장음표시 사용
471쪽
ereepto Tit. Soluto matrimonio &α complectitur. Cui praeterea in margine aleitie sunt Glossae accusana atque id praecipui habet, quod legibus singulis nomina tantum Autorum, id est, Ulpiani, Pauli, &e. non vero librorum, - sunt adscripta, quemadmodum in fine MSti hi versus leguntur :Sicut in omne, quod est, mosuram ponere prodest, fine mensura deperis omne, quod est. Nobilo vincendi genus est patientia, vincit, qui patitur: si vis vincere, disce patι. Quod ad iphis lectiones Codicis attinet, negandum haud est, plerasque esse satis commodas, sed tamen illud ipsum
facile potest aliquem commovere, ut existimet, eas fortasse magis. ab ingenio docti Ulai, qui literis renascentibus vixerit, quam a veteribus, quos deseripsit, Codicibus, ortum Pag I. traxisse. Sed absit, ut nos hoc pro certo ponamus. ClarissAutor magnum munerum legum affert, quas Codex ille aliis ICtis, quam editiones vulgatae, tribuit. Porro in I. si D. de Calumn. legit: si erituro fuerit condictum, qua in re Basilica ei magis assentire videntur, cum editiones habeant:
ra. suare si fuerit condictum. In fine L s D. de Pactis supplet,
patiuntur, & in fine l. gr. D. de Transact. legit: an transis actio valeat, vel qua admitti debeat. Et, quanquam negari non potest, clarius dici hac ratione, tamen inde non consequitur, etiam in antiquis Iegibus ita scriptum suisse. Lex t. D. de Osf. Praef. in Coae Camp. ita est: Si vero, ut plerumqueas olet, intervallis quibusdam sensu saniore, num forte eo momento scelus admiserit, diligenter explorabis, quod occasio-88- nem dedit Viro Clariss. legis ita emendandae: num fortς c. m. h. a. nec morbo ejus danda esset venia, dii. ex . Agmen claudit emendatio L is ν. r D. de Inos quam editiones ita
proserunt: Contra tabulas filii possessonem jure manumissionis parer accepit, re bonorum posessionem adeptur est, postea filia defuncti -- quaestionem inofficiost testamenti recte pertulit. Cui loco cum tautologia inesset, Clariss. Bondam legit C. t. f. adeptus est p- j. m pater: accepta bonorum possesone p.f. d.
472쪽
MENSIS AUGUSTI A. MDcC XLVIII 4 3
- q. i. r. r. p. Sed quis nescit, plures adhuc in Digestis tauto logias inveniri y Dicendum quoque esset de emendationibus, quas in alios, praeter Juris, Autores attulit, sed, cum titulus libelli tantum de locis Iuris civilis agat, atque praeterea verendum si, ne positos limites transgrediamur, eas silentio praeterimus, illud tantum adjicientes, quod haud dubitamus , si Doctiss. Autor & in posterum suam operam emen
dandis Legibus & Autorum locis impenderit, quin successu temporis haud parum incrementi orbis literarius inde fit
Selenees & des Belles Letires de Berlin, Sc. hoe est,
HISTORIA ACADEMIAE REGIAE SCIENTURUM
es elegantiorum literarum Berotinensis ad Λnnum IMI una cum Commentariis ejusdem anni, ex sorinus Λcademiae prolatis.
Berotini, apud Ambrosium Haude, I 746, 4. Alph. I pl. 2O, Tab. aen. 8. Illustris Aeademia Berotinensis novos laborum suorum
frumis, quibus rem literariam hue usque ornavit & auxit. novo habitu orbi erudito offerre praesenti Volumine coepita Varia enim sunt, quibus hoe opus ab eo, quod antea sub titulo Miscellaneorum Berotinensium prodiit, differt. Primo non merae hic apparent Dissertationes integrae; sed, ad morem Academiae Parisiosts, praefigitur Historia, qua partim ipsae hae Dissertationes, Commentariorum nomine insgnitae, recensentur; partim quoque aliae observationes breviores afferuntur, variaeque in iis materiae succincte discutiuntur; partim laborum a Sociis eo anno susceptorum iratio redditur; additis Soriorum eo anno defunctorum elogiis.Dein Gallicem linguam prae Latina eligere placuit iis, quibus praesentis operis editio debetur; cujus rei rationem, nescimus. quam rette, eam reddunt,quod hujus campus quotidie angustiolibus eir-
473쪽
eum scribatiar limitibus,illa contra magis magisque optimorum quorumvis operum interpres evadat. Denique, cum huc usque tribus tantum classibus, mathematica, physica, historica, omnia
comprehensa sint, his additur quarta, philosophica, qua materiae, ad Metaphysicam, Philosophiam practicam, & Jus
natura , pertinentes, tractantur. Ad ipsam Academiam quod attinet, ejus ortum, fata, renovationem, enarrat 'initium
Pag. I. hujus domi. Fundata est a Rege Diaerico I ipso hoe Seculo ineunte; variis tamen impedimentis obstantibus anno demum ejus decimo solennia inaugurationis peracta sunt, hujus instituti autore & Praeside primo Ill. Leibnitio. Ab hoc tempore plurimos illustres fovit socios, atque egregios conaminum suorum fructus septem Miscellaneorum Beroi nensium voluminibus luci exposuit, quorum primum A. ITIO, ultimum A. I743, prodiit. Denique sub auspiciis nunc regnantis Potentissimi Regis denuo est reformata, quod negotium sex illustrisIimis Mecaenatibus singulari lege A. I7 3 demandatum fuit. Titulo Academiae Regia Scientiarum re elegantiorum literarum insignita, & in quatuor
Classes, Pb eam, Mathemaricam, Philosophicam, Philologicam,
, distributa est. Curatores a Rege accepit quatuor Viros, sago& toga illustrissimos, S. R. I. Comitem de Schmettau, dominosque de Vierech, de arnim, & de Borche, Status ministros, praesidium gerente Ill. Domino de Maupertuis. Primum conventum solennem A. t 7 4 habuit, quos singulis hebdomadibus in ipsa regia arce continuat. Singulis quoque annis quaestionem, cujus solutioni praemium so Ducatorum destinatur, proponere ccepit.
Sed agedum, ad paulo pleniorem ipsius Voluminis
hujus notitiam Lectoribus nostris nostris exhibendam nos accingamus. Fatemur, nobis accidere idem, quod solet in magno rerum S praestantia & varietate sua se commendantium apparatu constitutis, qui, quo primum oculos convertant, quidve sua artentione inprimis dignum judicent, sere nesciunt. Quamvis itaque, omnia uberius exponere, instituti
nostri ratio non permittat, de iis tamen sigillatim & suc
474쪽
MENSIS AUGUSTI A. MDCCXLVIII. 4ss
eincte dicemus. Incipimus ab Historia, omissuri hic ea, quae in ipsis Commentariis isse exhibenrur. Ad Ph cam
generalem pertinent varii labores Sociorum, in investigandis electricitatis phaenomenis collocati, quae fuit prima Academiae post renovationem suam occupatio. Hierus experimenta varia circa productionem aeris e corporibus instituit.
Duo nimirum corpora heterogenea, acidum & alcalicum, sub antlia inter se permiscuit, & quantitatem aeris, inde productam, ope indicis mercurialis, notavit. Horum experimen torum praeparatio & effectus hic expdnitur. Mutationem quoque aquae ebullientis in aerem elasticum executus est; aliisque experimentis ejusdem conversionem in terram
fixam & homogeneam se demonstraturum spondet. Euleriingeniosissima lucis & eolorum theoria, ex natura & motu sonorum petita, ut & ejusdem investigatio minimarum materiae partium, explicantur; quae eum ab ipso Viro Cel. in inculis suis uberius sint expolitae, mentionem de iis siciendam in aliud tempus reservamus. In Anatomia sistitur idea eorum, quae Liber uhnius de fabrica & actione villorum ii testinorum tenuium noviter detexit, & singulari Tractatu publice reposuit. Astronomiam locupletavit Eulerus, nova &exactiori theoria solis prolata, Tabulisque ei superstructis. Non enim solum antea jam tradidit methodum, orbitam solis quam exactissime definiendi; sed & nune circumstan-riam, huc usque sere neglectam, in computum duxit. Nimirum secundum leges attractionis proprie non terra, sed commune centrum gravitatis terrae S lunae, orbitam cilipticam circa solem describit; unde verus solis locus tum demum constabit, si determinetur postio & magnitudo lineae, a centro solis ad hoc centrum gravitatis ductae. Ex hoc sundamento novas condidit Tabulas, observationibus Flamstedii in usum vocatis. Praeterea novam adjecit aequationem
tam loci, quam distantiae, solis, a phas lunae pendentem, quae
usque ad i ς' adscendere poterit. Idem Vir summus in emendanda lunae theoria multum desudavit, &, licet principio attractionis sit innixus, quod Neirionum ad calculos in si
475쪽
insuperabiles deduxerat, singulari tamen methodo eo pervenit, ut ejus ope inaequalitates omnes, motum lunae adeo perturbantes, in computum ducere licuerit. Hujus fructus sunt Tabulae ejus lunares, de quibus ' jam Anno superiori diximus, quaeque emendatiores in laudatis opumιlis nune
prostant. Cum, vi attractionis mutuae corporum coelestium, cujusvis motus stricte loquendo pendeat a motibus omnium reliquorum, tam planetarum, quam cometarum; operam
collocavit Mems in investigando toto systematis nostri ambitu , eumque in finem orbitas cometarum aliquot determinavit. Inprimis eum, quem A. I I9 observavit Cassinus, aggressus est, ad cujus theoriam spectantia elementa hie exhibentur; unde prodit orbita, a Parabola parum admodum abludens. Hae occasione assertur observatio, haud exiguo patriae nostrae honori cedens. Inventio nempe orbitarum parabolicarum, a cometis descriptarum, tribui solet summo Nebitono, a quo in Principiis primo proposita putatur. Attamen statim post observatum Conaetam famosissimum A. I 68i & I68a, adeoque aliquor ante Nemtonum annis, Doressius quidam, U. D. minister Plauensis in Va- . riscia, in Astronomia versatissimus, eandem sententiam Tractatu, lingua vernacula scripto, jam publice exposuit, additissimul ploribus observationibus de eodem eometa, fiamma
Pag. so. cum cura institutis, earumque ope delineata adeo exacte Parabola, ut non nisi parum a Nelutoniana disserat. In Geometricis Naudaeus quasdam propositiones, a veteribus obscuriuscule enuntiatas, clarius exponere ac demonstrare susce
In Mechanica theoriam motus corporum flexibilium aggressus est Euterus. Hoc nomine intelligitux systema corporum quotvis, ita inter se connexorum, ut circa juncturas libere flecti queant, in morem catenae, vel fili, corpora juim gentis; quorum si augeatur numerus, ct minuantur di stantiae in infinitum, oritur chorda quaevis flexilis. Ejusmodi itaque systematis, in plano hortionisi projecti, in eoque libere mobilis, motum di situm pro quovis tempore determinavisi
476쪽
novo sublimioris motuum dosti inae augmento. cimiae fines protulit Portius, varia terrarum genera examini subjieiens. Hanc analysin ope ignis vehementissimi instituit. Terras omnes in quatuor classes primarias distribuit: aleatinam, vel calcariam, vitrescibilem, strictius sumtam, argillaceam, gypseam, quae singulae peculiaribus insigniuntur characteribus;&, ex harum, ceu primitivarum, Varia mixtura reliquas omnes componi, existimat. In methodos plantarum varias, in Eorantea usitatas, inquisivit I udrifus; & requisita bonae methodi, tam respectu definitionum, quam divisionum, quidque hoc respectu ad ejus persectionem adhue desideretur, determinavit. Ad Historiam naturalem spectant variae observationes, circa lapides figuratos a Sackio institutae. Invenit ingentem eorum numerum prope pagum orsi eben, ad fines Principatus Halberstadiensis in loeo valde elevato situm, corpora marina variorum generum petrefacta exhibentem ; inter quae eminet Cornu Ammonis primae magnitudinis, striis crassioribus iunicularibus salcatis ornatum, diametro pedem Rhenanum duosque fere pollices amplectens. Salia, quorum tres dari diastes constat, fossilia, marina, coctilia, disquisitioni subjecit Franchmiluus, eorumque
ortum, antiquitatem, varia genera, Praeparationem, usum, exposuit. Historiam artium auxit idem, in artem tincto. riam tam Veterum, quam recentiorum, inquirens; nec
solum plurimas observationes historicas collegit, sed & inprimis varia ad majorem hujus artis persectionem utilissima proposuit. Eundem simili modo historiam singularum
artium traditurum, memoratur, quod sane utilissimum institutum maxima laude dignum judieamus. In Historia philo. sophiea de idolis Epicuri commentatus est minius, eaque haud adeo a sensu communi abhorrere, quin potius cum recentiorum inventis probe conspirare, ostendit. In transim adducitur locus ex P. Pardies libello de cognitione brutorum,
Gallice Seculo superiori edito, ubi jam mentio facta de mira polyporum ex aliis sui generis dissectis generatione; quin imo, jam Aristotelem de iis locutum esse, traditur. In Meta-
477쪽
physicis materiam, quae toties crucem fixit Philosophis, de libertate, discutere, & singulari Tractatu, cujus sciagraphiam exhibuit, exponere, studet ae labardus, in quo praecipuas Philosophorum hac de re sententias explicabit, libertatemque hominis demonstratam, & ab objectionibus plurium, contra eam factis, vindicatam, sisteta, ac inprimis systema Spinose, cui exquirendo plurimum operae impendit, uberius
exponet. In Iure natura autochiriam impugnavit Formo pessi conatui ansam dedit Tractatus cujusdam D. Robertii de morte voluntaria, Rintelli A. I734 publicatus, in quo non solum omnibus viribus, omnique ingenio, autochisiam defendere suscepit Autor, sed &, quantum de veritate sententiae
suae persuasus sit, proprio facto comprobavit. Hujus itaque argumenta singula examini subjecit Uir laudatus, ct solidis rationibus earum debilitatem demonstravit. Idem ideas de justo ct injusto propius S accuratius inspexit. Constat, Gratium statuere, justitiam, vel injustitiam, actionum humanarum omnibus legibus esse anteriorem, Pufendorfum Vero, illam non existere posse absque legibus. In hoc discrimen inquirens Autor, invenit, illud non nisi logomachiam esse, totamque rem ad ideas distinctas justi redire; quibus peracute evolutis, liquet, moralitatem actionum leges quidem praecedere, justitiam vero legibus demum originem debere.Simili modo ideam de lege naturali magis illustrare studuit. Quod denique ad Philologiam, literasque humaniores, attinet, historiam Cryptographiae exposuit btub inrauchius,variaque ejus genera, tam ab antiquis, quam a recentioribus, in usum vocata, descripsit. In originem domus Zollera nae, a qua descendunt Marchiones Brandenburgici, inquisivit Rusterus, eamque opinionem, qua dieitur illa ab illustri Italica Columnarum gente ortum traxisse, sabulosam deprehendit. Historiam huius Anni claudunt elogia duorum membrorum, A. I 744 desuntlorum, a bonsides Vimur & De. Friae Lamprechtii. Natus est ille A. I 649 in Languedoeia, Galliae provincia, ex antiqua S illustri familia. Cum statui ecclesiastico se dedisset, A. I 67s ecclesia
cuidam in patria priefectus est. Insequente A. 168s persecutione, Diuiligod by Corale
478쪽
eutione, Berolini refugium quaesivit. Obiit sueeessu temporis munus ministri verbi divini in ecclesiis Suedens,Halensi Bran-denburgensi, Coepenicensi. Dein concelsit Berotinum. Fuit imter primos Academiae Scientiarum socios, & A. 1 27 Director
Classis mathematica electus est. Denique anno aetatis nonagesimo quinto vitam cum morte commutavit. Quam singularia sint ejus in rem chronologicam merita, abutide constat,
quorum specimen palmarium est opus chronologicum, A. I 3s Bero lini duobus Voluminibus editum. Reliquorum ejus scriptorum omnium catalogus hic sistitur. Lampreelatus IIo. natus est Hamburgi ineunte hoc Seculo. Berotinum se contulit, Ephemerides pola eo- literarias ibidem conscripturus. Eadem in urbe opulculam Germanicum, Cinnopolitis titulo, vitamque Leibnitii, exaravit. Munus Secretarii Classis philologicie in Academia obiit. Progredimur ad ipsos Commentarios; qui ternas ex singulis Clas bus Dissertationes complectuntur. Agmen dueit Post , in qua comparet i) Ludos junioris Observatio
de Barometris electricis. Jam constat inter Physicos dia Ba- Tometrorum proprietas, qua, orta Mercurii agitatione, ope evacuationis alternatim sanae aeris in capsula contenti, corpuscula leviora prope latus tubi suspensa ad ipsum attrahuntur. Quod phaenomenon, de cujus certitudine nondum inter omnes convenit, iteratis vicibus succedere deprehemdit Autor, ipsis corpusculis recipienti vitreo, ut essectus agitationis aeris externi tollatur, inclusis, qui inferiori parte tubo arcte applicatus, superiori vero ita instructus esset, ut aer exinde extrahi potuerit. His praeparatis, corpuscula non solum a rubo attrahi, sed saepe etiam repelli, obserevvit; remque adhuc succedere, etiamsi recipiens sit aere vacuus. Praeterea, omnia electricitatis criteria, frictionem praecedentem, attractionem repulsionemve, lucem, stridorem, communicationem vis attractivae, huic phaenomeno competere, ostendit. Sequitur a) Marurasi Demonstratio experi- 8.
mentalis solutionis variorum metallorum, auri, argenti, mercurii, etisci, bismuthi, ope salis aleatici dissoluti. Nondum satis Mmm a omnibus
479쪽
omnibus perspecta est ea salium alcalicorum indoles, qua ad dissolvendae metalla gaudeant, quippe quae communiter ac-dis tantum solet tribol. Εquidem casus quosdam speciales ejusmodi solutionum jam indiearunt Mahi , Glauberus, ne elius; sed majorem huic rei certitudinem conciliavit Autor, cujus solertia in indaganda eo orum natura jam aliis egregiis speciminibus comprobata est, institutis variis
de hoc phaenomeno experimentis. Omnium autem maxime
virtute hae solvendi praeditum deprehendit sal alealteum dissolutum, prius eum sanguine bovino siccato calcinatum; quare non dubitat, quin ipsa hae ealcinatione sing lare quid sali accedat. Praeparat mem ipsam hie edocet. Solvit autem sal scalicum tam aurum in aqua regia, quam argentum in aqua forti, antea dissolutum & praecipitatum. Ne tamen nova haec solutio potius salibus acidis, adhue residuis, quam aleaticis, deberi videatur, sollicite antea metallum praecipitatum aqua edulcoravit, & non minus experimentum sucossit. Pariter mercurius, bis thum, Tineum, solationem a salibus Healteis patiuntur. Quin eandem virtutem non minus salibus volatilibus, quam fixis, intercedente tamen disserentia quadam respectu variorum metablorum, competere, observavit. Varia quoque circa praeeipitationes eiusmodi solutionum denuo factas annoravitati H mus 3 Deseri mnem novi Merosiopsi anatomici, a. se inventi, tradit. Constar illud lamina cuprea, figurae oblongae, cujus quatuor angulis & summitati applicantur tot,
dem acus orichalceae, extremitatibus instructae uncis, ramcirca centrum, quam in longitudinem, mobiles; quibus animalia minora viva firmari, & in situm quemvis commode disponi, possum. In medio sere foramine rotundo pertusa est, cui ab una parte applieatur pars animalis aperti inspicienda, aliisque ejusmodi acubus uncatis dirigenda, ab altera lamina, microscopium gerens. Tota machina pedi firmo innititur. Sed, cum uberiorem ejus descriptionem absque figuris ipsis exhibere non valeamus, hoc saltem addimus,
nostro quidem judicio illud usum in investigandis minimis
480쪽
MENSIS AUGUSTI A. MDCCXLVIII. 4sa
animalium viventium partibus, plurimisque novis in re ana tomica detegendis, habere posse insgnem, eo magis, quod hoe ipsum Cel. Autor propria experientia per egregia, quae de rebus omnem antea visum effugientibus patefecit, inventa jam comprobatum habeat. Succedit Classis mathematica, in diaque I) Eularus de vi. Pag. gr. percussionis, veraque ejus mensecra, commentatur. Totam hane doctrinam a primis ideis deducens, initium a natura vis inertiae petit. Quicquid mutat statum corporis, vel in quiete, vel in motu, conuuini, nomine vis insigniri solet; quicquid con- itra statum vel motus,vel quietis,in corpore conservare annitia itur, inertia dicitur. Etsi itaque inertia nunquam in ipso eo pore mutationem producat, poterit tamen ejus causa esse in
aliis corporibus; adeo ut pro vi, non quidem respectu ipsius eorporis, sed aliorum, haberi queat. Quin imo, omnes
omnino mutationes in rerum narura huic deberi, nullam-
rue proprie vim, nisi quae ab inertia proficiscitur, existere,
ocer Cel. Autor. Quem infinem observat, conatum in statu suo perseverandi non existere posse absque resistentia, omni, quod corpus a statu illo deturbare potest, facienda. Si itaque duo corpora sibimet occurrant, neutrum ad eo servationem sui status tendere potest, nisi mutationem in altero producat. Quare, cum mundus perpetuo sit plenus
corporibus varie motis, seque mutuo percutientibus, necesse est, ut status omnium perpetuo alteretur; quas Vero mutationes omnes soli inertiae adscribi posse, nee adeo alias praeter eam vires motrices effingendas esse, palam est. Porro inertia proprietas est, omnibus corporibus generatim competens, & quantitati materiae proportionalis, eademque proinde semper in corpore, seu quiescente, seu moto. Quod quidem ad corpus motum attinet, duo in ca concipi postunt, veloeitas ct directio; utrumque inertia conservare tendit. Cum itaque alterutrum ipsorum offendere possit obstacula, duplex poterit esse in haec esseduis inertiae. Aut enim mutatur eeleritas, ut sit in duobus corporibus, directe se percu- .nentibus, tumque is dicitur collisio,seu percusso; aut diremo,