Dionysij Patauij Aurelianensis ... Dissertationum ecclesiasticarum libri duo, in quibus de episcoporum dignitate, ac potestate; deque aliis ecclesiasticis dogmatibus disputatur

발행: 1641년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

sunt generis, cuius illi, de quibus cacpite tertio prioris ad Timotheum meminit. Siquidem eadem formula, & iisdem propemodum verbis de illorum institutione praecipit. Igitur Presbyteri nonnunquam Episcopi veri dicti sunt, & in eadem ciuitate

plures extiterunt. U. EPIPHANIus in Haeressi LXXV, quae est Aerianorum, N. V, nodum

illum, qui ex Apostoli locis oritur, ita dissoruit: Cum adhuc recens cL

sset, inquit, Christiani dogmatis praedicatio, non ubique Presbyteri si mul & episcopi creabantur. Sed ali

bi soli presbyteri : alibi episcopus

duntaxat. Vbi cnim nemo dignus episcopatu reperiebatur; presbyteri constituebantur: per quo & diaco nos Ecclesiae regerentur : quae sine duplici hoc ordine costare nequeunt. At ubi unus tantummodo ad episcopatulit idoneus occurrebat: neque

42쪽

De se. dignit. σiuri A. Cap.I. as plurium erat copia, quibus presby te

ratus mandaretur i tum solus adhibebatur episcopus. Quare Apostolus, pro renata, & Vt status erat earum ciuitatum & ecclesitarum, ad quas scribebat, ita loquebatur: Nεου tam etsi

isπον δεόν' 'in et . . Haec Epiphanhnarratio vera est ipsa quidem. Credo enim pro multitudine popul plures, paucioresve sacrorum institutos

43쪽

is Dissertar. Ecclesiastic. Lib. I. ministros, ac nonhunquam solutri impositum episcopum, ibi ubi grex

pusillus erat : atque aucto numero, praeter episcopum, complures adiunctos esse presbyteros) sed loca illa, quae adduximus, Pauli nobis aliud persuadent. Etenim in clarissimis &frequentissimis Asiae ciuitatibus, in quibus Christianorum erat maxima multitudo ; non est verisimile tantam eorum fuisse penuriam, qui vel episcopatum gerere, Vel presbyteri fieri possent. Tum si ' quis accurate verba ipsa perpendat, cognoscet aliam facti illius & instituti rationem esse quaerendam. VI. SED praecipuum quaestionis

momentum, ac disputationis totius facit Hieronymus t qui 1mprimis epi stola Lxxxv. ad Euagrium , cuiuiadam vecordiam arguens, qui diaco nos presbyteris auderet anteferre: multa de presbyterorum dignitate disserita a

44쪽

De Epist.dignit m iurisdict. Cap. I. I disserit, ac pares illos & eosdem facit.

cum episcopis : Idque iisdem, qui- bus nos usi sumus, testimoniiSconfirmat: adiuncto quoque Petri loco, primae Epistolae capite v, ubi de se presbyterum appellat, & quos allo- jxur, presbyteros primi ordinis esse emonstrat. Tum ista subiicit Hieronymus : uod autempostea inus electus est, qui ceterupraponeretur, inschismatis remedium est, ne unusquis que ad 1e trahens Christi eccbsiam rumperet. Nam σ Alexandriae a Marco Euangelista , usque ad Heraclam , σDion ium episcopos , pre byteri semper unum ex se eleestum, in excelsiori gradu collocatum, episcopum nominabant. quomodo si exercitis Imperatorem faciat: aut Diaconi eligant de se, quem industrium nouerint, . archidiaconum vocent. Quid enim jacit excepta ordinatione episcopus , quod presister non faciat. Hoc loco S. Hieronymus episcopOS

45쪽

18 Dissertat. Ecclesiistic. Lib. I. pari esse dignitate ac presbyteros affirmat , niti quod communi consensu unus aliquis e numero presbyterorum electus est, qui maiori in gradu collocaretur. Tribuit tamen episcopo ordinandi facultatem ,

quam presbyteris adimit. Quinetiarn quod Paulus in epistolis ad Timotheum, & Titum, postquam de episcopis egit, statim ad diaconos labitur, omissis presbyteris: id eodem modo explicat Hieronymus ac Chrysostomus fecit. Presb ter, in quit,'episcopus abud a talis, aliud dignitatu est nomen. Vnde ad Titum Timotheum de ordinatione Episivi σDiaconi dicitur: de Presbteris omnino reticetur: quia in Episcopo m Presb

ter continetur. Quare eadem, quae

supra obiecimus, contra Hieronymi interpretationem valent, quo minus ad Apostoli mentem faciant. VII. ID EM in Commentariis ad

46쪽

primum caput epistolae ad Titum , etiam disertius sententiam siuam aperit, verba illa declarans ; Huius gratia

reliqui te Cretae, ψω, quae deerant, corrigeres et Et constituas per ciuitates

presbieros, &c. Idem est ergo presbyter, ait, qui oe episeopus. Et antequam diaboli in cita, studia in religione fierent , m diceretur in populis ; Ego sum

Pauli, ego sum Apollo , ego aurem C phae,communipresbyterorum consilio Emclesiae gubernabantur. Postquam vero νη quisque eos , quos baptiqauerat, hos putabat esse, non Chri B; in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur ceteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, hismatum semina tosterentur. MOX pro

bat Episcopum & Presbyterum v-num esse, & aliud aetatis, aliud esse nomen ossicij, ex epistola Pauli ad

Philipeenses, ubi Apostolus scribit ad episcopos & diaconos. Philippi

47쪽

ao Dissertat. Ecclesiastic. Lib.I. una est urbi ait) Macedoniae; er rem

te in una ciuitateplures, ut nuncupantur, Episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo tempore, quosior Presbyteros appellabant, propterea indisserenter de Episcopis , quasi de Presbyteris e t locutus. Addit & locum alium ex Actorum capite X ubi Apostolus conuocasse legitur presbyteros Ephesinae Ecclesiς,quos statim vocat Episcopos. Tum quod

Petrus epistolae canonicae primae capite V,I,Vocat se compresbyterum presbyterorum. tum Pascite, inquit, eum,

qui in vobis est, gregem Domini, &C. Hacpropterea, ait Hieronymus 3 ut ostenderemus, apud veteres eodemfuis Epresbyteros quos re episcopos: ξαulatim vero , ut dissensionum semina euellerentur, ad unum omnem Iolicitudinem esse delatam. Sicut ergo Presb -- teri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine

ei, qui sibi praepositus fuerit, esse subie-

48쪽

ms: ita Epistopi nouerint, se magis conis suetudine, quam dispositionis Dominicae meritate, Presbyteris esse maiores. D nique in epistola LXXXIII ad Oceanum, Apud veteres, ast, iidem episcopi, σ presbter uerunt: quia istud nomen dignitatis est: hoc honoras. VIII. H IE R O N Y M o suffragari videtur Ambrosius, siue qliis alius auctor Commentariorum in epi

stolam ad Ephesios ; qui Ambrosij

temporum aequalis fuit. Nam σTimotheum, ait ad caput IV, D,presbyterum a se creatum , episcopum vocat: quiaprimumpresbyteri episcopi appellabantur: ut recedente uno, sequens ei

succederet. Denique apud AEgyptum pres, teri consignant, sipraesens non sit episcopus. Sed quia coeperunt sequentes prest teri indigni inueniri ad primatus

tenendos, immutata est ratio, prosti- ciente Concilio: ut non ordo , id meritum crearet Episcopum, multorum

B iij j

49쪽

cerdotum rudicio confititutum ne indignus temere usurparet, os esset multis scandalum. Hactenus igitur ex antiquorum auctoritate conficitur primis temporibus, Presbyterorum &Episcoporum non tantiim appeti tiones, sed etiam ordines, in easdem concurrisse personas; iidem ut essent utrique: postea vero nomine tenus idem fuisse; ut etsi promiscua episco' porum, ac presbyterorum interdum essent nomina: aliquis tamen ex ordine illo, ac numero deligeretur,qui dignitate antecelleret omnes, iisqueptaeesset,&episcopus proprie diceretur. . Quod autem ex eo concludunt aliqui, nullum ergo vel esse discrimen inter ordines amborum ,

vel Apostoli saltem fuisse tempore: id falsum esse, tum intelligi poterit, cum Apostoli sententiam exposue ro ; & alia quaedam eodem spectan-

50쪽

De Epig. digni Loe iuri . Cap. II. 13 tia; quibus error iste redarguetur. De Apostolo itaque,unde fons quin stionis oritur, primo loco dispute

C AP v Τ ΙΙ. Explicantur loca illa antecedenti proposita capite. Presbyteros initio eos dem episcopali dignitate praeditos fuisse : Ied perbretii tempore idque cur factium sit. piscopos eodem In

. tervallo , itidem mi deinceps in sin

gulis ciuitatibu/singulos Rafuisse.

I. I quis omnia illa Rripturae lo-

. cadit igςnter expendat, quae superiori capite proposita sunt, id necessario consequens ex illis esse statuet, eos ipsos, qui ibi presbyteri vocantur, plus aliquid, quam simplices fuisse presbyteros, cuiusmodi hodie quς sunt: nec dubitabit, quin episco-

B iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION