Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

roo Hortulus

attributum ex attributo maioris: in modis autem indirectis, contra. Deinde obseruandum est, hanc primam figuram inniti huic axiomati; quod dicitur de subiecto, aut negatur I dicitur quoque , aut negatur, de iis quae continentur sub illo. Quod alij vocant, dici de omni, & dici de nullo: dici quidem de omni, supple, de quo dicitur subiectum; dici vero de nullo, intellige, de quo non dicitur subiectum, &de quocumque dicitur subiectum, dicitur& praedicatum. Secunda figura modos directos habet . tot, dem similibus vocibulis consignificatos.

Caesare. Camestres, Festivo, Paraco. Caesare, habet maiorem uniuersalem negantem, minorem uniuersalem affirmantem,conclusonem Vniuersalem negantem, ut nullum perpetuum est violentum ; omnis tyrannis est violenta; ergo nulla tyrannis est perpetua.Secundus Camestres;ut omisnis qui diligit iniquitatem , odit animam suam;

nullus iustus odit animam suam , ergo nullus iustus diligit iniquitatem. Tertius Festivo; ut nullum vitium placet Deo; quaedam animi submissio placet Deo; ergo quaedam animi submissio non est vitium. Quartus Baroco; ut omnis qui ex Deo est, verba Dei audit; aliquis malus Christianus, non audit verba Dei , ergo aliquis malus Christianus non est ex Deo. Caeterlim non sunt assignati modi indirecti huius figurae, sunt tamen qui dicant assignari posse tres, conuersa conclusione in tribus

primis, Caesare, Camestres, Festivo; quidquid sit.

certum est omnes huius & sequentis figurae modoselle imperfectos, ideoque reduci ad modos directos primae figurae, ut perficiantur. Nititur autem

112쪽

Philosephisus. I ot

hree secunda figura illi principio, quod repugnat

consequenti, repugnat etiam antecedenti : aduerxe

autem in hac figura conclusionem colligi, ex duobus subiectis praemissarum, adeo ut subiectum minoris , sit subiectum eonclusionis , & subiectum maioris , fit attributum conclusionis. Tertia figura in qua medium subiicitur in utraque semptione, sex habet modos, qui designantur his vocabulis. Darapti, Glapro, Di amis, Datisit, Bocardo, Feriso. Primus , Darapti , utramque sumptionem uniuersidem habet ,& conclusionem particularem assirmantes; ut omnis homo est substantia; omnis homo est animal ; ergo aliquod animal est substantia. Secundus Felapion, colligit conclusionem particularem negantem, ex propositione uniuersali negate, & assumptione item uniuersali, sed aiente , ut nullum bonum est malum; sed omne bo- , num est iustum ; ergo quoddam iustum non est malum. Tertius Dis amis ; ut aliquod animal est homo ; omne animal est substantia ; ergo aliqua substantia est homo. Quartus Datis; ut omnis homo est vivens; quidam homo est albus; ergo quoddam album est vivens. Quintus Bocardo ; ut quidam homo non est lapis; omnis homo est animal; ergo quoddam animal non est lapis. Sextus Ferison; nullum animal est arbor ; aliquod animal est homo; ergo aliquis homo non est arbo r. Sunt qui admittant in hac figura . modos indirectos. sed reuera ab aliis non differunt, nisi conuersis eorum conclusionibus , vel transpositis praemissis. Caeterum haec tertia figura fulcitur illa maxima: quae sunt eadem uni tertia sunt cadem inter sic.

113쪽

Iox Hortulus Conclusio autem, in hac figura, colligitur ex prae

dicatis sumptionum, adeo ut praedicatum assumptionis sit subiectum conclusionis, & attributum maioris sit attributum conclusionis. Generales praeceptiones seu leges omnibus figuris communes hae sunt.

Prima ex duabus sumptionibus particularibus nihil, vi formae, colligitur in ulla figura; ut non valet, aliquod animal est homo; aliquis equus est animal; ergo aliquis eqtrus est homo. Ratio huius regulae est, quia non est necessarium si aliqua duo

in aliquo tertio particulariter conueniant propter ea inter sic conuenire, ut patet de duabus speciebus

oppositis, sub aliquo genere praxime contenti Iuta homine & equo. N otandu autem est, dici exumptionibus particularibus, non autem singularibus , quia ex puris singularibus rectE aliquid insertur , ut patet in eo syllogismo, qui vocatur exposi torius, qualis est hic Petrus est lapiens; hic homo est Petrus; ergo hic homo est sapiens. Secunda ex duabus sumptionibus negantibus ni hil, vi sermat, concluditur. Vnde nihil valet hic syllogismus; nullus homo est arbor; nulla pirus est homo; ergo nulla pirus est arbor. Ratio est, qui

non est necessarium, si ab qua duo extrema ab uno tertIo remoueantur per negationem, propterea isse inuicem illa remoueri , cum ea, qu* ad inuicem sonueniunt, de eodem tertio recte negari possint.

Tertia si altera praemillarum fuerit particularis conclusio quoque particularis erit. Unde non rect*ςoli igitur, omne animal est corpus; aliqua substantia est animal; ergo omnis substantia est corpua:

quia substanti* spuitales sunt incorporeae. Ratiῶ

114쪽

Philosophiem. I

autem huius regulae est, quia quando effectus pendet ex duabus causis, quarum una est uniuersalis,

altera particularis, semper ille est similis causae particulari, non uniuersali; ut, filius similis est patri, non Soli, quia pater est causa particularis, & Sol

uniuersalis. Quarta si aItera sumptionum fuerit negans, conclusio etiam erit negans; quare non sequitur, nullum animal est albor; omnis homo est animal; ergo omnis homo est arbor. Ratio huius regulae est, quia consequens, seu conclusio est effectus antecedentis , seu praemissarum : effectus autem deteriorem partem suae causae imitatur; est vero propositio negans dererior assirmante. ininta medium numquam ingreditur conclusionem; unda non valet, omne animal est substantia; omnis homo est animal ; ergo omne animal est substantia: quia conclusio est eadem cum maiore propositione, quod est contra definitionem sy llo gismi supra explicatam. Accedit ratio huius regulae, quia in omni ty llogismo, quilibet trium terminorum debet bis dumtaxat sumi; nam ex medio cum Vtroque extremo, in duabus praemissis, bis repetito, colligimus in conclusione extrema recte inter se colligari ; medium enim tale assiimi debet ad inserendam conclusionem, ut ex coniunctione illius cum utroque extremo in sumptionibus, appareat coniunctio utriusque extremi in illa conclusione.

Sexta medium in ambabus praemissis, vel saltem in eorum altera complete distribui debet, id est, uniuerse accipi, pro omni re pro qua accipi potest; desectu cuius peccat hic syllogi simus, omne ani mal fuit in arca Noe; asinus Baiaa erat animal ,ergo

G iiij

115쪽

Io 4 Ηoraulus asinus Balaam fuit in arca Noe . Est enim sophi Gma, quod fit a termino non complete distributo. ad terminum complete distributum , animal enim.

in maiori propositione non accipitur distributive. complete pro omnibus indiuiduis animalis , sed pro speciebus, nec tamen omnibus, puta iis quae in aquis degunt, & quibusdam aliis. Septima nullus terminus qui non fuerit distributus in antecedente, distribui debet in consequente: quare perperam concludit hic syllogismus; omne animal est sensus capax; omne animal est substantia; ergo omnis substantia est sensus capax: nomen enim substantia , quod non distribuitur,id est, non accipitur uniuersaliter, in assumptione, distribuitur in conclusione: unde patet, cur aliqui modi. Vt, Darapti Felapion, Barali n& tapetao non habeant conclusiones uniuersales, licet constent ex uniuersalibus propositionibus; quia, scilicet, fieret argumentum a tormino non distributo, ad distribu ., tum, id est, a non uniuersali, ad uniuersalem, quod est vitiosum. Octava terminus qui ponitur in recto in antecedente cum medio in obliquo, in una propositione. vel in utraque, debet poni in recto in conclusione; unde non sequitur, nullus pagus est maior urbe, omne regnum est maius urbe; ergo nullum regnum est maius pago: quia pagus in conclufione ponitur in ablativo cum tame in maiore sit in recto.

Nona in nullo syllogismo simplici debent essbtermini plurcs tribus; quia, ut antea dictum est, materia remota syllogium, sunt tres seli termini, maior, minor , dc medius : unde si adhibeantur quatuor termini, Vel saltem unus homonymus,

116쪽

Philosophicus. IOI

qui pluribus aequi ualeat, non erit legitimus syllogismus: id enim est vitium, quando terminus aliter sumitur in praemissis, aliter in conclusione. Quod vero attinet ad pro Prias figurarum singularum regulas, recte concludendi in prima figura, sunt duae, prior ex maiore propositione particulari , nihil vi formae concluditur. Posterior, ex minore negante, nihil efficitur ; defectu prioris, non valet hic syllogismus ; aliquod animal est homo ; omnis leo est animal; ergo aliquis leo est homo : contra posteriorem peccat iste, omne animal

cst substantia; nulla arbor est animal ; ergo nulla. arbor est substantia. Sunt autem intelligendae duae illae regulae de solis directis modis. Secundae figurae tres sunt praeceptiones. Prima, ex maiore propositione particulari, in hac figura. nihil vi formae colligitur. Vnde non valet; aliquod animal est homo; nullum brutum est homo; ergo quoddam brutum non est animal. Secunda, ex duabus semptionibus affirmantibus, in hac figura, nihil vi formae insertur : ut, omnis homo est corpus; omnis planta est corpus I ergo omnis planta est homo. Tertia, in secunda figura, conclusio semper debet esse negans , ut patet ex singulis quatqor illius modis. Tertiae figurae duae sunt regulae; prior, ex minore negante, non valet syllogismus in hac figura: qualis est hic; omnis homo est substantia; nullus homo est arbor; ergo quaedam arbor non est substantia. Posterior; peccat syllogismus in hac figu

ra, cuius conclusio non est particularis; ut omnis

horno est animal; omnis homo est substantia ἱ erso omnis substantia est animal.

117쪽

Ios Hortulus Aristoteles lib. 1. de priori analysi cap.r. distribuit ratiocinationem in perfectam, & imperfectam: illam vocat, quae non eget reductione ad aliam persectiorem , ut euidentia,& veritas conclusionis illius appareant. Imperfectam contra, quae, licet necessariam inferat conclusionem, non

tamen ita clare, ideoque non facit E illi assentitur intellectus. Persectae ratiocinationes fiunt in quatuor modis directis primae figurae, Barbara, Celarent, Darit . Ferio; quae idcirco vocantur persecti modi: reliqui vero tam primae indirecti, quam secundae & tertiae imperfecti sunt, quia in illis fiune syllogismi imperfecti. Sciendum igitur est, imperfectos modos reduci ad perfectos , non esse aliud, quam modos secundae & tertiae figurae, &quinque indirectos primae reduci ad aliquem quatuor persectorum Primae figurae, ut eorum conclusio euidentior nat. Hoc autem fieri potest trifariam,vel reductione per conuersionem,& trania positione praemissarum, vel ducendo ad incommodum , seu impossibile, ut loquuntur, vel denique per syllogisimum expositorium. De redussione Syllogismoram Quod igitur attinet ad reductionem per oste sonem , seu conuersionem , & transpositionem praemissarum; qua syllogismi alicuius impersecti,

variatis tantiim per conuersionem conclusionis terminis, aut alicuius, vel etiam ambarum sumptionum , vel iisdem praemissis , si opus fuerit,

transpositis, insertur eadem conclusio in aliquomodo perfecto primae figurae; ut, Caesare, ad Cel rςnt: fundamentum habet in hac regula : quidquid sequitur ex consequenti bonae consequentiae,

118쪽

philosephicus. 3o

sequitur etiam ex antecedenti: hinc enim est,quod clim propositio conuertens se habeat ad conue sam, sicut consequens ad antecedens, quidquid sequetur ex conuertente propositione, tequetur etiam ex conuersa: ut autem intelligatur quomodo fiat ista reductio: notandum est primo imperfectos modos, ad perfectos reuocari, qui ab eadem mlittera inchoantur: ut qui incipiunt a littera, B, reuocentur ad Barbara: qui a , C, reducantur ad Celarent,&ita de caeteris, ad Daris,& Ferio. No..tandum secundb, in istis vocabulis artificiosis,qua-- tuor esse consonantes, S, P, M , C, quae in reducendis , hac ratione, modis sunt visi: quarum , S,

indicat propositionem respondentem syllabae in

qua reperitur, conuertendam esse simpliciter, seu conuersione simplicL P, denotat, enunciationem respondentem syllabae, in qua inest, conuerten 'dam esse conuersione per accidens. Tertia littera, M, indicat, ratiocinationem respondentem modo,

in qua rep*ritur, reduci ad persectiorem per trania positionem praemissarum, ita ut, ex maiore fiat mi isnor , dc e contra. Quarta litteras C, significat m dum imperfectum, in cuius media syli aba, vel vltima, reperitur, non reuocari ad perfectum reductione por conuersionem; sed tantam ductu aiu in- . commodum, cuiusinodi sunt, duo illi, Baroco, &Bocardo, qui nequeunt reduci per conuersionem, quia constant duacius praemissis, una, uniuersali aDtirmante ἱ altera, particulari negante: particularis enim negans, necessario manere deberet, clim non possit conuerti conuersione simplici, aut per accidens ; quarum tamen conuei sionum duntaxat , est

119쪽

firmans, non posset conuerti, nisi conuersione per accidens, qua conuertitur uniuersalis in particularem , si autem eo modo conuerteretur, essent duae

praemissae particuIares, quod legibus bonae consequentiae repugnat; quae ad iuuandam memoriam comprehenduntur his versiculis. Simpliciter verti vult, S P , vero per accie , vult transpom; C, per impossimile daci. Si igitur reducenda sit ratiocinatio in Baralip, imprimis aduertendum est , non reperiri litteram, C, quare poterit reduci per conuersionem. Ex tribus reliquis, unica reperitur in postrema syllaba,

scilicet P, qua declaratur modu illum perfici, seu

reduci ad perfectum, si eonvertatur conclusio conuersione per accidens; ut hic syllogismus in Baralip. omne corpus est substantia ; omne animal est corpus , ergo quaedam substantia est animal. reuocabitur ad Barbara, si haec conclusio, quaedam substantia est animal, conuertatur in hanc; omne animal est substantia. Celantes perficietur reditistione ad Celarent, si conclusio conuertatur s1mpliciteri quod indicatur per litteram, S, in ultima syllaba. Dabitis ad Darii,per conuersionem etiam simplicem conclusionis, quod etiam indicat littera, S, in ultima syllaba. Modus autem Fapesino pluribus

indiget, ut redueatur ad Ferio: nam littera, M, admonet, transponendas esse praemissas, ita ut ex maiore fiat minor,& contra: littera P, indicat,

maiorem conuertendam esse per accidens , quemadmodum Sc littera, S, minorem conuertendam

esse simpliciter; ut, omne animal est corpus; nullus lapis est animal; ergo quoddam corpus non est lapis. hac ratione reducetur ad Fer io,conuersa, nem

120쪽

pe, minore simpliciter, quae erat, nullus lapis est .animal , in hanc, nullum animal est lapis , & ea posita pro maiore, quae verberat maior, nempe,Omne animal est corpus; conuertenda sic erit per accudens ; quoddam corpus est animaI, & pro minore sumenda, eaque adiicienda conclusio prius tradita: sicque existet modus Ferio ; nullum animal est lapis ; quoddam corpus est animal; ergo quoddam corpus non est lapis. Reliqui modi, ex traditis exemplis, facile reduci possunt, hoc reductionis

genere. . ' ,

Quod attinet ad secundam perficiendae ratiocinationis rationem , seu alterum reductionis genus per impossibile , fit quando concessis duabus praemissis, negat quis conclusionem; tunc enim sumenda est contradictoria conclusionis loco maioris , vel minoris, quo peracto, conficiendus est syllogi simus in aliquo directo primae figurae modo, haquo concludatur contradictio alicuius sumptionis concessis. sic enim fiet,ut necessario cogatur fateri, duo contradictoria simul esse vera,vel certe coclu sionem concedere, quam negarat, veram esse: ad quos autem modos perfectos per impossibile re uocari oporteat imperfectos , indicatur per illa vocabula artificiosa ἔ NEsCIEBAT is , ODIEBAM , LETARE ROMA Nis : quorum primum constans quinque syllabis, signincat quinque modos indirectos, primae figurae, ita ut prima syllaba, nes, si gnificet primum modum Baralip , reuocandum ei. se ad eum perfectum modum, qui uniuersaliter,&negative concludit, nempe, Celarent. Secunda, ci, ostendit, secundum modum indirectum primae figurae, Celantes, reuocandum esse ad illum perse s

SEARCH

MENU NAVIGATION