Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

Anor exta.

Tertii, et quarti stadii plerumque mor

bus est anorexia, atque ordinario jam prae- Cesserunt ea phoenomena, quae tubum intestinatem affectum esse denuntiant, cujusmodi sunt alvi segnities, et inertia, cum excrementis inaequalium scybalarum formam adeptis, aliqua matutinis horis post somnum vomituritio, aut recurrens brevissimi aevi singultus, imminutum desiderium potus, non facilis alimentorum concoctio, aliaque hujusce generis, quae demonstrant jam fractam esse ' vim ne vorum stomachi , et viscidum mucum internae faciei ventriculi adhaerere. Adeo autem Crescit in provecto morbo hoc symptoma, ut cibum aegri prorsus renuant , potum frigidum despiciant , Cardiaca aromatica, et spirituosa aveant, et impune spiritum vini bibant, neque praecalidum potum reformident. Tunc de frequenti sensu defectionis Conqueruntur,

' Laosio nervorum div rsorum, qui stomachi actionem Tegunt, Drogrodiolitu morbo, non modo virtutem stomachi doni litat, atque sius sensibilitatam minuit, immo fero adimit, sed et vim fibrae muscularis fera dolet , atqua actionem cordis potenter infringit.

112쪽

at 1 hie revera animo linquuntur, mortem imminentem perpetuo timent, Spem Omnem salutis abjiciunt, atque interdum aliqua oscitatione, et spirandi brevitate, sed sine steriore ad agonem redacti esse videntur, dum interim adhuc praeter e pectationem vitam protrahunt. Hujusmodi sic dixerim insensibilitas stomachi post alvi fluxum diu perdurantem, et USum remediorum ad tubum intestinatem miasma malignum perpetuo trahentium, Se seernonstravit in reliquo tubo intestinati, et signatim in intestinis crassis, ita ut aegri immissos clysteres semper frigidos Q sse dicerent, licet praecalidi ad morem gerendum immissi fuissent, et eo calore pollentes, quem assidentium manus ferre Hon posSet. Perdurans anorexia pylori relaxationem producit, atque aegri palam declarant assumta statim in ventrem descendere, eaque postmodum dissicillime , et laboriose

ConSOqUi, Si sponte, aut artis incitamento vomitus nascatur, eo redduntur multa mucosa, glutinosa, atque etiam suCCessive biliosa,

viridia, aut nigri Cantia, atque alvus dejicit primum dura, deinde liqui la varii coloris excrementa, et foetidissima. Aliquod inde levamen aegri percipere

113쪽

videntur, sed illud fugax est, nam alvi fluxus varius, et multiplex continuo urgetlypothimias saepius afferens, ita ut viribus exhaustis, pulsu minuto et decrescente, deinde reciproco, Ultimo autem deficiente aegri post Convulsiones non VO-hementes musculorum faciei, et mandibulae, mentem tamen saepissime servantes, ex SynCOpe moriantur. , Praeterea impressiones, quae in duodeno nascuntur ex bilis vitio, quod successive in hoc morbo generatur, alteramano rex iae caussam Constitutini, quae Conjuncta est cum maSna agri pnia, et aegrOrum inquietudine; post aliquod tempus ab

assumpto cibo cruciat distensio quaedam molesta non sine dolore inter umbilicum, et scrobiculum Cordis; ructus etiam Vomitui proximi incommodi sunt tempore digestionis; alvus inordinate nunC reSes, nunc liquida. Si solum accumulata, et vitiosa bilis morbum faciat, abstergentia amara, Saponacea levamen afferunt; verum quemadmodum non raro evenit si venenum in membrana interna duodeni defixum, tum illud male assiciat, tum venas etiam varicosas reddat, in magno periculo aegri sunt, et per minitum, qui dissicilis esse solet, evomunt etiam SanguInem obscurum atramque bilem, atque

114쪽

cito ex interna gangraena duodeni moriuntur posteaquam per diutinum tempus multiplices dolores, atque plurima mala passi sunt, quae ad affectionem hypochon-driacam pertinent. Dolor stomaehi.

Traditum est etiam in ipso limine hujus

operis, nihil in praesentiarum frequentius esse prae dolore stomachi. Hic autem in omni stadio morbi occurrit, atque perrarum est, quod homines hoc morbo correpti, etiam si bona valetudine uti videantur, 'suisque ossiciis fungi possint, de stomachi dolore non Conquerantur. Tantam vero hujus mali frequentiam tribuo plurimis , diversisque nervis, qui in ventriculum confluunt, et cum aliis nervis, partibusque valde consentiunt. Ex iis enim, quae diximus, Constat per telam cellulosam nervorum Venenum peCuliariter transmitti, atque ab eo eas mutationes exoriri, praesertim in sanguine , lympha', muco, et bile, quae et multa mala gignere, et plures morborum SuC- cessiones facere debent. Stimulus igitur nervorum ab hoC Ue- nono illatus in illos nervos, qui ad Ven-

115쪽

triculum confluunt, praesertim autem in nervos Cerebrales, dolorem stomachi infert, qui remittit et augetur sine notabili scrobiculi elevahione , neque insigni adtactum assectae partis doloris incremento.

Nervorum Cutis Cum stomacho mirum in modum consentientium exstimulatio,

irritatio ab hoc miasmate in Cute haerente, et subsidente, quandoque dolorem stomachi, sed saepius stomachi subversionem attulit sine dolore. Tribuo enim vehementem dolorem stomachi, atque intestinorum , qui subsequitur repressum Sudorem , aut depressa exanthemata, non soli nervorum spasmo, sed verae maligni humoris, quacumque via id fiat, ad interiores partes translationi. Frequentissime autem in hoc morbo chronico evenit, ut doleat vehementer stomachus Cessante capitis dolore, atque hic vehementer urgeat, Stomacho non

amplius dolente. Haec cita permutatio doloris evenit no propterea, quod materia Cerebrum irritans nunc descendat ad stomachum, nunc in cerebro persistati Sed frequens et constans haec permutatio, et vicissitudo designat translationem materiae. Haec translatio fit ne per telam Cellulosam nervorum t Phoenomenon certum est, ratio ta-

116쪽

men non adeo facilis est. Magna quidem omnino fugacitate, et celeritate venenum hoc dum veluti in vaporem est resolutum, ab una ad aliam etiam remotam partem transfertur etiam visibili translatione, ea nempe quam fugax externus rubor ostendit. Favent vero huic rationi etiam dolores vagi et fugaces, sive pectus sive ab domen , et intestina vel stomachum ipsum Cum quodam ustionis sensu ferientes. Dolor autem stomachi et quidem varius, et multiplex oritur ex Veneno, quod Sanguini inhaeret, aut lymphae, aut bili, v riaeque etiam exurgunt differentiae pro diversitate loci affecti. Pyloro stimulus applicitus, vomendi conatum, aut impetum excitat; si superius orificium affectum sit, dolor gravis torquet, etiam cum lypothi-Inia conjunctus, et mens submovetur. Varia porro occurrunt prout aut membrana externa ventriculi, aut interior, vel denique musculosa stimulum retinet. Si inflammatio nascatur, vehemens dolor tenet

sine insigni scrobiculi elevatione, alimenta

aeger non retinet, Valde anxius est, pallescit post vehementes dolores , et animo linquitur. Pulsus autem durus, tensus QSt, non admodum celer, triangularis,

neque subsidet, nisi dum lypothimia advenit , aut stomachus in gangraenam abit.

117쪽

. Si lympha hoc venenum retinens cum aD frictu haereat in vasis stomachi, major adest elevatio scrobiculi tensi, et ad tactum non multum dolentis, cum similibus Phoenomenis, sed dolor modo major, modo minor est; atque diu etiam trahi morbus potest. Saepe sub specie rheumatismi morbus progreditur, atque materia moris bifica ex variis abdominis locis prompte ad stomachum transfertur; pulsus brevis,

. et Contractus est, minus elatus, et multo

minus tensus. Quod si materies irritans inhaereat interiori stomachi tunicae, contumax et remittens in dolors aegritudo est, atque identidem aegri evomunt multam salivam cum muco viscido et Copioso. Hi autem omnes morbi dimoto veneno, Et in circuitum acto mitigantur, atque etiam cessant: febris evidentior redditur cum citato pulsu, et prompte adveniunt sudores allaturi exanthemata, plerumque

non nUmerosa, quae morbum ex integro

finiunt. Eadem successio morbi liberavit non raro aegros, quos a diutino tempore vexabant frequentes vomitus, quos febricula aliqua inordinatim comitabatur; sed Conditio pulsus, atque praesentia aliorum phoenomenorum, et praegressi morbi, et

repressa exanthemata, naturam morbi veluti digito monstrabant. Irritis omnis ge-

118쪽

neras praesidiis, Corroborantibus, optatis,' etC. L paUCorum dierum spatio per venae sectiones, et diaphoretica morbiIS supe

Si lymphae adjunctum malignum mi as m a telam cellulosam externam stomachi teneat, dolor est distensivus, non Vehemens Cum magna ad scrobiculum inflatione , et flatuum eruptione, qui quando CrUC tantur, aegrum sublevant. Hi dolores, qui, nisi aliqua subsit phlogosis, sine

febre sunt, pulsum exhibent parvum, inae- qualem, et ContraCtUm, non Celerem, etiam intermittentem, ContumaCES SVnt, ct insigni inaequalitate recursus durationis, et intensionis aegros veXant. Telam cellulosam firmiter exstimulans hoc venenum, aut levem phlogosim faciens Circa Vasa VenOSa ea vinCit, atque cogit in varices amplificari. In hanc aerumnosam infirmitatem non infrequenter incidunt ii, quibus diu doluit stomachus Chronico modo. Hujusmodi malum solet et vomitum inferre, et recurrentes lancinantes dolores, et febriculam etiam anomalam excitare. Post cibum assumptum male se habent, et denique iteratis vicibus sanguinem evomunt sine magno Conatu, primum nigrum, et grumosum, deinde obscurum, et fluidum. Aphtae etiam ex fau-

119쪽

eibus in ventriculum descendentes amnem icalamitatem inserunt ἱ sed hoc in casu acerbior repetit, et urget dolor , atque miserrime post multos labores morioni obeunt ; pulsus inconstans est incredibili varietate. De dolore rodente , pungento, lancinante conqueruntur , et Cibi ingestionem reformidant, eo quod cruciatus

augeant: assumpta vero Saepius evomunt,

postea quam graves molestias pertulerint ; , motibus etiam spasmodicis identidem torquentur, qui ea proportione, qua CXUlCeratio , et excoriatio profundius penetrat, 'vehementiores sunt, atque tandem tu in ex convulsionibus praecordiorum, tum ex defectione post multas ambages ex Syncope moriuntur, sed multum diu in agone repetitis vicibus consistunt.

Quamvis hic status terribilis sit, habui

tamen aegros, quibus salus reddita est exanthematicae febris auxilio, etiam si portionem membranae stomachi vomiturejecissent. Summa, atque diu perstitit stomachi imbecillitas, atque ad vomitum ex levi errore proclivitas.

Singula autem, quae narravimus Stomachi mala, nunc in stomacho diu etiam persistunt, sed saepe ad duodenum, et reliquum tubum intestinatem progrediuntur: materia morbifica per telam cellulo-

120쪽

sam potissimum, et per continuitalem fibrarum, aut per vasa ipsa spccessive tubum intestinatem assiciente ; immo interdum, et celeriter, ut alias jam dixiamus, Vaporis instar, et, ut riunt aegri, flammae discurrentis a stomacho ad reliquum tubum intestinatem transfertur. Sic aptitarum acrimonia descendens intestino- rum excoriationem infert, alvum urget, et mucum intestinorum abradit. Quod si muscularem tunicam intestinorum afficiat, ejus contractionem urgendo, Cavum intestinorum coarctat, quae huc illuc in cadaveribus quasi filo adstricta Observantur. Si tunica communis intestinorum ven

num recipiat, intestina inflata distenduntur. Id autem proprium est huic infirmitati , ut vitiosus humor ultimo demum perveniat ad intestinum rectum, quo in loco se figit, dolores in ea parte, exCO-riationes, haemorrhoides , εuppurationes ani fistulam exhibentes producit. Praeterea actionem intestini recti ita infirmat, ut aegri faeces egerere non possint, atque

dum vehementi nisu conantur excrementa

urgere, animo delinquunt. Si materia morbifica extra anum veniat, multae pustulae, et vesiculae cum ardore, et pruritu foras apparent; aliquando pars materiae morbificae ad vesicam transiertur,

SEARCH

MENU NAVIGATION