorem calcanei ,

momento fere temporis post excitatum dorsi dolorem sputum sanguinis dedisse. Nisi destillatio ad pectus una adjuncta fuerit , per plures annos sine phlyseoS i periculo etiam perdurat. Interdum autem hujusmodi sputum proficiscitur ex quadam plethora sanguinis invasis pulmonalibus sensim genita , quactad illam plenitudinem paullatim augesCit, ut vasis disruptis affatim sanguis effundatur. Alias autem materia morbifica ab , externo pectore in dolore lateris huio morbo proprio ad pulmonem fertur, vasa rodit, et aperit, sanguinisque sputum produCit. Verisimile etiam est sicut in externo

corpore , ita intus produci varices , in quibus sanguis colligatur , atque iis disruptis effundatur ; hujusmodi aegri de

quodam pectoris gravativo sensu Conqueruntur , deinde repente sanguinem grumosum eXptiunt, atque postea sanguinem obscurum , fluidurnque non exigua Copia

reddunt cum pauca tussi , quod sputum sanguinis , licet etiam violentum sit, Prompte postea conquiesCit.

96쪽

Quod si in minimis venulis, quae circa

vesiculas pulmonales rete faciunt, sanguis stasim agat , sputa redduntur obducta veluti tela nigra araneosa. Ea prima fronte ad atram bilem referenda esse videntur, sed ea, quae subsequuntur, evidenter cruenta probant illum nigrorem pertinere ad sanguinem , qui stasim egit. In quarto demum stadio sanguine jam

gangraenosam aliqUam natUram adepto , atque in pulmonibus Vim suam eXerente producitur etiam sputum cruentum, quod obscurUm , solutumque sanguinem exhibet , neque exigua Copia rejicitur. In hac haemophtoe , quacumque ex

Caussa veniat , duo Constanter observavi: I quod sanguis spumosus , rutilusque non sit, sed fuscus , et saepissime solutus ; 2.' tussis molestiam non afferat.

Consuevit porro sputum per intervalla redire , atque diu morbus trahi, quin phtysim inferat, nisi aut bilis acris, et aphtosa, aut congestio in pulmonibus ex lympha coacta , et subphlogistica adjungatur:

puto autem id evenire pluribus de caussis. Sanguis nimirum plerumque ex venis disruptis venit , atque morbus potius adstasim, quam ad inflammationem ducit, et debilitata actione nervorum, alius omnino exurgit in oeconomia animali status diversus ab eo , qui favet suppurationi.

97쪽

Μultiplices utique esse possunt CauSSaedispnoeae, sed eas tantum , quae frequentius eam in hoc morbo producunt ,

Ex affectis musculis pectoris nascitur respirandi difficultas, tunc tussis, et paullo fortior inspiratio sine dolore non sunt , atque ad tactum etiam loco peculiariter affecto pectus dolet. Hic dolor aut ace bior , aut remissior est, prout materia morbifica, aut instar rheumatismi musculos tenet, aut eos instar erysipelatis ferit. Sive sanguinis , sive lymphae spissitudo in hac aegritudine facile eveniens ex materiae morbificae actione spirandi difficultatem iacit, in qua inspiratio incompleta , et dissicilis est, atque si tussis adest, ea se se prodit praesertim in conatu inspirationis ; atque phoenomena Observantur, quae ab Auctoribus attributa sunt pulmoni repleto : morbus enim noster , nisi bilis acris , et subphlogistica adjuncta sit, potius ad stasim humores ducit, quam ad inflammationem. Consuevit autem plerumque inferior, et externa pulmonis substantia primum assci , pra sertim si dispnoea fiat ex lymphae visci-

98쪽

8 ditate. Lympha autem haec dum resolviatur, partim in circuitum urgetur, partim fertur ad interiores partes pulmonis , et bronchia , itaui quae primum in dispnoeatussis nulla, aut minima aderat, progrediente morbo , cum utilitate molesta adveniat.

Hujusmodi infarctus lymphae , nisi resolvatur , accedente spasmo , a stimulo , et acrimonia materiae impactae , recumrentes facit cum sibilo magno spirandidissicultates , cum asphyxia etiam Conjun-Ctas , Cordis tremore, et aliqua palpitatione. Pulsus est brevis , inaequalis, parvus , etiam deficiens ; urinae autem Variae sunt , saepius copiosae , et aqueae. Oppressivi insultus inordinate , et Cum vehementia recurrunt, atque, remittente accessione , febris evidens redditur cum pulsu Contracto , atque interdum etiam , obtenta majori vasorum libertate , sudores erumpunt proprium odorem olentes. Pluries solet , et diu etiam natura cum morbo conflictari, quae perpetuo conatur materiae ex pulmone dimotionem, atque in vias sanguinis infusionem. Ad hunc statum morbo redacto tunc ea observantur , quae pertinent ad futuram eruptionem exanthematicam. Verum si natura id Operari non potuerit, pereunt aeόri eS

99쪽

8I pulmone repleto , et Iabesaefato , aut vasa externa lymphatica pulmonis disrumpuntur, atque hydrops pectoris nascitur; materia etiam morbifica post vehementem conflictum per telam cellularem ad abdomen descendit : sed ad tibias non raro transit, speciem phlegmasiae faciens; de

tera autem pars prae laeva solet materiam morbosam reCipere.

Vapor etiam malignus ex inferioribus partibus ascendens , et frequenter ab e terno pectore ad pulmones delatus vehementem oppressionem inducit cum tussi, aut sine tussi , quam tribuo tenui cuidam phlogosi in pulmonibus factae ab adveniente materia morbifica in tenuem quasi Vaporem resoluta. Hujusmodi phlogosis nisi prompte dispellatur , cito etiam visceris gangraenam inducit.

Spasmus denique nervorum Cerebralium , et spinalium, qui pulmonibus provident , tum etiam nervi maxime stomachi , proximarumque partium , in fortem spasmum adducti , ex stimulo malignimiasmatis in consensum trahentes nervos pulmonis , et tracheae , dispnoeam Convulsivam faciunt , quae cito etiam potest interfiaere. omitto reliquas minus proxime ex hujusce veneni actione ortas caussas , quae

100쪽

82dispnoeam facere possunt ; sed silentio

non praeteream ex nervorum vitalium imbecillitate , et humorum gonerali visciditate eum Obicem agenti cordi constitui , ex quo fiat, ut sanguis intra pulmones

Congeratur , atque dispnoea nascatur.

phthisis. Phthisis haec, quae in tertio , et quarto

6tadio plerumque supervenit, habenda est tamquam metastasis materiae morbificaetracheam , et pulmones impetentis : sequenti ratione solet procedere. Consequitur sputum sangUinis, aut Congestiones in pulmone genitas , aut nascitur ex destillatione a cerebro, et faucibus ad pe-Ctus , eaque destillatio Conjuncta est aliquando cum salsae pituitae dis rasia , alias cum ichore quodam ex bile genito ad aptitas referendo. Generatim observavi in hac phthiseos specie subrim exiguam esse, pulsationibus non acutis , et citatis , sed parum

frequentibus , debilibus, et demissis ita , ut a Medicis minus diligentibus febrem

abesse judicetur. Tussis molesta, et valde exstimulans sensim restititur, atque etiam instar ferinae tussis stomachum quandoque subvertit : primum spumosa, et alba

SEARCH

MENU NAVIGATION