Dionysij Patauij Aurelianensis ... Dissertationum ecclesiasticarum libri duo, in quibus de episcoporum dignitate, ac potestate; deque aliis ecclesiasticis dogmatibus disputatur

발행: 1641년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

1 Di sertari Ecclesiastie. Lib.I. fideles int magistratus, hoc est vi

scopi, quibus a Spiritu sancto com missiim est regimen animarum, Vt Actorum xx dixit. Habebant igitur imperandi ius ac potestatem : ad- eoque non sola pe ies illos curatio, Rit sine dignitate. ἔς viaη.hi Rursus Magistratus ab φ celebri Iurisconsulto aefinitur, publica persona, quae iurisdie boni praest. *el qui pro tribunali cognoscit: cui publice audirium iuri que dictio data est. Quis porro negare audebit, Episcopus non ex antiquo iurisdictionem habuisse ; cuiusmodi mandauit illis Dominus: hoc est ad animum pertinentem, ac spiritum Z An non perinde canonicum ius est ac ciuile Z aut non illud ab Episcopis exercetur; e quemadmodum alterum ab ciuili

potestate γ Communione multare aliquem, aut ius dare communionis,

semie ius est ; cuius dictio, & admi

82쪽

nistratio non aliis credita, quam Pastoribus , & Episcopis : idque iam

tum Apostolorum aetate. Quare triabunal & illi suum habent; e quo sententiam dicunt, multo &potestate,& dignitate maius I ac praestantiusquam cathedra Mosis illa , super quam sedentibus Iudaeorum magi stris obtemperari Christus voluit. Nam quod Hieronymum testem' citat, miror quid illi in mentem venerit, ut hoc faceret. Scripsit Hieronymus episcopatum non meriti fuis*e, I 4 4sic , quod Graece Trapezita reddit sic, εργνυ. Sed videlepidam rem. Graeca vox duo significat notione diuersa: meritum, quo mereri aliquid dicimur, & dignitatem, id est honorem: ne sic accipias;

quomodo dignus ille dicitur, qui

meretur. Porro meriti nomen prius

illud tantummodo significat: eoque sensu recte scripsit Hieronymus,

D iiij

83쪽

ues Digsertat. Ecclesiastis. Lib. I.

non omnes, qui fiunt episcopi, vitae id merito consequi, nec proptereat quia sunt episcopi, meritis, ac probitate praestare caeteris. Trapezita quod in meriti vocabulo non poίerat, in Graeco illusit. Atqui ut aias interpreteris, non honorem debes intelligere , Id enim falsum esset , Episcopatum honoris non fuisse. Sed eo modo, quo Menander dixit: Amnel ι ἰ or υτης Imperium adeptus , dignus hoc fiet istude. Quemadmodum autem meriti vox ab Hieronymo usurpata sit, indicat Augustinus in libro De Palloribus,

Capite I, Nos enim, alit, quos in isto loco de quo periculosa ratio redditur, Do minus fecundum dignationem Iuam, non secundum meritum constituit, &c. At

Hieronymus ipse dignitatem alibi Tiscopis attribuit, in cap. Lx Esaiae,

84쪽

De DistAiniit.m iuri . p. V. 3 ubi versum septimum ita legi apud

LXX adnotat: Ponam visitationem , , tuom pacem , m praepo sitos tuos iustitiam. vel re Episcopos tuos iustitiam tum ita scribit: duorum omnis visa a-tio inpace ent, oe vocabulum durmia tis in iuntitia. Ergo episcopi nomen vocabulum dignitatis appellat Hie ronymus,&Trapezitae summouet. Sane episcopos specula tores esse ait. Augustinus in i de c uitate Dei, capite XI, hoc eri populorum praepositos confiti tutos in eccle illi ut non parcant obiurgando peccata: ta

metsi hoc etiam faciant, qui praeposia

ti non sunt. dc Clemens Romanus libro Constitutionum secundo, capite XXVII, Episcopatum vocassilia , μα- , quod idem Valet atque , quam Trapezita detrahit. Tum capite xxvIII appellat quae vox

puncipem , vel praesidem signifi

85쪽

ues Dispertat. Ecclesiastic. Lib.IV. . Pergit λ Trapezitici fenotis pa

tronus,&, Hoc, inquit, nomen '--συπις peculiariter competiit illi generi presbyterorum ueheniorum, qui administrationem rerum ecclesiasticarum suae curae eommissam habebant, oe distinguebantur a doctoribus, qui indoctrinam oratione operam ponebant. Sed δασκαλsις presbyteris datum est. Atque ut illius mentem ac sententiam plenius intelligas, hoc primum Id. p. or ab eo fundamenti loco scito poni, h. μ' Episcopos olim eosdem fuisse cum presbyteris Eos vero duumgenerum

praedicationi operam dedisse: alios . sacerdotale ministerium populo prPstitisse tu est, distensationem, oead-mini irationem sacramentorum habui se. Prioris generis, ex Petri instit . elono, fuisse Clementem posteri ris Cletum & Linum, ut In Clemen

tis vita Pamasus prodidit.

86쪽

R De utrisque porro loqui Ap - α pag. 1tolum existimat in epistola priore ad Corinthios, capite XII, ubι varia charasmata recenset, quae in Ecclesiasea Deus constituerat. Nam ibi enumerat primum Apostolos, secundo Prophetas ,

tertio Doctores, deinde virtutes, donationes fanitatum , adiutoria, guberna 'trones,genera linguarum Ex his δεδάσκαλυς ait esse genus illud presbyterorum , quoc de duobus primum constituit, de orationi, dc praedica tioni operam . dabat: A diutoria autem & gubernationes. id est l. & -cθνήαι de illis Presbyteris , silue Episcopu intelligi, qui Ecclesiae res procurabant, m distensabant, atque

etiam sacramenta populo administra bant. In hos posteriores Grac set 1ς ε pag Aio. nomen ex merito magis competereasse

rit, quae est insteritio, procuratio, admi

ustratio. ' Hsumma nouae opinioniS , nec

87쪽

go Dispertat. Ecelesiastic. Lib.I. tantum nouae ; sed etiam falsit, mi-.nimeq; cohaerentis. Enimuero aliud esse populum docere , vel orationi operam dare ; aliud sacramenta populo administrare , aut quamlibet

aliam curationem exercere , nemo

non videt. Sed ut actiones diuersae sunt, sic diuersis personis mandatas esse ; ut episcoporum, siue presbyterorum alii istud, alij illud obierint; 1d vero est falsum. Non enim generibus, &quasi statibus hominum distinguencia ista sunt; sed facultati bus , quae in eodem genere possunt

esse non eaedem.

Sane Apostolis duplex a Christo

mandata est functio; una Sacramentorum administrandorum, velut baptismi t, altera docendi Euangelij. quae duo Matthaei ultimo capite prς- uribuntur a Christo : Euntes ergo

docete omnes gentes, bapti*antes eos in

nomine Patris, m Fili, , m Spiripus

88쪽

fnriti, docentes eos siemare omnia, quae cumque mandaui mobis. Hae sunt

functiones duae, propter quas Episcoporum, siue presbyterorum Pa dum in duo scindit genera Trapezitat, nimirum Sacramentorum admianistratio , quam proprie ad pertinere vult, & diuini verbi

praedicatio. , . IVtramque tamen non omnes

exercebant Apostoli. Paulus enim in priore ad Corinthios, capite primo, cona. II paucos se baptizasse dicit : Non enim misit me Chrissius , inquit, baptinare sed euangelio e. Quis autem propterea dicere audeat, duplex Apostolorum genus fuisse, alterum baptizantium, alterum minime baptizantium, sed latummodo praedicantium Euangelium 3 Hoc si quis asserat, ridicule iccirco sentiat, quod iure ac potestate, non actione, Vel usu potestatis discernendi sunt ordi-

89쪽

si Dispertat. Ecclesiastic. Lib. I. i

nes, ac gradus Eccleuastici. Non mi nus ergo falso absurdeque duo episcoporum velut genera, ordinesque ponit,quod alios nihil nisi orasse, ac praedicasse putat: alios. sacramenta

duntaxat administrasse, curasseve caetera.

Etsi enim vera ista non est eius opinio ; ut postea dicam tamen adia probandum, quod inde cocludit; certum genus presbyteroru, hoc est AE p pQ episcoporu fuisse. qui administrationem rerum ecclesiasticaru sua cura commissam habebant, oedistinguebantur a doctoribus, qui in doctrina, oe oratione operam ponebant : non sussiceret, v cumque falsa non esset, illa ratio; quod non eaedem ab omnibus presbyteris functiones exercerentur: nisi hoc praeterea demonstraret; iure alterius obeundae caruisse qui alte utram ipsi sibi sumpsissent, vel ma datam ab aliis gererent.Etenim nonse

90쪽

De Episc. dignit. retur z. Cap. IV. 631Mllos fuisse constat episcopos, eo

P mPore, quo utrumque munus eccurandarum ecclesiasticarum rerum,oc praedicandi passim usurpabant ca teri, qui vel impediti morbo, vel ob linguae tarditatem, vel ob sermonis inicitiam, quod essent peregrini, ad

concionem verba facere non poterant : ut de Valerio Hipponensi, cui successit Augustinus, refert in huius vita Postidius. Neque ob id, quod uniusmodi tantum iunctionem obubant', alterius generis episcopi censebantur, & ab iis diuerti, qui utra que sustinebant. Quod igitur de his episcopis si quis dicat, risum non tenebimus, cum non minus absurdὸ de antiquioribus illis affirmet Trapezita, cur non idem faciamusZSed ut in arcem opinionis illius inuadam , nego id, quod ille pro comperto habet, qua tempestate presbyteri iidem erant & episcopi,

SEARCH

MENU NAVIGATION