Dionysij Patauij Aurelianensis ... Dissertationum ecclesiasticarum libri duo, in quibus de episcoporum dignitate, ac potestate; deque aliis ecclesiasticis dogmatibus disputatur

발행: 1641년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

ni Dispertat. Ecclesiastic. Lib. II

tanquam praefentem quodammodo consiulamus. Cur dixisti Apostole, si discessierit, manere innuptam ' Lιcet ne discedere, an non licet ' Sι non ticet, cur praecipis discedenti, ut maneat innupta

Si autem licet, profecto est aliqua causa, qua liceat. Haec autem inquisita non inuenitur , nisi quam solam Saluator excepit, id est caussa fornicationis. Ac per hoc non praecepit Apostolus mulieremsid cesserit , manere innuptam, nisi quae illa causia di cedit a viro, qua sola ei licitum Ut discedere a viro. Ubi enim dιcitur. praecipio non discedere , quod si discesserat, manere innuptam; absit it contra hoc praeceptum faciat; sic discedit , ut innupta permaneati Nili ergo intelligatur . cui licet discedere; non autem licet , nisi Tiro fornicante; quo modo iubetur innupta, si discesserit, pe manere ς Quis es qui dicat , si disserit mulier a viro non fornicante, pta permaneat , cum ei nisi a viro fos

362쪽

mcante disiedere omnino non liceat s VIII. Si C illud Roman. VII, 3. Universe accipit Hieronymus, Igι-

tur vivente τιro, vocabitur adultera,

fuerit cum alto miro. I bi enim omnes caussationes Apostolus amputans, ait ' Hieronymus, aperissime definiuit, Hieron. t ente viro adulteram e se mulierem, kt ' 'I' si alteri nupserit, &c. Quamdiu vivit vir, licet adulter sit, licet Sodomita, licet agitiis omnibus coopertus,stabzxore propter haec felera derelidius, maritus eius reputatur cui alterum virum

accipere non licet. Haec omnia prius scire, & cum animo suo considerare Feneratorum patronum oportuit, quam in Romanam Sedem, & Ca- nonum interpretes praecipitem, aetemerariam sententiam proferret.

Sed quod verissime dictum est a Co

mico,

363쪽

3os Disertat. Ecclesiastic. Lib. II

Nec minus bono cum iure, quam δε- ni hcum.

IX. NEC illud laudare possum, quod ibidem Trapezita posuit, prae cepta illa, quae Matthaei v Dominus edidit; inter quae fuit illud de in terdictis aliis post diuortium nuptiis;

vel solis data esse perfectis: vel non perpetua fuisse ; sed certi duntaxat temporis: uti miracula, quibus adhuc tenera, recensque fata Christiana fides opus habuit. Quod sane falsum est. Etenim talia sunt hodieque, cuiusmodi ea tum Christus esse voluit, & eadem praedita vi: cuius nulla neque facta est, neque fieri potest decessio. Verum non omnia praecepti necessitatem & obligationem continent: sed partim mandata sunt, partim consilia, ut supra capite v diximus. Tunicam auferre volenti pallio cedere, quod est Mat. V, 4O, re

est non praecepti, sed consilij. Sic ad

364쪽

De catRquibusdaσm. Cap.VIR. so mille passus ingratiis adigenti te, ad alia duo operam pnestare, quod ibidem sequitur:& eiusdemmodi alia: Mae, Ut ex antiquis Patribus supra

demonstrauimus supra legem erogantur. Verum diligere inimicos: continere oculos ab mulieris con tuitu, qui cum stupri voluntate con . iun ctus sit: non irasci fratri suo, neque conuicio eum assicere: praecepta sunt, quorum auctoritas perpetuo

valuit.

X. H v I vs generis & illud fuit,

de quo agimus modo, praeceptum de uxore ab altero dimissa nunquam eo superstite ducenda. Nec ad illius eleuandam vim pertinet, quod ei vel ciuilibus interdum Imperatorum decretis derogatum esse constat: vel quod veteres aliqui Patres verba

Christi, ac Matthasi locum illum aliter interpretati sunt, quam Augustinus, & Hieronymus, ac caeteri yii

365쪽

3o8 Dissertat. Ecclesiastic. Lib.1 I.

ruos supra commemoraui. Non umenim ab Ecclesia, & Synodali sanctione liquido constituta reS erat. Tametsi non dubium est, quin pOrioris partis iudicio, in Ecclesia dam nata, & animaduersione publica no lata illa matrimonia fuerint.ut in Fabiola demonstrat HieronymuS: cuius haec imprimis notanda sunt:

Aliae Aunt leges Caesarum, aliae Christi: abud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. Ac subinde. Igitur m Fabio-io , 'Mia persuaseruis ibi, m putabat af ωιrum iure dimissum , nec Euangeli,

vigorem nouerat, in quo nubendi mniuersa cau statio, etiuentibuου viris,feminis amputatur: dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit. Haec autem cum aliis criminibus, tum adulteriis infamem virum reliquerat, ut ibidem demonstrat Hlaronrinus. Sed de ea re plus satis.

366쪽

CAPvT IX. De petitione quarta Orationis Dominicae. Quid α ι Umουαος, eaque mox diligeraer exposita. βua sit ο- ibidem a Christo notata. Non interdici a Christo cibi , ac rerum admi tum necessariarum postatiιionem: deque ea e Trapeῆιta maxu

mus errota

I. DOTERAT hic finis fieri. Sed

reuocant paene sublatumst tum duo triave in Trapezitico illo opere animaduertenda: minus illa quidem reprehensione digna non enim ad fidei negotium proprie spectant; sed ut in Scripturis quo quo modo tractandis primum

κενοα ουδὸν coerceatur, hoc est superuacanea multatis astectatio : tum

etiam a id est vitupera

367쪽

sio Dissertat. Ecelesiasse. Lib.II di quod minus probes, immodica

libertas: pauca ista pertexam. Inalib. 3 de R Oratione Dominica, quarta pe-ν ,, titio sic habet: b Panem nostrum quo- da nobis hodie: Graece

μουκον, multi multa scripserunt. Plerique autem in eo conueniunt; petere nos a Deo quotidianam ali moniam, siue ea omnia, quae ad vi inini diurnum necessaria sunt: alij cibum potius animae, quam corporis : quidam utrumque. Mediis accedit Trapezita. Nec ideo castigan

dus, quod ita sentit: sed quod alte

ram interpretationem, quae corporis cibo circumscribitur; quaeque, Vsdi- xi, communis est; nimis acerbe no-

xat, ac falsissimam appellat: falsissi

ma, ac plane nulla ratione permo

tus.

o pas. rys. II. Duo contra illam oblisit. ς In ea, inquit, precationis formulasseis ι -

368쪽

De cathol. quibuβ. dor. Cap. IX. 3IIdenda reprehendit orandi morem gentilium, eorumque Horas αν, 'Mod putarent in multiloquio suo se ab numine citius exaudiri. Quod illud multiloquium ' Dum plurima nimirum in precibus suis a Deopeterent, quae sibi nece saria existimarent , castam uxorem , palchros liberos, diuitias, fundos, ades,

amicos fidos, feruos fideles, dignitates,

bonores, alia. Cum tam multa peterent, ac requirerent , non poterant breuiter concludi eorum preces. Hinc πιλυλ - γε oti, & βαεολγεα in orando. Non

enim illi pauca posebant , nec paucis. Prae cupiditate impetrandi, qua a Deo peterent, sepiuue eadem repetebant. qua μοι Τολογοι est, id est O ,λνγα. Male Christi mentem, dc illam ab eo damnatam βαιῶοMγ, accepit: hoc est, ut recte Latinus noster reddidit, multiloquium. Neque multa poscere, & impetrare a Deo velle, vituperanda res est, neque pra cupiditate im-

- - . . . a

369쪽

Disertat. Ecclesiastic. Lib.If.

Tim, petrandi eadem repetere. Iubet R ad Timotheum scribens Apostolus πινις ς 'cές, απροσλχας, υτ ι ξές , i

obsiecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominiabus, pro regibus, cy' omnibus,m in1 blimitate sunt. Potest hoc pauci verbis fieri, siue intus animo, dum priuatim agitur; siue Voce conceptis, dum publice preces allegantur III. Hoc enim Ecclesia vetus in semit. stituerat: ut ex R Tertulliani Ap 'ξ- Τῆ' logetico constat: idque nomino tim,

atque manifest/. Quod in Missis ac

Liturgiis praesertim usuuenit: vi ve teres Liturgiae demonstrant: in qui bus formulae sunt publicarum, ac prolixarum eiusmodi precum, pro omnibus Ecclesiasticis ac ciuilibus ordinibus inominatimque pro singulis, vivis pariter ac mortuis. Prius

370쪽

De catho quibusNomm.C .lX. 3i3 etiam luculentam fidem faciunt antiqui Patres, Graeci, Latimque. Ex quibus unum commemorabo Cy rillum Hierosolymitanum: est enim ad hoc negotium insignis illius locus : qui & alioqui Romanae ac Catholi ae ritum Ecclesiae contra receim tem impietatem, quam prae se Trapezita fert, praeclare confirmat. Sic

igitur in Catechesi Mystagogica

V, in qua Liturgiae partes, & orationes omnes explicat. Ei , ius ε

SEARCH

MENU NAVIGATION