장음표시 사용
51쪽
14 Di reat. Ecclesia lic. Lib.I.
pi fuerint iidem, non vocabulo tantum, sed re eriam, ac potestate. Hoc Vero qua ratione contigerit; potest hunc, nisi fallor, in modum proba biliter explicari ..
I gitur primis illis Ecclesiae temporibus, quae, quod ad formam, &disciplinam attinet, quaedam illius
infantia dici queunt , existimo pres byteros vel omnes, vel eorum plerosque, sic ordinatos esse, ut episco
pi pariter, ac presbyteri gradum obtinerent. id eo fieri solitum esse verisimile est, quod cum religio Christiana progressionem in dies faceret, perque ciuitates, & populos propa
garetur, increbescente mulxitudine, opus fuit paratam esse copiam episcoporum, qui ad urbes &prouincias Christiano partas nomini cum potestate mitterentur : ut ea quae ab
solis Episcopis administrabantur, praestare possent : cuiusmbdi sunt
52쪽
Clericorum ordinatio per manuum impositionem i, Confirmationis Sacramentum : & alia quaedam : quae simplices presbyteri non attingebant. Hac de caussa videntur plures
in eadem Ecclesia , velut Ephesina, episcopi fuisse: qui Apostolis, tanquam maioris gradus Pontificibus, adeoque summis , obsequebantur.
Hoc tum simplices recens ortae mores Ecclesiae ferebant: nondum ambitione, & honorum cupiditate, m
lisque caeteris artibus , deprauatis Christianorum animis. Posteaquam vero pristina illa charitas, & imitan di Christi, amplectendaeque modestiae, & humilitatis retaxit amor, tum, quod Hieronymus scribit, adtollendas simultates, & in schismatis
remedium , unum aliquem e turba
presbyterorum eligi placuit, qui prς- esset reliquis : atque ita desiere parinoi solum dignitate, sed etiam or-
53쪽
, ς Diffsertat. Ecclesiasse. Lib. I.
dine, ac potestate plures creari,iranslata in unum tam honoris , quam
functionis praerogativa. Quocirca numquam non fuit in Ecclesia potestatum graduumque discrimen, hoc est episcopatus, & presbytera tus simplicis : sed in eadem capita passim ambo conferebantur. IL HAC nostra de graui, ac perdissicili quaestione sententia,eo plausibilior esse debet, quod ic dubitationem , ac controuersiam praecidit
omnem : & ab ipsemet Scriptura, illi sque testimoniis, quae ansam nobis disputandi praebuerunt, paene inmanm, atque ob oculos iniici vide tur. Etenim Presbyteros appellatos eosdem& episcopos fuisse ab Apostolis Petro atque Paulo; illorum ex verbis ossicitur: nec minus etia istud ;quos presbyteros vocant, iis episco porum quae sunt propria, conuenire, imprimis autem ordinationem per
54쪽
impositionem manuum , & Ecclesiae gubernationem, quae est principum, pastorumque praecipua, quos. Episcopos dici omnes intelligunt. Hoc si est ita;.quid aliud restat, nisivi penes eosdem Nam plures una in Ecclesia fuisse tales, iisdem ex lo
cis argumentum ducitur) tam nomen illud duplex, quam conueniens nomini potestas & auctoritas utraque fuisse dicatur λ Quo constituto, iam illa vacant omnia, quae & nobis ipsis, & aduersus quorumdam interpretationes Pauli locorum illorum, obiiciebamus antecedenti capite. Neque, qui praecipuus debet esse fructus disputationis huius, pertu batio illa sequitur amborum in Ecclesia ordinum, quae πιλ, immo Hoc Gob illam peperit, quam Caluinianorum ac Puritanorum factio iampridem asciuit, &inuehere Porro eo, ubi non est, omni arte,
55쪽
18 Dissertat. Ecclesiastie. Lib.I.
III. AT QvE ut eiusmodi prima administrationis Ecclesiasticae rudiamenta fuisse, planum est ex iis, quae , dixi : ita neque perpetua , neque diuturna fuerunt: sed subinde ad eam, quae deinceps obtinuit, transsa ta formam: ut unus in quaque ciuia talis Ecclesia esset Episcopus, qui re Presbyter interdum appellabatur; presbyteri vero sub uno illo com plures, qui nominari Episcopi desitis 1ent. Quod ut certissimum est,paullo post Apostolorum Petri, ac Pauli obitum, Ubique per totum Christianum orbem usu esse receptum : ita illis ipsis superstitibus, adeoque non multo post Christi ascensionem,obseruari coepisse quibusdam in Eccle sitis, haud vanis documentis colligitur. Vtriusque, sed prioris maxime, fidem faciunt tam scriptura ipsa, . quam vetustissimorum Patrum, qui
56쪽
DE Di dignit re inrisae Cap. II. 29
postolorum seculo vixerunt, auton multo post extiterunt, praeclara
Ioannes Apostolus in Apoca-psi, capite secundo, iussit Domini, i episcopos septem totidem Ecclearum, acciuitatum in Asia scribit,
b Angelorum nomine : Vt vulgo iterpretes consentiunt. nempe E-aesii, Smyrnae, Pergami, Thyatiro-im, Sardium, Philadelphiae, Laoceae. Ergo episcopi tunc erant incclesiis singuli. Hoc ipsum testan-r perpetuae successiones episcopo- . in plerisque ciuitatibus, memoriae, antiquis, & fide dignissimis au-oribus proditae quarum exordium, ipso Christianae religionis initio ducitur. Egesippus apud Eusebiui. II Historiae, cap. XXm, ex eoque ieronymus in lib. de Scriptoribus clesiasticis, capite iv, referunt, Ia-bum fratrem Domini, statim post
57쪽
3o Dissertat. Ecelesiastic. Lib. ILpassionem Christi, ab Apostolis oriadinatum fuisse Hierosolymorum episcopum. Marcus item Alexandriae episcopus fuisse perhibetur, eique Neronis octauo anno mortuo
successit Anianus , ut iidem Euse bius, & Hieronymus assirmant. In Corurndem Chronico ; & in illius Historiae Ecclesiasticae libro praecipue tertio, quarto ,& quinto, Epi scoporum catalogus descriptus legitur ; qui inde ab Apostolicis teni poribus, diuersis in ecclesiis propa gatus est. Velut Antiochiae post Pe trum Euodius; post hunc Ignatius:
qui &ipse passim in epistolis, suum cuique ciuitati Episcopum praefuisse
demonstrat: ac totus in id incumbit , ut Presbyteros, DiaconOS, CC tero sque clericos, & laicos hortetur, uti episcopum suum ament, &Οbservent, eique tanquam Christo
pareant,ac nihil illius iniussu faciant.
58쪽
De quo rursus agemus postea. Est apud Eusebium libro tertio, capite XXIII, memorabilis historia, ex ci mente Alexandrino petita, de Ioan- ne Euangelista , qui ad urbein quandam Asiae veniens , eius epilcopo commendauit adolescentem illum, qui deprauatis postea moribus, gracfatorum dux factus, ab eodem Ap stolo non sine admirabili charitatis
IV. Qv ID quod Hieronymus ipse, qui preSbyteros cum episcopis exsequare maxime videtur, in illis ip- sis, quae supra posui verbis ostendit, i. institutum illud unius per singulas Ecclesias creandi episcopi Apostolorum aetate coepisse Θ Tunc enim
susceptum id esse scribit, cum per 'populos audiri coeptum est, Ego sium Pauli; Ego pollo , &c. quod ad Corinthios scribens Apostolus, per id tempus apud illos iactatum fuisse
59쪽
3 α Dissertat. Ecclesiastic. Lib. I.
queritur. Addit etiam Alexandriae deinceps ab Marco Euangelilla, Vnum post alterum episcopos Ecclesiam illam administrasse. Quamobrem non eli dubium, quin prest byterorum illa multitudo, quae pro episcopo se gessit, S , vires ipsa docet, episcopalem ordinem, ac potestatem habuit ;breui postea insimplicis sacerdoti j gradum, ac dignitatem, & functionem redacta, uni per singulas ciuitates episcopo locumdederit. Ac verisimile est, non ubique, sed certis duntaxat in locis, pro
eo atque opportunum erat, plures illos esse collocatos episcopos. Nec minus tamen eosdem singulares, ac ceterorum principes' episcopos , presbyteros appellatos fuisse ex an liquis patet. Velut ex Irenaeo, cuius fragmentum citat Eusebius libro Historiae v, capite XXV, ubi Romanos Pontifices presbyteroS nomi
60쪽
at. Omnino ad id, de quo agimus, i promptu est habendum, quod rudenter animaduertit Epiphanius 1 eo loco, quem superiori capite
Immemorauimus, ex Haeressi Lxxv,
Ium. V, Non omnia, prout cupieuit, per haec tempora, Apostolostdinare potuisse. neque rituS Om-rs Ecclesiasticos , & administra Inis ' legitimae modum explicare. aod breui postea praestiterunt. CAPvT III. inciliatur Hieronymi sententia cunicatholico dogmate. Multum ab Aerianis, m haereticis aliis illum ab usf. Michaelis Medina falsa opinio iam illum , quam plerosque alios veteres foedissimi erroris insimulantis.
