장음표시 사용
131쪽
numero scilicet annorum imperii exactorum, donari consu visse, eum vero morem Iustinianum abrogasse, ex Procopii H Pag. Iso raria arcana nos docet. In nummis orientalium urbium nomen navarabidis frequentissime occurrit, quod cum anti- quarti varie accipiant de explicent,' plures eorum sententiasas I. Rev. Autor affert, & examinat, quidque ipsemet sentiat, postea exponit. In mari nimirum mediterraneo plures olim sursse Romanorum classes, omnesque urbes navarchidis elogio decoratas re nautica praecelluime, observat. Navarchidas autem eas urbes vocatas esse, monet, quae habebant aut cuia sem, aut coetum navarinorum, seu naviculariorum, publico muneri obnoxium. Hoc munus duplex fuisse videtur, unum militaris, alterum publici, commeatus transvectionis. De naviculariis adeo atque navarchis, eorumque officio, erudite Ecas 4 seq. ample Rev. Amor disputat. Neutiquam vero unamquamque civitatem, quae navarchidis nomine insignita erat, Hassem integram aluisse, sibi persuadet, Verum, unamquamque earum urbium, uuam, aut plures naves, ad classem eius regio- a II. nis contulisse, contendit. occasione nummi secundi di tertii Tabulae secundae, de allibus, eorumque imminutione apud RO-manos facta,disputat. Locum Plinii, huc facientem,integrum ad-33 3 ducit, ex eoque apparere dictitat, asses primum librales, hoc est, duodecim unciarum, cusos fuisse, librale autem pondus aeris imminutum esse bello Punico primo, constitutumque esse,ut asses sextantario pondere, duarum nempe unciarum, serirentur.
Postea u. Fabio Maximo Dictatore asses unciales factos esse moxque lege Papiria semiunciales. C sentit de hae assum
deminutione cum Plivio Festas, quamvis hic primam eorum minutionem ad tempus belli Punici secundi reserat. Hanc vero ipsam sententiam a nummis, quos Rev. Autor aeque ac alii publicarunt, vehementer perturbari, & tantum non everti, as9. ipse nos docet, cum ex earum signis appareat, non uno EO-demque tempore asses ex libralibus sextantarios factos fuisse, . uti minius Et Testas dicunt, sed eos paulatim imminutos, ocsensim ad duarum unciarum pondus redactos eate. Hanc interim difficultatem indicavit quidem Rev. Autor, neuti
quam vero sustulit, eam rem acutioribus ingeniis dis utiendam a se
132쪽
a se reIinqui professus. Quodsi vero Iegisset Cl. macbarei nostri elegantissimam hoc de argumento disquisitionem,
quae in eiusdem Archaolomae nummariae Cam X comparet, tunc certe, locum Plinii aliter, quam vulgo fit, capiendum esse, &assem sextantarium denotare talem, cui sextans, seu duae un-eiae, detractae sunt, intellexistet. Siglam C . A. A. ΡΑ- .HEN. quae in nummo primo Tabulae quartae huius Musei oc- eurrit, de Colonia Patrensi in Achaia capiendam esse, eo cedit; Patras etiam coloniam Romanorum fuisse, monstrat. Hinc unam ex literis A, quae in hoc aliisque Coloniae Patrense numismatibus occurrunt, Augustam interPretatur, alteram vero A Aroen denotare, monet, ut adeo tota inscriptio ita
legenda sit: COLONIA AUGUSTA, AROE, PATRENSIS; Aroe enim vetus nomen Patrarum fuit. Defendit hanc explicationem Rev. Autor contra Harduini & Joberti obie-Pag. 263.ctiones, sub finem alia nonnulla, quae in nummorum explicatione observaverat, novis quibusdam annotationihus augens, magisque dicta sua confirmans, quae omnia eruditi, quisquis est, lectoris examini relinquimus, illud interim affirmantes, praestantissimi hujus operis lectionem plurimum nobis voluptatis attulisie, & quamplurima reconditae antiquitatis argumenta in eo mirifice illustrari.
ciuement fur divers poliata de l' His ire ancienue de la Suisse, & hoe est
cOMMENTARII CRITICI, a UIBUS AM
gumenta varia Historiae veteris Helveti Wmonumenta antiquitatis, eo flectantia, seclarantur, es exhibetur Charta geographica nova veteris Helvetiae, Atitore L
133쪽
Ut bono cuique civi amorem patriae natura indidit dee rum de laudabilem, quo qui caret, is turpis & inutilis reia publicae habendus est; ita studium antiquitatum patriarum noutantum Omni literarum generi plurimum commodi assere, sed de civitati cuique ac civibus singulis honori sicum est, praesertim siquid ad emendandos civium mores, oc intelligenda praesentia hona, conserat. Quale Cl. Pocbati fuit in hoc opere institutum, quo dum laborat veterem Helvetiorum sub Romanis potissimum conditionem clara in luce collocare, quod hactenus neglexerant facere ejus historiae scriptores, honori patriae suae nimium& inconsulto litantes; monstrat smul, quanti facienda, quam praeserenda sit veteri servituti, selix, qua nunc Helvetii gaudent, libertas. rimus hic primus, qui nuper demum prelo exiit, quinque Memoires, seu Commentarios, aut tractationes, continet, de quibus statim videbimus singulis. Chartam geO- graphicam, cuius in inscriptione sit mentio, non invenire nobis in hoc Tomo licuit, procul dubio fini operis accessuram. Primo autem Commentario inquirit Autor in Helvetiorum originem, &, Postquam eos resutassiet, qui .vel e Germanis , vel e G eis, illos arcessiverant, demonstrat, Helv tios fuisse Gallicam nationem, a priscis Helviis oriundam, quae circa A. U. C. I 6 a serme, regnante in Galliis Ambigato, ducibus Belo se & Sigoves, e patrio solo, novas sedes quaesitum,
pro more illorum temporum, emigrarit. Quod .luculentius evincit secundo Commentario, urbium antiquarum, ab Helvetiis conditarum, nomina nova & antiqua comparans cum nominibus urbium Galliae meridionalis, ex qua nempe sua patria excesserant; cum in more olim positum esset novis alicujus regionis incolis, novis tuis, quas condebant. urbibus veterum, quas deseruerant, nomina imponere. Urbes has non censet secundum temporis, quo conditae fuerunt, ordinem ,. de quo non constat, sed secundum tractum illum, per quem probabile est Helvetios sese, dum numero crescebant & opibus, latius & ulterius identidem procedendo, extendisse, a lacu Lemano inde usque ad Rhae-tiam. imul urbium vetera nomina repetit e lingua Celtica,
134쪽
MENSIS MARTII A. MDCCXLVIII. P. L Iai
qua Galli tune utebantur, significationem & scriptionem veterem proponit, situm sollicite designat, novorum rationem& originem, causamque mutationis, indicat, limitesque veteri pHelvetiae, montes, fluvios, rivos, agros, definit. Magni momenti, magni ulus, sunt eruditae tales discussiones, neque possunt lectoribus iucundae noteesse. Id tantum habet incommodi hoc studium, veterum rerum & nominum origines &etymologias ex lingua repetendi, cujus monumenta nulla, vix vestigia quaedam, exstant, ut sepe, quod & Nostro contigit, oecasionem Praebeat conjecturis parum probabilibus. Nimis longum seret, & a nostro instituto alienum, si vel singula recensere, aut saltem specimina proferre, vellemus. Cupidi harum rerum invenient in hoc opere, quod ipsis satisfaciat, si
consulere velint. Commentario tertio de pagis, seu cantonibus, veterum Helvetiorum disserit Noster, &, postquam declaravit, veterum gentium omnium fuisse institutum, secundum pagos, id est, φυλα, seu ἔΘνη, cantones, circulos, gavos, qui suerint in plures minores ita dictos pagellis subdivis, habitandi, inquirit, quinam fuerint illi quatuor maiores & principales
pagi, quos Iulius Caesar commemorat, sed quorum tantummodo duos nominat, Tigurinum & Urbigenum. Duos reliquos Noster coniicit esse Tuginum & Aventicum, cum ille a Sir bone memoretur, huius vero nomen in Notitia Imperii occurrat sub titulo civitatis Aventica; civitatem autem & pagum idem elle; Taritum quoque Aventicum gentis caput habere; in quibus verbis gens idem sit atque pagus, caput autem non f. urbem imperantem, seu metropolin, notet, a qua ceterae de- pendent, sed tantummodo maximam & praecipuani. Plenamcnim libertatem olim apud Helvetios obtinuisse, habui ne singulos pagos & pagellos sua iura, & licuisse singulis suo de
consilio bella sacere, aut eorum societatem inire, maximo cum damno totius corporis; ad communia autem bella omnes pro ratione virium contribuisse. Tandem inquirit, quousque Helvetii manserint in quatuor pagos divisi. Credit Noster, sub Augum mutatum fuisse hunc ordinem, cum
135쪽
is I Ielvetiam, quae olim ad Galliam Celticam pertineret, Belgicae attribueret. Iaarto Commentario de pagis Vallesae, aut vallis Pan M, agit. Sic enim scribendum este, non PennInae, . e marinmoribus evincit; ut & Caesaris aeque atquπ Augusti temporibuq fuisse vallem istam in quatuor pagos distributam, corumque suisse haec nomina: civitas Viberorum, civitas Sedunorum, Veragrorum, ει mutuatum, vel Nantuatium; sic enim scribendum esse, non Antuatum, ut male apud Iulium Caesarem circumfertur.
Vulatus Commentarius Helvetios considerat ut subditos& foederatos populi Romani; refutatque eos, qui sibii persuaserant huc usque, Helvetios praeter tributorum, quae Romanis pendebant, necessitatem itasse prorsus, ut olim, liberos usque ad Vitellium, qui eam regionem in provinciam redegerit. Jam dudum enim illam S: ab A. U. C. ro8 inde fuisse subditam, cum post frustra capta de excutiendo jugo Romano varia consilia, una cum Vercingetorige vincerentur a Caesiare. Quis fuerit status foederatorum populi Romani & dedititiorum, monstrat, nempe non meliorem servorum & subditorum statu. Pueritne dedecori & damno, an gloriae & commodo, negata Helvetiis Romana civitas, quale fuerit Romanorum sub Imperatoribus ab Augusto inde . ad Maximinianum usque singulis apud Helvetios imperium, & alia multa, quae afferri huc non patitur locus, erudite & sese, eX marmoribus, quorum quae clam inedita exhibet, sui μζ. Ita, iaa, ra , υ ori &c. aliisque scriptorum testimoniis, exponit; ut non possit hic liber non magnopere commendari, aut usui esse, lectoribus etiam illiteratis, quorum maxime in gratiam se scripsisse, & multa, quae succinctius poterant Criticis peritis rerum proponi, ampliore silo deduxit te, ipse, qua est modestia, doctissimus Autor profitetur.
PETRI BURMANNI, FUMORIS, SPECIMEN
editionis Anthologiae Latinae,/Animadversionum
136쪽
MENfIs MARTII A. MDCCXLVIII. P. I. Ista ad Derammata rotalem veterum Poetarum Latia
norum Prodromus. Amstelodami, 3 747, 4 mai, Plag. 8.Jam dudum est, quod eruditus huius Prodromi Editor, ex magni illius tui patrui, eiusdemque cognominis, suasu,
ad renovandam Catalectorum Pithis & Seahgeri. augendamque, & emendandam, aditionem animum appulit. Postea vero ex otio iuventutis Academico ad majora munera vitamque negotiosiorem vocato, Mon licuit coeptam telam pertexere. Prosuit ipsi tamen haec mora eo, ut interea, quas a patruo nactus erat, opes aliorum, maxime vero Celeb. Domulii, qui
antiquissima Codicis Divionensis Epigrammata inedita, P trique Pitisi uberiores ad Catalecta sua notas, Nostro suppeditavit, liberalitate augeret. Quam humanissimi & ad promovendas elegantiores scientias promtissimi natique Viri prolixam in se, ut in omnes eruditos, voluntatem Noster meritis prosequitur laudibus in epistola, qua Musarum huic patrono hospitique liberali suum opusculum inscripsit. Crescente ita penu, magis quidem ad urgendum suum propositum accendebatur Noster, sed alia identidem atque alia vel invitum alio vocabant. Editio criticorum Henrici Valesii, &Adversariorum deinceps missili, utraque ipsi a patruo demandata, & post hujus tandem decessum Virgiliatrae curae, Nostrum nolebant soli suae, quam condebat, Anthologiae inhaerere . . Profligatis tandena aliquando iis omnibus, totum se dare nititur colligendis his antiquis variorum temporum monumentis, vel fragmentis, nihilque aliud suscipere constituit, priusquam haec absolverit. Quia vero in tam amplam incidit mes.sem, non sentiens, quam comportare & digerere non unius
alterius re anni sit, libuit ipsi hoc instituti sui praemisso Specimine iudicia eruditorum experiri simul & sbi conciliare.
Non erit inter amatores harum , ut appellat, elegantiarum,
qui eruditi Viri studium & benignam de literis bene merendi voluntatem non laudet atque exosculetur, vitamque & vires
137쪽
ipsi perficiendo tanto operi necessarias optet, avMusque id, quam primum liceat, praestoletur. Quos inter & nos nomen nostrum profitemur, dabimusque simul, dum impositam nobis provinciam recensendi huius Speciminis sustinemus, aliquod ejus specimen, ut uri hac in re, bona cum venia CL Bumanni, ea libertate, ut, quae in hoc instituto de-sderemus, & olim velimus emendata, qua decet modestia,sgnificemus. Apparet omnino ex magna, quam Noster textui subajecit, notarum copia, eum, si quis alius, Operi suo parem esse, eoque instructum usu Poetarum Latinorum, ea Romanae poeseos Peritia, iisque tandem dotibus, quae in Critico requiruntur. offendas in his gratiorem huius eruditionis varietatem, qnam in ipsis Divi Herois plurimis scriptis. In eo uno nollemus iuniorem Burmamum sensoris vestigia pressisse, quod phrasium sepe in vulgus notarum immanes acervos, integrarum haud raro paginarum τριβην, quasi plaustris comportet. Talia ansam cavillandi praebent iis, qui, sacris his non initiati, tales observationum libellos maiore in
pretio, quam Promtuaria Vocabulorum, habendos esse negant, neque id male. Videntur etiam autores earum non haabere nisi cum rebus levibus negotium, suisque dissidere lectoribus, aut non requirere nisi vix tironibus peritiores,& ex- , cidentes eo, quem ambiunt, & acquisituros se sic sperant, eruditorum hominum titulo, non reportare aliam, quam dilia gentium compilarorum, laudem. Ridebunt procul dubio multi, neque, si quid intelligimus, absque causa, operosam sedulitatem in coacervandis exemplis phrasium, in quibus, ut pag. ρ, rivum Honare & ponere, aut ut pag. S, sanus es nemoria juncta, leguntur, nescii tamen illi, neque admoniti, qua in re duae istae similes voces ut fierant; item ρά. μquoque pro nihilo minus; pag. II tela pro πηνη, instrumento mulierum; pag. ιν licia, neque enim, dc securus rei; pag. aI ace vi caesorum; pag. a iuvere, attingere, litus; pag. it admittere, Vebrmmittere, aquam; statu a uice ut, qualia, ut
forsan prodesse possunt iuvenibus, quibus ad exemplum vete-
138쪽
MENfIS MARΤII A. MDCCXLVIII. P. I. Ias
rum stilus adhuc formandus est, aut placebunt quoque morosis aliquibus Criticis, qui, quod aliud agant, non habentes, in sculpendis & refingendis tanquam cera liter ulis, movendaque dictionibus optimis controversa, occupati, contenescunt, sic aliis, e s niorum judicio, neque grata sunt, neque prosunt, & onerant librum, emtorosque frustrantur, qui locos assectos emendatos, &obscuros declaratos ab editore, qui meliorem in his operam &fructuosiorem collocare potuerat, frustra cupiunt. Debuerat prae istis e. c. Noster explicare pag. M, quid sit in arma ludere; mg. as exempla afferre phraseos menafugax, pro hebete , imbecilla, plane ut Graeci dicunt item in omne parte miser pro ab omni parte; virtute fluens dies, pro ea, quae in virtutis exercitio consumitur; dilectus, pro dialectione, uel amore. Par a debuerat exponere phrasin, bella inopina ferre, pro incidere inopinato in hostiles copias; pag. 3σ jacet in titulos. Sed haec ne attingit quidem Noster. Horum scilicet rarior est, quam illorum, in veteribus libris copia, neque aeque facile, atque illa, paginas implent; aut erant vel e Graecis fontibus, vel ex aevo deteriore, petenda, quorum utrumque nempe schola Burmamita utplurimum cane peius & angue fugit. Non negamus tamen, passim bonas quoque res in his Νotis deprehendi; ut est illa pag. io & ιι DG sertatio de Iove Albano, Latiari, Egerio, &, quem Cel. Do viatur e marmoribus in lucem protraxit, Arcano; mg. 2λυ, de voce Perses, & eius scribendae ratione; mg. ya refutatio C Iumnae, qui tropaea in privatis aedibus negaverat; ρας. a, i, de calculatoribus de cauculonibus; & pag. 3 historica obtervatio de Germanici Germanica expeditione. In emendandis corruptis locis Noster tam scrupulosus non est, quin corruptas lectiones e texu exigat, & locum melioribus facere iubeat. Sed ea in re inaequalis ipse sibi est, neque satis constans. Ita mT. Isi in inscriptionem: . uerba Achaeis in Parte nona, dum tisam Diomedis audiret, poterat absque haesitatione ingeniosam certissimamque Dorvistii emendationem Parthenona introducere. Pag. ar certe debuerat Pro consparserat nobis Q 3 dare
139쪽
dare eum sparserat, quod eius est inventum, & pro cumque novus fusos, e Codice cum novus erises, & pro multa trahis secum, ex eodem antiquissimo Codice Divionens, inulta trahoe Xanthir, pag. II in gracili, praeeunte Codice; ρου. as Semia hasa; pag. aI Hecubae re Andromacha; pag. io, quis novus .ie dominus, ex certissima Dorvi ii emendatione; pag. I numina, ex prima editione Corporis Inscriptionum Gruteriani, & forte alia plura. Sed lustremus eruditum Nostri laborem paulo curatius. Pag. ρ ad verium: via largae Cereris messes fructusque renatos Digerit in pretium, haec notat: ita ad unum omnes. ---zochius & Fabricitis dirigit, vitiose. Praecium est in Publiis iniuripi. M St. & Astiano. Ceterum, his versibus continerindeicriptionem praefecti annonae rebusque venalibus, quales hapud Romanos erant AEdiles, apud Graecos τιμnes, vel αγο- ,σανγιρι, recte notat GV st ad Amiq. Afiat. mg. ω is Nihil est in ipso carmine, quod, ut hoc credamus magis, suadeat, quam fui illa mercatorem frumenti, on e maris chanae des grains. A pag. ισ usque ad pag. Primus, ut
videtur, e Codice Divionensi protulit insgne, tal deterioris
aetatis, monumentum Poetae, Acrisiem reserentis, ad tubae classeum e Parthenone prosilientem. Hoc & meretur nostram,s quam conserre poterimus, operam. Pag. in istis: dum nos belga vocant ita leg. rauco clangore tubarum, Mens quatitur, sevusqne fovet stra Mia Mavors, Rumpe moras omnes fervens in praelia virtus, mavult Noster movet pro fovet. Non tentaremus quidem, si sic scriptum exstaret; at, cum non deterius si vulgatum novae coniectura, satisque commode notet id, quod Graeci appellant Q Θυσσει, ἐά μαωνει, ανα - ριπίθει, cui bono movemus eleganti dictioni controversiam pPostrema ipsi languere videntur, ideoque emendanda sic:
Rumpe moras: omnes fervent in praecia vires. Atqui debuerat saltem ferveant. Quod cum metrum non patiatur, nihil motum velimus, neque non oratoria & emphatica est prosopopoeia suae virtutis. Sed illud elegans est, quod in Statio Acbid. III, IM, Pro vulgato fa, irrumpe moras, reponit ED,
140쪽
MENSIS MARTII A. MDCCXLVIII. P. I. Ia
age, rumpe moras. Pag. N in isto: Tenuia lorieae cedant multista forti, emcndat cedant nunc licia. Egregie quidem; sed id, quod pag. ar in istis: majoremque feret nempe gurges Xanthi
cultorum sanguine cursum, cultorum in caesoriam mutandum statuat, non probamus. Cultorum idem est atque accolarum, &caesoram in voce sanguine subintelligi sponte potest. In proxime sequentibus Noster nos deserit. Poeta sic canit ex Achillis periona: Sed misi quis referat, qua tu, praesaga creatrix,
Subducens fatis atieni Binbola sexus I, lacomedeos fecit transire Wnates. Depositumque suum maluit committere Mandis Virginibus, nee te rapiat fle Martius ardor,
. . orbatam ut crucies non υνο pignore matrem.
Nihil hic neque a Codicibus, neque ab elegante Burmanni nostri Musa, opis accipimus. Utinam illa deiectum, qui secundum intcri & tertium versum patet, nobis explevisseti Interea tentemus indoctam nostram & agrestem poesn, sperantes rogantesque venustam Burmanni Calliopen, ut inconditos nostros cantus aliquando arguto suo modulamine deleat. Putamus autem, deficientium hunc fere sensum fuisse: Sed mihi quis referat, qυ tu praesesa creatrix,
hiscens fatis alieni Bmbola sexus Indutum, raris labiis blanda oscula figens,
In Memmarum imbres effusa, Iovemque Patroum,. Et maesti canos Ieris obtestata, monebas. Hic in tranquisio poris, mi care, latebis, Insano circum Trojana furore eadentes Moenia deridens Graecos o tu, s iveris ictae, Savorum certa ex fatorum lege, sterisi. Grandovis noli genitorem inigere, qui te Ad Lycomedeos fecit transire penates, &C. Eadem pagina ad versum ultimum nil notat, cum manus Amemum victricia Iudat in arma. Nobis videtur A utor pro ludat scripsisse rendat. Forte fuit antiquus mos in compe diose pro ten scribere ; ex quo deinceps D secerunt. Pag. as d