Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1748년

분량: 770페이지

출처: archive.org

분류: 수학

161쪽

ras NOVA ACTA ERUDITORUM

sissimi Imperatoris siderici, quo sane meliorem inserem vix habuit Germania, & qui se malis Pontificis ausibus jure suo

opposuit, est iniurius, quando, eum schisma contra Al xandrum III improbe fovisie, pronuntiat. Consulat vero il- Iam Phkι Pi sententiam, &, ex Landulpho a S. Paulo constare, existimat, circa annum II 3O, adeoque ante schil ma Fruferi-eianum, eam haeresin in Mediolanensem provinciam jam imrepsis sie. Duo autem apud Mediolanentes Catharorum fuisse

genera, contendit, Veterum puta, & recentiorum. Veteres

multo prius in Italiam ex vicina Dalmatia, Croatia, Bulgaria, prodiisse, recentiores A. ii 76 universam Insubriam inu fila, & illuc e propinquis Galliae provinciis, Tolosa nimiarum & Alba Augusta, confluxis te, credit. Non tamen per Insubriam tantum, aut Longobardiam, ea haeresis sese diffudit, erum & per A miliam, Umbriam, Picenum, Marchiam Ta

v I sinam, aliasque Italiae partes, Cathari sacrorum causa colu runt. Denique A. raor Viterbii & in patrimonio Petri, uti vulgo dicitur, ab Innocentis III inventos atque eXterminatos sutile Catharos, ex Card. de Arragona Uitis Pontificum, quae T. III Script. Rem Dan comparent, evincitur. In Hispania etiam sub finem seculi duodecimi tales futile homines,

Rev. Euitor comprobat. In multas hoste Neo-Manichaeos, qui se Catharos vocabant, abiisse sectas, quae se mutuo anathematis fulmine petierunt, ex Stephani de Borhone, ordinis Praedicatorum socii, qui Seculo decimo tertio soruit, opere M Sto de septem donis Spiritus S. cujus fragmentum edidit Echardus in Disiertatione de Scriptis Vincentii Bellovacensis, 17. ostendit. Uti isti homines dogmatibus, ita & nominibus inter se discrepabant, cum alii a locis, a magistris alii, alii aliunde , appellationem sortiti sint. Varias de portentosas eiu modi compellationes Rev. Editor affert, de nonnullarum etiam origine disserit, tres tamen principes eorum fuisse sectas, Albanensium nempe, Concorrerensium, & Bagnolen- . . . . sunt, observat. Ad errores deinde horum hominum delatus, omnes Omnino Catharos diabolum huius mundi conditorem finxisse, asseverat. Baptismum eos reiecisse, cetera vero Sa

cramenta

162쪽

ia gessis MARTII A. MDCCXLVIII. P. II. I 49

eramenta ecclesiae nihil ad salutem conserre, existimasse, coim tendit. Ubi tamen optandum esset, ut Rev. Editor, qua- Pag. I9lia spreverint Sacramenta, docuistet, cum si fortassis, ritus istos superstitiosos, quales ecclesia Romana pro Saeramentis venditat, nihil ad salutem conserre, censuerunt, mitius de illis iudi- .eandum foret; quemadmodum & eo noni ine testibus veritatis rectius, quam haereticis, ex nostra sententia, accensendi sun quod imaginum & crucis cultum ritu exceperunt, Purgat rium vero ad fabulas amandarunta Quam Perversus enim ,

fit talis imaginum cultus, qui ad barbariem iam Vergentibus seculis ab ineptissimis monachis est inductus, &eui se praestantissimi autores, fortissimique Imperatores, sigillatim Carolus ille Magnus, cui ipsa Roma paruit, & Pontifi-ees subiecti fuerunt, coacta Synodo Francosuriana, & conscriptis egregiis de imaginum cultu libris, opposuerunt, quo

quot sunt eruditi cordatiores, agno sicunt. Hoc autem non Obstante, Rev. Editori vehementer ideo Cathari vapulant, quem etiam male habet, quod magistratus seculares, animadve tendo in haereticos male agere, docuerint. Certe, si legisset,& sine partium studio pensitasser, praestantissimorum Iciorum, Gerania Moesii & Chrisiani Thomassi, scripta, qui, haeresia

non esse crimen, nec magist ratui aliquod in religionem ius competere, luculentissime docuerunt. Catharos fortassis excusisset. Alios insuper horum hominum fuisse errores, Contendit matrimonium videlicet tanquam peccatum mortale eos dam- .asse,suturam hominum resurrectionem negasse, esum carnis, ovorum etiam & casei, tanquam maximum crimen, vetuisse, iuramenta omnia omni tempore illicita iudicasse, neminem eX- . tra ipsorum sectam salvari posse, parvulos etiam, baptiimatis fonte lotos, non levius aeternum puniri, quam homicidas &latrones, deliraste. Varios ad harum rerum Comprobationam adducit testes, qui tamen profecto tales non sunt, quishuscum in tenebris mices. Sunt enim homines admodum obscuri, qui seculis barbaris, & omni bonarum literarum cultu destitutis, vixerunt, quos adeo facile credas plurima C tharorum dogmata non satis cepisse, .sed falsa multa de illis T 3 memorIae Disiti od by GOrale

163쪽

memoriae prodidisse. Uti ergo est in haeresium historia, de dodimatibus eorum 1atis dilucide & certe nihil potest definiri. Et haec quidem fuisse praecipua placita, quae Omnium Cath . rorum animis insederint, Re V. Editor arbitratur. Sectae, in quas, stissi erant, alia adhuc alebant dogmata, quae operose Edi- Pag. a Q. tor edisserit. Usus est ad hoc negotium scripto quodam Pe egrini mis avi, qui tempore illo floruit, quo haerosis Cath

rorum longe lateque graillaba uix, a Cl. Muristono in sexagesimam Dissertationem Tomi V Antiquitatum Daticarum ex C dice MSto translato. Tabulam quoque consecit locorum, in quibus Moneta doctrina, Camarorum, a Peregrino recensitatias a 3 eonsutavit. Adiecit illi tabulae monumentum, ex Codice MSto Bibliothecae Vaticanae editum, quod interrogationes, quae per inquis tores debent scri ab illis, contra quos est praesumtio haereseos,continet; cum illud perspicue atque distin-he Catharorum errores exhibere ipsi videretur. Ubi igitur

satis disseruerat de citharorum erroribus, ad mores eorum depingendos dolnus, eos Manichaeorum more singularem sanctitatem simulasse, & occultas sacrorum congregationes as, instituille, ne ab orthodoxis dignoscerentur, ostendit. Insuper, cum legitimum connubium damnarent, foedissimis se Alanichaeorum more contaminasse libidinibus dicuntur. Fraudes etiam, latrocinia, usurasque illicitas, exercuerunt, & summa pertinacia errores suos defenderunti Ut paucis omnia

complectamur, nihil fere est mali. aut nefandi, quod illis non impingat Rev. Editor. Quodsi tamen & hic dicendum, quUres est, nimis fortassis contumeliae illis adspersi. Quibus enim . testimonium hac in re denuntiat, inter quos inprimis L eas Tudensis est in suis adversus Albigenses libris, insensis- sini eorum hostes fuerunt, qui ex more, veteris Ecclesiae patribus iam solenni, summo erga haereticos Odi Q incens, nihil non mali contra eos proserebant. Fortassis etiam, quae nonnulli eorum scelera commiserunt, universae sectae vilio ' imprudenter vertuntur. Quod ad ritus eorum religiosos attinet, in locum baptismatis impositionem manuum substiis ruerunt, quam μην amentum, seu spirituale baptistia, voca-

. ... - bant,

164쪽

MENfIs MARTII A. MDCCXLVIII. P. II. Isr

hant, sine quo nec pecatum remitti, nee Spiritus sanctus conferri, possit. S. Eucharistiae loco quotidipnam panis fractionem, recitata simul oratione dominica, habuerunt, constanter tamen negantes, ex illo pane corpus Christi confici. Huic vero errori ansam ipsimet, arbitramur, Catholici dederunt. Cum enim hi figmentum de transubstantiatione, uti barbam vocabulo dicitur, iam tunc temporis profit rentur, quod non potuit non erectioribus ingeniis stomachum movere, Calliari, illud improbantes, in aliud lapsi sunt extremum, id quod iam Seculo IX Ratramno accidisse novimus; citharorum etiam pinnitentia & hierarchia ab illa. Catholicorum discrepabat. Festum Paschatos illos cum aliis Christianis non celebrasse, sed pro eo memoriam istius diei, quo occisus est mnes haeresiarcha, religiose coluisse, ex Echbemti Sermonibus Rev. Editor docet. De ieiuniis etiam & ora. Pag- 29 tionibus Catharorum disputat. Disciplinam arcani inter illos viguisse, docet. Non enim omnia & penitiora domata tironibus revelabant, sed ea apud persectos tanta secreti fide retinebant, ut adhibito etiam periurio occultarent. Hanc artem eos a Priscillianistis & Manichaeis didicisse, Rem Editor contendit. Ad sectam suam accedentes singulari ritu recipiebant, quem ritum Noster fule & accurate edi sirit, &, in Gallia eundem a reliquis paulo fuisse diversum, observari . 'Contra hos ipsos vero haereticos non multum argumentis- 3.

theologicis, uti tamen fieri debebat, pugnatum est, sed, quemadmodum solent facere homines, qui, perperam de rcligione sentientes confutari a se posse, desperant, ignis, ferrum, gravissimaeque persecutiones, in auxilium vocatae sunt. Aoeessit inprimis inquisitionis Romanae tribunal, autore S. Dominico institutum, quod, quamvis summis laudibus Rev. Editor exornet, dignius tamen est judicio, acriori quidem illo, vero tamen,' quod civeus de eo tulit, & quod totum Rev. Editor apposuit, cum ex ipsismet Pontificiis tu 3 Ilus iniquitatem iure suo detestentur & impugnent haud pauci. Multa insuper Concilia & contra ipsos Catharos, &alios, iisdem dogmatibus imbutos, sunt habita, quae ad caM

. . . : cem

165쪽

lsa NOVA ACTA ERUDITORUM

Pag. 3a cem huius Dissertationis recensentur. Absoluta autem hae seq. de Catharis commentatione, altera de Ualdentibus incipit. Taxat Rev. Editor illos, qui Valdenses & Albigenses confundunt, quos tamen Origine, dogmatibus, & moribus, diversissimos suisse, pro certo habet. Et, quamvis haec prorsus taxanda non fiat, optandum tamen esset, ut Rev. Editor tempora probe distinxisset. Certe iam ante Valdenses exortos Albigensium nomine sectae quaedam venerunt, quibus cum Ualdensibus nihil commune fuit. Postea tamen, in Aubigesto & Tololanis partibus habitantes, & cum Ualdensibus a Romana Eocles a secedentes, eandem compellationem nacti sunt, unde Albigensum de Valdensum appellatio promiscue' coepit usurpari, qua de re vir summus, Eridericus Spanb mius, I I Operum pag. iras erit litillime more suo disputavit. Statuisse nonnullos, istos homines Ualdenses esse dictos a Germanico Walae, quod in illa loca se receperunt, aliosa civitate Maiden, quae in finibus Franciae sta erat, & ab Itala voce Valdes, quae habitatores convallium denotat, alios e Tum compellationem derivasse, observat. Haec tamen diverse de eorum denominationis e mO sententiae cum iam a laudato Daiaemio I. c. snt expositae, eas hic recoquere non 37- opus fuisset. Recto autem statuit, a Petro Caldio, Valdo re- . ctius dix stet, seu Valdensi, cive Lugdunens, originem appellationemque Valdenses accepisse, quorum primordia ex Stephani de Borbone libro de septem donis Spiritus S. exhibet. Citatus ille Autor, cujus locum satis longum, barbaro autem stilo conscriptum, apposuit, originem Valdensum non adeo accurate nobis tradidisse videtur, partium quoque studio vehementer fuit abreptus. Unde non immerito ea, quae laudatissimus Panhemius de Petro Valdo ex testibus fide dignissimis disputat, multo maioris facienda sunt. Variis insuper isti homines nominibus sunt appellati. Nam dicti etiam sunt Leoni, , ab urbe Lugduno, quae & Leona audit, nec non Pauperes de Lugduno, quia paupertatem profitebantur. Sahalatos, vel insistatos, eos esse vocatos, quod, festis papistbeis repudiatis, solum diem dominicum colerent , Sponbemius observavit. Diuitiaco by Cooste

166쪽

MENfIS MARTII A. MDCCXLVIR P. II. is 3

observavit. Et videtur utique haec etymologia satis bona& apposita, cum satis constet, Valdenses superstitiosos illos Romanae Ecclesiae ritus repudiasse, & obscuris illis temporiabus, a Pontificiorum sacris vel tantillum discedentibus, harobaras & contumeliosas appellationes esse impolitas. Nihilo tamen secius valde hoc nomine in Panhemium invehitur

Rev. Editor, hanc coniecturam ineptissimam iudicans. Quid Pag. 38.

autem, quaesumus, rectius attulit Z Sequitur nimirum civium in Glossario, qui,quoniam Ualdenses passim calceis ligneis,quos Galli sabus dicunt, utebantur, eos exinde hoc nominis tuis lisse hariolatur. Haec autem etymologia num propius rem tangat illa vanoemii, valde dubitamus; cum nec is ligne

rum calceorum usus omnibus communis fuerit, nec exinde nomen Sabaiatorum, sed potius Sabotatorum, ferre potu rint. Valdenses in lai admirationem quamplurimos Pertra.

xisse, & eorum congregationes eximia ςepisse incrementa, obis servat Editor. Inustati autem candoris documentum hac occa sone edit, quando Clericorum laxiorem vivendi rationem inter causas hujus incrementi numerat. Hac in re nos pro sus consentientes habet; reliquae enim, quas ex Eeis ero affert,

huius incrementi causae parum habent probabili tis. . Credi sq. vix potest, quam stupidi, illiserati, omnibusque vitiis inquinati, fuerint istius temporis Clerici, ut adeo viri probi

non potuerint non eiusmodi impietatem aversari,& ab Eccle-sa Romana secedere. Non autem mirum est, male habui fletalem secessionem Pontifices, qui eam ob causam anathematis

fulmine hoc enim decebat homines illiteratos & rudes Uaudenses percusserunt, deque; illis prorsus eliminandis cogitarunt. Maxima certe haec fuit iniquitas. Nam, si fingas, illos nonnuulis in rebus errasse, iustis rationibus & argumentis in reactam viam reducendi erant. Iam vero, si catalogum errorum, 4o. quos fovisse dicuntur, a Rev. Editore additum, inspicimus, tantum abesse apparet, ut haereticis per omnia accensendi

sint, ut in plurimis capitibus rectius de religione senserint, quam reliqui istius temporis divinarum literarum inter-Pretes. Miramur sine, Lucium III, Pontificem, illis vitio. i V vertisse,

167쪽

vertisse, quod calceos desuper pedes praeciderent, & quasi nudi ambularent. Ipsa enim fortassis paupertas illis pauperibus de Lugduno miserum ejusmodi habitum injecit, &, si ea res ex mente Pontisicis vitio illis vertenda est, quid fiet hodiernis monactis, regulam S. Francisci sequentibus, qui, eordem calceamentorum genere aeternam salutem mereri te posset. 87 somniant. Neque etiam reprehendendi sunt, quando, missas Iacerdotum vivis & mortuis nihil prodesse, docuerunt, poenam purgatorii negarunt, indulgentias papales deriserunt, ad salutem lassicere, soli Deo, non hominibus, confiteri pece ta, & Peccatorum vere poenitentem, quanivis gravissima conbmiserit peccata, post mortem in coelum evolare, dictitarunt, laminaria Sanctis offerre, rem inanem iudiearunt, solumque Deum esse adorandum statuerunt. Nobis rectissime fecisse iudicatur Haetus Itbrieus, qui testibus veritatis optimos illos Valdenses annumeravit, neque moramue Rev. Editoris emta, qui eos graviorum errorum reos postulat, cum ad ejus rei probationem testibus utatur, quibus fides

haberi vix poterit. Explos, jamjam haec est fabula, quam

ante Rev. Editorem Movius ad nauseam usque decanta. vit, nec in hodierna literarum luce taEa sibi persuaderi patiuntur eruditi. Sed qui poterat aliter evenire, quam ut odia ejus incurrerent Valdenses 3 Valdenses, inquam, qui sacerdotes sui temporis, amplissimas possidentes divitias, filios perditionis & diaboli vocabant, qui dicere non verebantur, peccare, qui cis decimas di oblationes darent, eosque lardum hoe pacto impinguare pronuntiabant, qui ecclesiam Romanam Babylon meretricem, de qua legatur Apoc. XVII, Romanam sedem errorum omnium magistram, Papam vero errorum omnium caput, vocabant. Ut se tamen aequum erga. L Valdenses gereret Rev. Editor, de erroribus, falso illis tributis, Pag. 43. integrum Coor addidit, ubi, in paucis eos a Pontificiorum sacris secessisse, comprobaro annititur. Uerum enim Vero

Non tali auxilio, nec de fetoribus isti,

is Dogmata

168쪽

Dogmata sane illorurn hominum ex limpidissimis sontibus,

consessionibus nempe, catechesibus, & dialogis eorum antiquissimis, adeo luculenter a viris doctis sunt tradita, ut oleuinti operam perdant, qui nobis persuadere contrarium conan- tui. Cum vero Ualdenses a Catholicis gravissime vexarentur, nec in Italia, aut Gallia, amplius securi essent, sedem fontunarum suarum eos in Cottiarum Alpium vallibus quaesivisse, obseritat. Habuerunt ibi proprios iacerdotes, barbas, seu bar- Pag. 46. batos, dictos, quos communi lumtu aluerunt, &, si forte quis in gravius crimen prolaberetur, statim eum e sacro eiecerunt ministerio. Neque Rev. Editor, eos castissimis fuisse moribus, audet negare. Ex Claudio Sesessio deinceps amert, praeciapuos eorum errores fuisse, quod statuerint, nec penes Pontificem, nec Ecclesiae lacerdotes, ella facultatem, cooficiendi cordipus Christi, atque absolveruli a peccatis, quod eorum vita ad Apostolorum exemplum & sanaimoniam minime exigeretur. Summo igitur honori Valdensibus cedit, quod ipsimet e rum hostes hisce laudibus eos privare nequeanr. Veterem

vero hanc eorum fidem evertere, irrito tamen conatu, st

duisse Bucerum lc Oecuampadium, Calvinianis 'cris addictos, existimat. Feliciores autem postea hoc in negotio suisse Genevenses ministros, ait, qui eos ad Cauini castra pertraxerint , ita, ut nihil praeter nomen Valdensium iis reliquum manserit. Cumque nonnulli eos, qui ante Lutheri tempora in Polonia, Moravia, & Bohemia, a Romanis sacris secesserunt, ad Valdenses retulerint, eos falso ita dici, ex propriis eo. rum confessionibus comprobat. Ipsum Lutherum illos homines, qui fratrum B Ohemorum nomine veniebant, aversatum esse, & Eccium in colloquio Lipsens, A. Is I9 instituto, rogitasse, ne se Bohemis accenseret, postea vero A. Is 33 mutarta sententia cum eis fecisse, tradit. Quae autem hic in contumeliam Lurheri asseruntur, nihil minus quam ad eum deprimendum faciunt. Cum enim Euius colloquium cum Luthero de rebus sacris instituere cogeretur, statim viribus suis diffisus, ad criminationes & convicia confugiens, non melius Causae

Pontificiorum consuli credebat, quam si, Lauerum cum Bo-U a hemis

169쪽

t 36 NOVA ACTA ERUDITORUM

hemis facere, clamarer, eumque hac ratione apud plebem imfamaret. Tantum autem aberat, ut hoc pacto excelsus Lutheri animus infringeretur, ut palam diceret, nonnullos B hemorum articulos, in Concilio Constantiensi damnatos,

inristianissimos esse & evangelicos, id quod ipsemet Eceius in Epistola, ad Jacobum mostratanum perscripta, quae in

S. Rev. Docteri Actis Reformationis Tom. III pag. m comparet, testatur. Ex quo testimonio intelligitur, quam mala fide cum Laibero Rev. Editor agat, quando, eum sbi non constitisse, audacter asseverat. Verum quidem est, Lu-iberum Bohemis aliquando fuisse insensum; sed hoc accidit eo tempore, cum adhuc Pontificiis opinionibus esset imis huius, & antequam saluberrimum repurgationis sacrorum opus incepit. Postea vero, uti facere solent homines probi, qui, seposto omni autoritatis praeiudicio, veritatem unice seinoantur, ea, in quibus recte entiebant Bohemi, approbavit, quae contra in eorum doctrinis de vita reprehensone digna erant, modeste indicavit. Qua de re optimum testem & autorem, perillustrem Sechendosum in Historia ther

nismi pag. di I Ia, excitasse iuvat. Duas fidei suae eo fessiones Bohemos exhibuisse, alteram A. iso 8 Regi Hulgariae Gadisi , & A. Is 3s Ferdinavis, Romanorum Regi, alteram, Rev. Editor docet. Priori praefatum esse verbis admodum honorificis Lucterum, existimat. Dubio procul autem duas has confessiones inter se confudit. Qui potuisset Lutherus A. Iso8 eiusmodi consessioni praesari, cum adhuc monachum agens, de sacris repurgandis nondum esset sollicitus p De altera igitur, Ferdinando exhibita, haec dicem da potius erunt, cui quidem elegantissimam adiecisse praefationem Lutherum, laudatus modo Me missus i. c. docuit. Qnae igitur opera Rev. Riechinii in moneta edendo fuerit, amice Lector, te docuimus; iam de ipse Monetae opere Pa eis dicemus. Is quisque Libros, in quos deseriptum est opus, eo ordine disposuit, ut primo haereticorum, contra quos

pugnat, cremata recenseat, deinde argumenta eorum adis dat , tandem eadem confutet. Ne autem lsngiori recen: ci sone

170쪽

sone patientia Lectoris abutamur, specimina duntaxat eam in rem asseremus, ut, quid de toto opere iudicandum sit eo facilius & rectius possit definiri. In vexatissima illa quaestione, unde malum sit, Calliari. ad systema Manichaeorum coniugientes, duo principia confinxisse dicuntur. Ut igi- Pag. 37. tureos consutaret, & meliora doceret, Mneta, primo quiadem recte distinctionem inter malum culpae & poeitae, quamvis aliis conceptam Uerbis, affert, deinde ex S. Augusino ob servat, Omne malum esse Privationem speciei, modi, & o dinis. Hoc pacto haereticos facile confutari posse, existimat. Dicit enim: Si in quasiloae praemissa ipse Monetae verba damus, unde venerit primum malum in popinum Dei, ipse sinit malum pro malitia, respondendum es ei, sicut S. Anselmus de easea diaboli Cap. ar reoondit cuidam disimis, in erroganti . unde venit nihil in aliquid y Iuam quasionem oportet eum solvere, ficut discipulus S. Anselmi fecit. Nihil nee venit, nec recedit. Quo dicto dicemus ei, cur ergo quaeris, umis malitia in populum Dei venit, cum malitia nisu fit. Egregia, si Diis placet, confutatio. Quid, quaesumus, dixisset Moneta, si ulterius institissent haeretici inquirendo, unde igitur illa ipsa boni carentia & absentia exstiterit. Melius sibi consuluisset, si loco dictorum ex Patribus sacras literas elegisset duces. Inde profecto didicisset, formalem rationem mali, seu peccat, in ἀνομορ consistere, adeoque praeter carentiam boni etiam positivum quid, sive si connata qualitas, sive promtitudo acquisita, sive actus legi divinar contrarius, ponere. Didicisset pro secto, originem mali a seductione diaboli, lapsu primorum

parentum, & universali illa corruptione humanae naturae, Originem capere, neque adeo malum in purum nihil commutasset. Dato autem uno, secuta sunt hujus generis plura, falsissima sane, effata. Deum enim per accidens autorem maliariae, seu peccati, dici posse, concUir,perversa prosecto, & in summum Numen injuriosa, ratione. Putat nimirum, honitatem di malitiam eandem habere causam, unde, cum Deus sit causi bonitatis, eum etiam esse causam malitiae, ideo, quia . - pist causa boni, quo non existente, nullus eo posset privari.

SEARCH

MENU NAVIGATION