Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1748년

분량: 770페이지

출처: archive.org

분류: 수학

301쪽

isa NOVA ACTA ERUDITORUM '

peritarint, neutiquam tamen absoluta Potentia gavisos esse, sed more maiorum res ad imperium spectantes cum ordinibus imperii communicasse, observat. Hoc vero in comitiis factum esse, quae antiquitus sub dio & in quodam campo mense Martio habebantur, eumque ideo locum eampum Martium dici suevisse, monet. Eo autem tempore, quo majores domus supremam assectabant potentiam, hoc immutatum esse, & in locum comitiorum placita geueralis, a proceribus duntaxat consecta, successisse, dictitat, quae placita perperam cum moLPag. a. Iis publicis a quibusdam confundi, urget. Tempore Carolinisgorum Regum eandem comitiorum rationem suisse retentam, observat, atque, comitia, quoniam in palatiis regiis mense Maio habebantur ad imitationem campi Martii, Campum Ma-jum fuisse dicta, monet. Decreta horum comitiorum Latiis no sermone antiquitus fuisse composita, in capita quaedam divisi, & cum singulis Statibus volumen eorum fuisse communic tum , nos docet, indeque vocabula pactus & co triore deri-3. vat. In iisdem comitiis loges Salicas atque Ripuarias consectas fuisse, concedit, quas tamen vim legis universalis habuisse, negat, Ripuarios Salicis, & Salios Ripuaricis, legibus neutiquam obtemperasse, contendens. Ubi Germania, post . divisionem imperii inter Ludovici Pii filios sectam, peculiare regnum evasit, peculiaria quoque ibi comitia congregari suevisse, quamvis a Francorum moribus haud diversa, demonstrat, eandemque rationem sub Imperatoribus Saxonicis adhuc obtinuisse, urget, quanquam Duces & Comites, haereditario jure ditiones suas possidere, tunc temporis iam coeperint. s. Sub imperio Ottonum, civitates quasdam, in quibus palatia Imperatorum erant, a iurisdictione ordinum imperii fuisse exemtas, & exinde urbes imperii liberas, quibus ius in comitiis comparendi competebat, tempore magni interregni exstitisse, observat' In unaquaque etiam illo aevo provincia praedeliberationes instituebantur, ut deinceps in comitiis imperii omnes res eo commodius expediri possent. Originem Reces.suum imperii temporibus intonum lil. Autor assignat, atque tunc vota ordinum, quae antea deliberativa erant, decis vaevasisse, blatusque in Partem administrat his imperii veniret coepisse,

302쪽

ecepisse, Contendit. Henricus Sanctus singulas provincias una Pag. 6.- cum Principibus imperii peragravit, ibique comitia particularia indixit. Comitia, ab Imperatoribus Salicis habita, Ill.

Autor exponit, di varias doctorum hominum opiniones de celebratissima constitutione de expeditione Romana affert, Conrado Salico eam adscribi satis certo possie, negans. Tur- bulenta tempora, quae sub Hemici IV imperio exstiterunt, ducibus occasionem praebuisse, ut superioritatem territorialem in ditionibus suis magis magisque confirmarent, contendit. Tandem, sub Lottario Saxone, Principes imperii plane non amplius ossiciales Imperatoris fui me, sed dominos territoriorum factos esse, constituit. Sub Priderico II, Principes, archiOD .ro. i ocia Palatina tenentes, peculiare iam collegium constituita, concedit, in comitiis tamen a reliquis ordinibus nondum fuisse separatos, urget. Potentiam ordinum imperii tempore

interregni inprimis fuisse stabilitam, equites fundamenta suorum iurium iecisse, imo Electores solos Richardum di Alphon- .sum elegisse, nos docet. Ruri bi Habspumici res gestas I 3. dein exponit, quem edicta & acta iudicialia Germanico idiomate concipi iussita, negat. Electorum ius eligendi Imperatorem exclusis reliquis imperii ordinibus a Ludoico Bavaro in comitiis, A. I 339 Francolarii celebratis, confirmatum csse, nos docet, de aurea Bulla etiam egregie disputat. Judicia Mesphatica, seu Vehmica, de criminibus Clericorum &laicorum iudicasse , quamvis certo definiri nequeat, quo tempore fuerint instituta, ill . Autor asseverat, atque Rupertum, Imperatorem, in ordinatione iudiciorum, A. I 428 evulgata,

abulus eorum coercuita, monet. Concordata inter Martinum V & nationem Germanicam, Seculo decimo quinto consecta, assere. Primam imperii matriculam A. I 4aa in coomitiis Norimbergensibus occasione helli Hussitici suime emi fam, nos docet, aliosque simul consutat, qui matriculam, A. 143l publicatam, de a Dattio editam, pro antiquissima venis ditant. Ex comitiis tamen illis, A. I 43I Norimbergae habitis, r8. apparere, ordines imperii in tria diversa collegia sensim fui se descriptos, observat, Albertum II ius austregarum intro. I9.

Nn a duxisse,

303쪽

duxisset monstrat, eunflem quoque imperium in circulos dividere tentasse, sed morte praeventum esse, contendit. Fria 'Pag. ao Gr cf ΠI Concordata, cum Pontifice Romano inita, d lineat. ordines imperii Concordata haec admodum indignea a tulisse, urget. In comitiis Norimbergensibus, A. a 467 habitis, de constituendo imperii iudicio actum esse, eamque rem fundamenta iudicii cameralis iecisse, nos docet. In comitiis tandem Augustanis, A. i 474 habitis, iudicium iu Iud camerale suisse constitutum, quod de controversis inter ordines imperii existentibus judicaret, Ill. Autor suggerit, quamvis illud a judicio Palatino, in curiis Imperatorum antimitus iam usitato, non videatur diversum. A. 3487 militiam mercenariam suisse in Germania introductam, eum vasallorum servitia militaria non sufficere viderentur,

monet. Tempore etiam Friderici III collegium Electorale a reliquis imperii ordinibus suisse separatum, atque Electores &Principes de omnibus rebus prius deliberasse, quam ad reliquos

ordines res devolverentur, Moguntino directorium obtinente, observat. Acta comitiorum Wormatiensium anni r49s, in quiabus pax publica sancita, & iudicium camerale novum, a prioria 3. diversum, institutum est, fule enarrat. Regimentum rii, A. I scio fundatum, ample describit, eius negotium dumtaxat in executione sententiarum judicii cameralis constitille, asseverans. Divisionem quoque imperii in decem circulos accurate exponit. Iudicium camerale A. is o Spiram esse translatum, insequente vero anno regimentum imperii su aT Iatum, nos docet. Interpretes transactionis Passavi ensis &a9. pacis religiosae bene muhos adducit. Potentiam & iura o dinum imperii, moribus duntaxat hucdum innixa, per Caputulationes Imperatorum, imie a Caroli V temporibus fieri comptas, confirmata esse, urget. Capitulationi Fer inandi I p 3I. cem religiosam suisse 'usiam, observat. A. a s 68 in comitiis Augustanis Reiormatos sub pace religiosa primum comprehensos fuisse, monet. Res gestas Imperatorum

inimi & Matthiae sule enarrat, & distidia ordinum imperit, circa religionem Potalarum exorta, nec non semina belli tria malis,

304쪽

lMENSIS MAII A. MDCCXLVIII. 28s

eennalis hac ratione sparsi, accurate & erudite exponit. De ipsio etiam hello tricennali, & subsecuta pace westphalica, quantum ad institutum pertinet, disputat. Post pacem illam consectam, in Recessu imperii, A. t 634 publicato, formam lites componendi praescriptam esse, adeoque pro lege Germanorum praecipua eum esse habendum, Ill. Autor iudicat. Hodierna comitia, A. i 66 a coepta, diutissime adhuc duratura, & vix unquam finem habitura esse, contendit, cum& materiae, de quibus ibi deliberatur, dissiculter componi pqsse videantur,& perpetuis hodie comitiis opus sit, ex quo per instrumentum pacis Westphalicae ordinibus imperii ius suffragiorum confirmatum est. Concluta hodiernorum comitiorum,quotquot videlicet non immu- Pag. tata postmodum sunt,in modum Recessus imperit,ab in victissimo imperatore ad instantiam Collegii Electoralis jamjam colligi, aliquando iunctim evulganda, Ill. Autor lectoribus nuntiat. Differentiam hodiern rum comitiorum a prioribus, luculenter exponit. Recursus ad comi- 39. tia, frequentissime hucdum institui solita, com tia haec fere in iudicium imperii supremum commutasse,monet, simul tamen sperans,Augustis. smum Francisum L Vi Capitulationis a se initae,eiusque Articuli decimi septimi, fines & terminos hisce Recursiuis constituturum esse. Historiam denique omnium comitiorum, in qua occasio, gesta, de decreta eorum, eX ponantur, conscribi OPtat,quamvis, eam rem innum

ris dissicultatibus esse involutam, non dissileatur. Merita etiam Ill. Senes Gergit, Consiliarii hodie imperii aulici, in novam hanc Reees- suum editionem, debitis extollit laudibus, &, optandum esse, dicit, ut tam diu is Francolarii potuisset commorari, usque dum haec editio ad umbilicum fuisset perducta. Ille ipse interim Ill. Sene eiseetius, ad graviora quamvis negotia vocatus, & absens, inter concatenatos labores de nova hae Recessuum imperii editione, quam Praestantissimis iam observationibus adau Xerat, adhuc cogitavit, eidemque Dissertationem epistolarem, ad IIl. Olensibiverum directam, praemissi in qua de conceptione Recessuum imperii, constitutionibus Imperatorum, nec non de variis Recessuum imperii collectionibus, deniaque de nonnullis subfdiis, ad interpretationem eorum facientibus, erudite di ample disputat. Germaniam adeo antiquissimis temporiis hus pro diversis civitatibus, in quas descripta erat, diversia Prorsus instituta habuisse, monet, idque ex Capitularibus Regum Francorum Iiquere, Contendit. Hodiernam Franciam mox ab imperio divulsam Esse statuit. Partes vero Galliae, seu Franciae occidentalis, quae cum im-

Nn 3 perio

305쪽

. Perio connexae manserunt, cum eodem coaluisse, idemque cum integro regno Burgundico sub Henrico III & Triderico I factum esse,censet, eamque rationem esse, cur ordines imperii, eo pertinentes, adhuc hodie sessionem & votum in comitiis habeant, observat. Italia peculia. Pag. 42. res imperii Recessus habuit, quamvis Prinei pes Germaniae illis conficiendis interfuerint. Eo pertinent v. c. Concordata Imperatorum cum Pontificibus, leges in campis Roncaliis latae, societas cum urbibus Longobardicis inita, & inprimis pax Constantiae a Muratorio Antiquit.Ita Tomo IV edita,in quam commentarium a Germano conscribi, Ill Editor optat. Italiae subiectionem majorem, quam Germaniae, fuisse, is contendit, causasque Italorum in iudicio palatii Lateranensis suisse diiudie ras, nos docet. Ex hoc iudicio hodiernum iudicium imperii aulicumenatum esse,urget, & valde optat, ut uberior ejus notitia suppeditetur. Divisionem comitiorum Germaniae,eorumque recessuum,accurate e

ponit, ante annum I 49s nullos imperii recessus proprie dictos o currere , sbi persuadet. Aureae Bullae nullum deprehendi exemplar authenticum, sed omnia, quotquot exstant, exemplaria descripta esse, contendit. De aliis denique comitiis, eorumque recessibus, veluti 4 3. muro Zeη - TVs- Abschie ea, Mira Deputations- AUAledre,nec non Visitatiora- Absbieisu, quantum satis est, disputat, seque quamplurimos comitiorum Electoralium recessus, nondum typis exscriptos. possidere nos docer. Recessus imperii in primarios,secundarios, & n 4s. tas, seu appendices, dispeici, observat, constitutionum quoque Imperialium, circa res, de quibus Caroli V adhuc tempore libere disponebat Imperator, consectarum, & recessibus imperii insertarum, notitiam suppeditans. Editiones nonnullorum imperii recessitum pariter, ae

eorundem collectiones, secundum ordinem chronologicum enarrat,

ea potissimum asserens, quae in m anni Bibliotheca Dris mhlita

desiderantur. Innumeris vero has editiones vitiis scatere, adeo ἀque iam dudum eruditos optasse, ut curatius evulgarentur imis

perii recessus, monet. In Gnigii Archivo imperii itidem illos Reeesia1us admodum vitiose exscriptos esse, contendit. Novam igitur hanc editionem, quam ipsemet Vir illustris maximam partem paravit, i culenter describit. Recessus nimirum imperii, & constitutiones, incomitiis evulgatae, ex antiquis omnes, quotquot reperiri potuerunt, huic editioni insertae sunt, eorumque inde a Seculo XIII usque ad XU evulgatorum manuscripta se possidere, Ill. Editor affirmat. Isti Recessus multo curatius, quam olim, a Muigero & aliis sunt editi. Immo Diuiligod by Cooste

306쪽

MENSIS MAII A. MDCCXLVIII. 287

mo nonnulli eorum ex manuscriptis primum publiei iuris facti sunt. In priori Tomo Concordata nationis Germanicae, in Concilio Constantiens facta, etiam occurrunt, quae, etsi postea sublata sint, hic tamen ideo apponi debebant, quia a tota natione Germanica eum Pontifice mrtino Vsunt inita. Idem dicendum de Concordatis.

cum Nicolao celebratis. Quamvis enim minime per totam Germaniam valeant, valent tamen in maxima e ius Parte, quatenus curia

Romana in possessione juris istius constituta est, unde huic collectioni ubique inseri merebantur. Declarationes quidem Pontificum plane

non valent; cum tamen nonnunquam evolvi & consuli debeant, quando lis inde movetur, etiam hic sunt appositae. Curavit autem Ill. Sen-chenbergius hanc editionem usque ad Tomum quartum. Reliqua aliis permisit, quibus amplissimas pro labore hoc suscepto persolvit grates. Ill. Schmavsium primum de hac editione cogita sie, nos docet. Merita etiam aliorum in praesens opus celebrat. Libros denique plurimos, ad interpretationem Recessuum imperii, vel omnium, vel nonnullorum, facientes, commemorat. Primus novae hujus editionis Pam it. Tomus Recelsus imperii, ab A. 99O ad A. l494 usque eVulgatos, continet. Agmen ibi ducit constitutio de expeditione Romana,quae 3 a. vulgo Carola Crasso adscribitur, eaque cum exemplari manuscripto, quod olim Vir illustris, Joannes Miffrimvs Hos metus, Juris & Historiarum in Academia Vitebergensi Prosessor celeberrimus, possedir, collata est. Eriderici I Pax pro sana secunda ex Radmire accuratior& auctior est edita. Recessus imperii, sub Triderico II in comitiis. Moguntini, A. ia 33 confectus, ex editione Schiateriana descriptus, hic comparet. Eidem vero alia editio, a priori nonnihil discrepans, hinex Codice Ill. Senchenbergii est adjuncta,Variorumque capitum appendiees, quae & in editione Schilteri, & in Codice Senc enbergiano, desiderantur, ex Goldaso sunt addita. Aurea Bulla cum plurimis Coui-eibus manu scriptis collata est, & variantes lectiones in notis sunt

auditae. Paragraphus textus Capituli undecimi istius Bullae in quam pIurimis Codicibus exulat, unde eum pro suppostitio Ill. Ludeisigius quondam habuit. Cum vero in Codice II encestat, nec non in edi- 43.tione Germanica, A. Is a T autoritate Caroli V evulgata, compa--at , eum Men stat tempore illustrationis ergo fuisse additum, Ill. Editor conjicit. Alter Tomus Recessus imperii ab A. x4os usque 66. ad A. Is s r continet, ubi inprimis Recessus imperii Augustanus. Α i soo publicatus, cum praestantissimis editionibus collatus, & aceu ratissime

307쪽

288 NOV. ACΤ. in . MENS. MAII A. MDCCXLVIII.

ratissime est editus, eum prius tot vitiis stateret.ut plane non intelligi posset.&priores viginti tres paragraphi pro specialibus duntaxat dispostionibu= a recessu divellis ob falsam epigrapheli perperam haberentur. Rubricam ordinationis cameralis, A. I OZ confectae, ex Corpore Iuris eam eratis Ili Editor constituit. ejusdem etiam ope a vitiis nonullis eam repurgavit. Constitutionem quoque de termino litigantibus praefigendo, anno demum insequente evulgatam,quae pro appendice prioris perperam est habita , tanquam peculiarem apposuisimultosque ex ea naevos sustulit, sextum etiam ejus articulum, quem aliae edi tiones omittunt, ex Gol si Constitutionibus imperialibus, nec non Corpore Iuris cameralis, supplevit, isniliani I constitutionem de notariis, ab incerto Aurore in Latinum conversam, textui Germanico adjecit, quam, ab interprete ipsi constitutioni coaevo confectam esse, conjicit, de aliis etiam istius constitutionis vertionibus Latinis disserens. In tretio Tomo habentu e eessus imperii, inde ab A. Is a usque ad annum I 6S4 conlacti. Transis. actioni Passaviensi Concordatum, inter Imperatorem Carolum V Sc Electorem Mauritium tantiae initum, adjectum est. Instrumenta pacis Olaabrugensisti Monasteriensis Latino sermone evulgata sunt, & differentiae vellionis Germanteae a textu Latino in notis sunt indicatae. Monasteriense pacis instrumentum in antiquis exemplaribus nullis articulis distingui, Ill. Editoe observat, unde eorundem designationem parenthesibus includi curavir Ultimum hujus operis Tomum decreta Imperatorum, Sodiernis comitiis transmissa, & secundum temporis ordinem disposita, constituunt, inter quae etiam tabulas pacis RysWicensis, cum imperio quippe communieatas, de prehendimus. Itidem etiam literae Imperatoris Iaeopoldi, ad Electorem Bais vatum A. troa datae, cum aliis literis, eo tempore & ab Electore Bavaro, Se a ducibus Gallorum, scriptis, nec non conclusa imperii de copiis contra Gallum conscribendis, conclusum itidem imperii de Duee Brunsvicensi in Electorum collegium introducendo, delineatio Capitulationis Imperatorum' perperuae, conclusum post Visitationem judicii cameralis confectum, instrumenta paeis Rastadiensis & Badentis, una cum decretis, ad imperium ea domusa a Caesare datis, nec non instrumentum pacis, eum Rege Hispaniae rentino V A. I as initae, cum multis aliis, hoc seculo Se usque ad A. II 36 in imperio actis, Zc notatu dignissimis, comparem. Coronidis loco Capitulatio invictissimi Imperatoris Francisci L extractus ex matriculis imperii, ot clinatio judicii imperialis aulici, A. 634 evulgata, decreta variorum Imperatorum, ad hocce collegium data, raxa cancellariae imperialis, ordinatio iudicii cameralis, nec non decretum hodierni Imperatoris de libris prohibiatis, sunt addita. Singuli tandem Recessus, hac in collectione contenti, cum exemplaribus authenticis, Moguntiae asservatis, collati sunt, variantesque ex iis lectiones, una cum Vitiis typographicis, ad calcem operis sunt annotarae. Index etiam materiarunt locupletissimus adjectus est. Ad marginem singuis Iorum Recessuum, argumenta, quae pertractant, notata sunt, nonnullis vero textibus argumenta eorum praefixa, id quod in ultimo praesertim Toma factum est. Notis insuper perpetuis totum opus instructum est . quaeti ad veram Iectionem, de ad textus interpretationem, quam pluesmum coninferunt. Gratulamur itaque iuris patrii studiosis praeclaram hanc Recessitum imperii editionem, ex qua uberrimos in rem literariam fiuctus esse

redundaturos, certisiune augur mur.

308쪽

N. VII. a st

publieata Lipsae

Calendis Iunii Anno MDCCXLVIII.

Pars L

HISTORIA BOTANICA PRACTICA, SE PLAmrarum, auae ad usum Medicinae pertinent, nomencla. rura, deIcriptio, virtutes, cum antiquis, tum a recentibus, celebrium sutorum scriptis desumtae, ac Eneis tabulis delimatae, atque ad uiuum ex pratotypo expresnee non in Classes XXXV distributae, ut facilius egiss-que simplicis genus ae species dignoscantur. Opus Equitis ΛΝNIS BAPTISTAE MORANDI, Mediolanensis Bolanici, Galerici pictoris.

Mediolani, r744, DLAlph. r, Tabb. 6s. Totum amplissimae plantarum historiae eampum emetiri

Autor noluit, sed medicarum saltem herbarum studio delectatus,utilitati plus, quam subtili characterum explicationi, tribuendum esse putavit. Nec tamen simplici. quoad virtutes, enumeratione argumentum suum executus est, sed concinna methodo usus fuit. Digessit enim semitias stirpium ae herbarum juxta characteres perpetuos, faciles, & distinctos, quos vel locus, vegetationi a natura destinatus, vel foliorum herbaceorum absentia, aut praesentia, vel Tractuum ratio, vel floris denique absentia, & sic dicta plantaxum impersectio, illi suggesserunt; in quo negotio Baubinum, risum, ac Morsonum, methodi suae autores, assequi tentavit. Proinde nee petata florum ad genus constituendum enumexata, nec florum formas pro genere stabiliendo, nec, quae

309쪽

aso NOVA ACTA ERUDITORUM

recentior est, staminiam ac pistillorum sexualem descript o nem, invenies. Quo autem simpli cior ista ess, quam proposuit,

methodus, eo naturae etiam aestimanda est convenientior, quae sese per regnum vegetabile, ultimo suo fine, qui est fructi-seatio, evidentius declaravit. Quare primum Autoris genus est earum plantarum, quae sub aquis vegetant, maxime marinis , e quibus ad usum medicum commodiores saltem exponit, Coralia, Coralinam, Alcyonium, quae, sale marino graves, determinatos in corpore humano effectus producere valent. Alterum genus istas 'terrestres sistit herbas, quae ob foliorum absentiam simplicissimae ipsi visae dictaeque fuerunt, Fungos puta, Agaricos, Lycoperda, quorum Vis plerumque vel purgans est, si edules demas, vel adstrictoria. Tertia Clas-ss sistit simplieiores terrestres herbulas, inde dictas, quod soliola sine nervulis gerant, iisdem saepe, uti Liehenibus est,

destituantur. Hoc ordine sistit Muscos, ex quibus utiliores sunt Muscus terrestris, lycopo dii pulverem fundens, Lichen arboreus aeque ac petraeus, hinc.Lenticula. Distributione quam continentur Capillares dictae plantulae, quae semen, nullo flore praegresso, in aversa foliorum parte gerunt. Ex haeelasse militarit Lingua eervina, Pobpodium, Asplenium, Tri- rhomanes, adianthum nigrum, Rura muraria, Os munda, Ophi glossum eum Filice, quarum ossicium est, post polypoclium, quod alvum laxat, aperire Obstructa viscera. Digreditur statim Autor ad plantas fructu, quem moliuntur, dignoscendas, hine ab illo, quod in fructificatione plus est, exorsus, herbas Distributione quinta sistit, quae plurimo nudoque semine prolem gerunt, quas polygymnosperinas appellari mos est. Ex his sane quamplurimis selegit aeri sapore praeditas, hinc roden tes, Ranunculos clematitidet, adstringendi facultate praeditas, Argentinam, Tormentillam, suinquefolium, Caryophiliatam, Pulsatillam, aperitivos, Chelidonium minus, Impaticam. Hinc adi id, quod in fructificatione minus est, digressus, exponit, Distributione sexta, herbas gemello semine sertiles, gymnodispermas scilicet, quae a florendi modo umbelliferae Morisono dura fugrunt, Haei vel sumine, vel radice, vel foliis, utiles

310쪽

les, ita sese gerunt, ut vel semina ossicinis mittant aromatica, veluti sunt Cuminum, Animi, Angelica, Faeniculum, Anisum, Camum, Coriandrum, Daucus, Anethum; vel radices edulesculinis suggerant, veluti Sisarum, Bulbocasianum, Apium palustre, cultura penes nos pinguius, quam in Italia, & Seleri dictum, Daucus, Pastinaca, vel radicibus medicamentosis acria hus diaphoreticis, hinc diureticis, polleant, uti Meum, Ligusticum, Siler montanum. Foliis plus valent Chaeresolium, quae Urinas ciet, perfoliata cum sanicula, quae stringunt. Venena etiam alit haec familia,Cicutas puta. Quamvis fruitiun pro methodi sulcro ubique agnoscat; a flordus tamen prorsus haud abest. Clas em septimam inscribit Autor de plantis, florem singularem unico semine foetum ferentibus, cui inest Ialappa purgans & Valeriana. Postea flores planipetalos, ex flosculis minutis collectos, Classe octava ita capit, ut flosculus ex multis communi perianthio adunatis singulus seorsim statuatur, qua consideratione flores planipetali dicti non male diei possunt unico ad singulum flosculum semine praediti, seu Monospermi. Haec familia nutrit succo plerumque lactescem te & amaricante praeditas herbas, quarum vel folia, vel radices, a Medicis postulantur. Radice sudorem movent, & sanguinem emungunt, Scorzonera, Tragopogon, cichorium. Foliis aliae sunt culinares, Lactuca, Inr bus, aliae medicae, Pilosella, Sonchus. Similiter flores haud deserit in exponenda gente discisso- Tarum, plantarum scilicet, quarum flores & disto S radio gaudent,dum singulus ex multis flosculis semen unicum nudum gerit, exinde nascitur conceptus de Gymnomo nospermis disetfloris, Classe IX. Ex his herbis aliae sunt odorae fragrantes. discutiendi vim habent,Chanamelum, miricaria, adstringunt Virga aurea, Solidaleo, Bellis, Millefolium, Eupator urn, Filago, Sichrasum, aperiunt obstructa viscera Helenium, Doronicum, Senecio, Carlina, Petores, salivam ducit Pyrethrum. Qiaidam flores ex illis, qui aggregatis flosculis constant, consertim in summitate naicuntur, quod corymbum gerere dicitur; quare Autori Classe X Visum est peculiare genus plantarum corymbiferarum, unicum semen singulo flosculo ge-O o a rentium,

SEARCH

MENU NAVIGATION