Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

rei, puta, corPus & anima in homine : & Meta a phyncum; ut species cuius partes essentiales metaphysicae sunt genus & differentia, puta, animal Ec rationale respectu hominis; totum uniuersale, est cuius partes vocantur subiectivae , cuiusmodi est genus respectu suarum specierum . Totum integrum , est quod componitur ex partibus integrantibus , de quibus, non dicitur in recto, sed in obliquo; ut domus ex tecto, parietibus, dc fundamento. Duplex est, totum integrum quantitatis,& totum integrum qualitatis. Totum integrum

quantitatis, est quod constat partibus quantitatiuis, ex quibus, totum quod ex his componitur , di Citur quantum vel quotum. Partes quantitatis sunt duplices, magnitudinis, & multitudinis; partes magnitudinis, sunt quibus, totum ex his compositum , dicitur magnum, Vel paruum; partes multitudinis sunt quae numerum conficiunt; ut duodecim unciae, sunt partes assis. Totum integrum qu litatis . est quod constat partibus qualitatiuis , partes autem qualitatis, seu virtutis , sunt facultates

alicuius rei. quas potentias vocant Isic anima tres habet partes, vegetantem, sentientem, ratiocinantem ;sie dicimus, plus inesse Soli luminis, quam Lunae ; plus perspicuitatis in oculo bene sano,

quam in Iusto. Partes totius integri vocantur aliquando partes constitutae rei; quia simi partes integrantes rei constitutae in aliqua specie, dc solum materiam respiciunt; ut caput, & manus in corpore humano. Partes integrantes sunt duplices, praecipuae, & minus praecipuae; praecipuae, sunt partes sine quibus totum nullo modo esse potest; ut ita homine caput , pectus, Venter; partes minus prae-

142쪽

Philosophicus . I 3I

dipuae, striat sine quibus totum integrum esse potest, sed non perfectum; ut in humano corpore pedes, & manus; in domo fenestrae, & cubicula.

Diuiduntur etiam partes integrantes in homogeneas,& heterogeneas; partes homogeneae, Sut partes inter se eiu idem generis, materiae, & appellationis; ut in corpore humano partes carnis, sanguinis, partes heterogeneae,ssit partesdiueis generis, materiae, & appellationis; ut in eodem corpore humano caro, san suis , olla, nerui, quatenus ad totum integrum, hoc est, corpus humanum, refe

runtur.

Argumenta ducuntur ex hoc loco, quibus ex to- . to partes primarias concludimus esse; ut domus est; igitur pauimentum, tectum, & parietes. Axio ma posito toto integrante, partes Cius singule prae cipuae ponuntur. Domus est perfecta; igitur est tectum, parietes, pauimentum, fundamentum, fenestrae, cubicula, & taeterae partes, tam praecipuae, quam minus praecipuae. Axioma, posito toto persecto, ponuntur omnes eius partes, tam praecipuae,

quam minas praecipuae. Dixi, persecto, alioqui non sequitur, si domus sit, esse cubicula, & senestras. Λxioma, nam posito toto simpliciter, non ponuntur eius lingulae partes miniis praecipuae . Est corpus humanum , isitur sent pedes, δc manus, non sequitur, sunt enim aliqui homines manet, di claudi. N egate, sic ratiocinamur ex toto ad partes, per disiunctionem; domus non est; igitur non est pauimentum, vel paries, Vlli tectum. Axioma, quia negato toto, nesantur φiu. singulae partes,pet disiunctionem.

Ex partibus simul sumptis concludimus assit naa.

143쪽

132 . . Hortulus te totum ; hoc modo, est tectum, sunt parietes, &pauimentum; igitur est domus. Axioma, positis

omnibus partibus praecipuis ponitur totum. Idem dicendum de toto perfecto, si ponantur omnescius partes, tam praecipuae, quam minus praecipuae: negate, sic a parte ad totum argumentamur tectum non est ; igitur nec domus. Axioma, quia sublata una parte primaria tollitur totum. Non sequitur autem, non sunt cubicula; igitur non est domus. Axioma, sublata enim una parte minus

praecisua non tollitur totum: sed bene sequitur, non sunt cubicula ; igitur domus non est persecta. Axioma, nam sublata Vna parte minus praecipua, tollitur persectio totius. Sequitur locus a genere, est autem genus hoc loco quid simplex & commune, complectens multas species de quibus dicitur in recto; ut omne magis commune comparatione minus communis,

dicitur genus. Argumenta ducuntur astirmantia,& negantia ex genere subiecti, dc attributi quaestionis assirmantis & negantis; ut omnis virtus est expetenda ; igitur, iustitia est expetenda. Axioma, quidquid affirmatur de genere uniuerse sumpto, assicinatur de qualibet eius specie. N egatiue, nulla virtus est fugienda ; ergo iustitia non est sugienda. Axioma quidquid uniuersὶ negatur de genere, negatur & de qualibet specie illius generis . Ex genere attributi affirmate, hoc animal est praeditum omni sensu ; igitur & visse. Axioma, de quocum inque assiimatur genus uniuerse sumptum,de eodem astirmatur qua libet species eius; quando autem genus non sumitur uniuerse, non recte sequitur argumentum ; ut voluptar est expetenda ; igitur Sc

144쪽

Philosophicus. I

ebrietas 1 non sequitur Axioma, quidquid generi indefinite sumpto conuenit, non statim conuenit cuilibet speciei, sed tanthm conuenit alicui, per coniumstionem disiunctivae potestatis; ut voluptas turpis aut honesta est expetenda; non autem turpis; igitur honesta.

Locus a specie continet omne minus commune , de quo communius tanquam genus dicitur in recto casu: argumenta assirmantia & negantia ex

specie ipsius subiecti, vel attributi quaestionis, ad

concludendum genus speciatim sumptum. Ex specie subiecti assirmative, iustitia est expetenda; igi- tur aliqua virtus est expetenda. Axioma, quidquid speciei conuenit, hoc etiam generi speciatim sum pto conueniet. Negative, iustitia non est fugienda ; igitur aliqua virtus non est fugienda. Axioma, quod non conuenit speciei, non conuenit generi speciatim sumpto. Ex specie attributi amrrhatiuὸ, Pompeius est praeditus scientia militari; ergo aliqua virtute est praeditus. Axioma, cuicum qu et conuenit aliqua species generis, & genus speciatim Lmptum tribuitur. Ncgatiue , Pompeius non est charitate praeditus ; igitur aliqua virtute non est praeditus. Axioma, de quocumque negatur species, de eodem etiam genus speciatim sumptum negat r. Ex omnibus autem formis siue speciebus simul sumptis , assirmative ducuntur argumenta, ad concludendum genus uniuerse sumptum ἱ sed taIis argumentatio pertinet ad locum diuisionis

perfectae. Locus a proprio continet aliquid simplex, quod speciei soli, & omni, & semper , conuenIt, Vt ho minis proprium est admirati, loqui, ratiocinari

145쪽

ii 34 Hortulus

poste; equi hinnire; virtutis reddere hominem bonurn in quo est: denique omnes propriae affectio

nes rerum animatarum, & animae expertium , Vir

tutum, & scientiarum sunt huius loci. Proprium se filmp tum est duplex , unum ellentiale, alterum accidentarium; essentiale, est differentia maxime propria ; accidentarium est accidens proprium. Maxime propria differentia, est pars essentialis su especiei, vel, est uniuersale quod dicitur delua specie, & indiuiduis ea specie comprehensis, in quaestione facta per quale essentiale, siue quale quid,

Vt rationale , nam si quaeratur, qualis sit homo essentialiter, apte respondebitur , homo est ration lis. Accidens proprium non est pars essentialis suae speciei, sed quoddam 4ccidens,& naturalis propensio ad aliquid agendum , aut patiendum, aut recipiendum. Itaque hoc uno loco-nomine pr prij designo differentiam, quae uni soli speciei conuenit, dc propriam cuiusque rei affectionem, quoniain utrumque est simplex , & reciprocacus cum specie sita, & differentia maxime propria, quae est altera pars rei, perrara est, vixque notas cognita 3 quare proprium, loco ipsius, uno vel pluribus verbis expressum , perfrequenter usurpamus. Ex proprio tam stabiecti quam attributi quaestionis, ducuntur argumenta assirmantia & uegantia ad concludendam speciem& speciei indiuiduas vi sit quaestio , an iustitia sit laudabilis ex proprio subiecti a1nrmate sic probatur tribuere unicuiquς quod siuum est , est laudabile : igitur iustitia est laudabilis. Axioma , nam quidquid conuenit proprio, hoc conuenit speciei Negative, tribuere unicuiquς

quod suum est, non est vituperabile; igitur iustiti

146쪽

Philoisophicus. 133

non est vituperabilis. Nam quidquid non conuenit proprio, non conuenit speciei eius. Ex proprio attributi affirmat , quaestio sit, an Petrus sit iustus, probatur. Petrus tribuit unicuique quod suum est; igitur est iustus. Axioma, cui conuenit proprium, eidem & species conuenit. Negate, Petrus non tribuit unicuique quod suum est ; igitur non est iustitia praeditus. Cui non conuenit proprium, eidem nec species conueniet. Locus a causis est valde necessarius, sicut cognitio causarum perutilis est de necessaria, nam scientia est cognitio per causam vel effectum , hinc exclamat Poeta; elix qui potuit rerum cognoscere causas. Itaq; causa est id unde effectus aliquis existit; vel est id ad cuius esse sequitur aliud ; ut ignis est causa caloris.Sunt autem quatuor causaru genera,materia, forma, efficies, & nnis, de quibus sigillatim dicedu. Quod attinet ad materiam, illa est triplex, ex qua, in qua, & circa quam: materia ex qua, est ex qua res nt; eaque est duplex, una permanenS, cu ius substantia in re effecta manet; ut lignum respectu cathedrae, vel domus, quibus factis manet , altera transiens, cuius substantia non manet in re e fecta; ut vinum est materia aceti, farina & aqua sunt materia ex qua transiens panis, quia illa in ensectis non manent. Ex hac materia duplici petuntur argumenta affirmantia & negantia ; ut in Gallia sunt Muae & ligna ; igitur pollunt fieri aedes,

cathedrae, naues : in AEthiopia non est usus vini, quod ex uuis exprimitur 3 ergo in illis regionibus,

non possunt fieri sacra, nisi aliunde huiusmodi vinum deportetur; hic homo habet ex ipsa humorum

147쪽

r36 Hortusus

proportione molitudinem carnis; igitur est inge niolus. Materia in qua, est subiectum respeetii . cuiusque formae; ut cera est materia in qua figurae. de corpus coloris, & animus scientiae: ex hac materia in qua petuntur haec & similia argumenta; Petrus parum tenacem memoriam habet, ergo nisi perhaepe repetierit quae proponuntur , breui omnia excident: hic homo est valetudinarius; ergo nihil mirum quod si pallidus:anima rationalis quoad suum esse non sustentatur a corpore in quo est, quoniam habet aliquam operationem quae a corpore non pendet; igitur illa potest in rerum natura sine corpore cohaerere. Materia circa quam, est id circa quod alicuius actio & operatio versatur. Sic dicimus virtutes esse materiam laudis, & vitia re-

ehensionis Si ligna fabri lignarij : sic probat Ari

oteles 6. Metaphysic. cap. I. & lib. H. cap. 6. da ri Metaphysicam, quia ultra corporeas substantias dantur aliae quaedam corporis expertes, orgo prae ter & vltra Philosophiam naturalem quaedam alia supernaturalis scientia admittenda est. Huius loci causae materialis tres sunt maximae, prima posita cauta materiali, possibilis est effectus. Secunda su lata materia permanente tollitur effectus. Tertia nulla praecedente materia transeunti, nullus sequitur effectus. De causa formali docerer primo eam esse cauesam, qua res habet aliquod esse ; vel, per quam res est, & habet appellationem, & a caeteris rebus di tinguitur; ut anima rationalis est forma hominis; est enim causa cur homo sit, & nominetur homo, D ab aliis rebus distinguatur. Forma est duplex,

una essentialis, siue substantialis; alia accidentaria

148쪽

Philosephicus. 33

essentialis, est quae pertinet ad naturam rei; ut anima ratiotaalis in homine, anima vegetans in stirpiabus & arboribus, sentiens in animantibus: sorma essentialis animalium est duplex, alia mortalis , ut anima brutorum: alia immortalis ε, ut anima homunis. Posita forma immortali non statim ponitur effectus eius, nempe, homo; nam anima existit homine mortuo: sed bene sequitur, forma ratiocunante inhaerente corpori, effectum eius e sy: forma ratiocinante sublata, non esse effectum eius; effectu autem forma, ratiocinantis posito, ponitur ipsa forma ratiocinans ; ut homo est ; igitur est anima ratiocinans. N egato effectu formae ratiocinat iis, non negatur forma ratiocinans ; ut non sequi. tur , non est homo ; igitur non est anima rationalis ἱ quia anima est immortalis. Forma mortali posita, ponitur effectus eius ue ut est anima equi ; igitur est equus: item forma mortali negata, negatur effectus eius ; vi hon est anima equi; igitur non est equus. Item effectu sormae mortalis polito, ponitur forma mortalis; ut equus est; igitur est anima eiu : & effectu formae mortalis negato,negatur forma mortalis ; ut non est equus; igitur non est anim equi. Forma accidentaria est duplex; alia naturalis, alia artificiosa: naturalis , est quae non introducitur ab arte , sed a natura, ut quantitas, qualitas , albedo, nigredo; artificiosa est, quae proprie figura dicitur, quaeque ab artifice introducitur in aliquam rem; ut est figura mensie, gladii , domus. Forma accidentaria polita subiectum eius ponitur; ut albedo est;igitur est album. Iuxta illud axioma, ab inesse, ad denominari; quod sic effertur , cui

qumque subiecto inest forma, illud ab ea denomi-

149쪽

138 Hortulus

natur; ut quia inest albedo nivi, nix alba denomi

natur.

Qubd spectat ad causam efficientem, definitur id a quo incipit. Primo, motus & operatio, Ut cum ignis calefacit aquam, metus illius , siue actionis initium fuit ignis ; unde ignis est causa efficiens illius caloris. Diuiditur vulgo causa efficiens in necessariam , & sufficientem; illa vocatur a qua ita procedit effectus, ut non possit,iosita causa, non procedere, nec ab alia causa possit effectus ille naturaliter produci; ut Solis praesentia est causa diei: causia sufficiens appellatur , quae suum effectum semier producit, quamuis effectus possit ex aliis cauus prouenire; sic ignis est causa caloris, quoniam ille semper hunc producit; non tamen 1 solo igne produci potest, sed etiam ab aliis. Rursus causa efficiens duplex est alia actu, alia potentia: causa actu, est quae significat operationem ipsius effectus ; ut calefaeiens, aedificans : causa potentia, est quae talem potentiam innuit 1 ut calefactivum. Causa actu potest diuidi in causam procreantem, conseruantem, interimentem: tandem illae singulae diuiduntur in principales, & famulantes: principales seu primariae; vel sunt principales Πmplieiter vi solus Deus: vel in aliquo solo genere; ut . architectus et famulantes, sunt quae principalibus

seruiunt; ut Angeli Deo a & qui ligna succidunt,

vel praeparant architecto : reuocantur etiam ad

causas efficientes securis, terebra, & ij quorum consilio res geritur; ut regum consiliarii. quibus ita positis, eruuntur argumenta ex hoc loco, thmaffirmantia, itim negantia; tum a causa , tum ab

effectu: 1 causis quidem necessariis; ut Sol lucet s

150쪽

Philo hicus. 339

ergo dies est: dies est; ergo Sol lucet : quia posita

necessista causa, ponitur effectus, & posito effectu, ponitur talis causa. Negatiue, Sol non lucet in nostro hemispherio; ergo hic non est dies; & contra,non est dies in nostro hemispherio; ergo Sol in eo non lucet: quia sublata causa necessaria tollitur effectus, & sublato effectu necessisio, tollitur causa necessaria. A causis esticiantibus sussicientibus; ut est iugillatus; ergo interiit rest ignis 3 ergo calor: non interiit; ergo non est iugulatus: non est calori ergo non est ignis: quia positῆ causa susticiente, ponitur effectus; S: ablato effectu, tollitur causa

iusticiens. A causa potentiali ad Dssibilitatem effectus valet argumentum aflirmando & ab effectus existentia, ad praeexistentiam cause ; ut est aedificator; ergo possunt esse aedes , modo caetera adsint: est domus ι ergo fuit qui domum aedificauerit: quia posita causa potentiali cum aliis requisitis, possibilis est effectus, & posito effectu, ponitur necessario causa potentialis. Causa potens, de effectus in potentia, simul sunt, aut non sunt. Acausa actuali, eruuntur argumenta assirmando, dc negando , tum a causa , tam ab effectu ; quae pendent: ab his maximis. operantu causa, fit effectus; Cessante causa, cessat, seu non fit effectus. causia in actu & effectus in actu, simul sunt, aut non sunt. A causis generante, conseruante, & interimente,

petuntur sequentia postulata, in quibus bonum de

malum generaliter sumuntur, quatenus comprehendunt bona & mala, bonum naturae & artis; loquendo etiam de bonitate de malitia quae proue nil cx huiusmodi causis. Primum,quorum efiicienua sunt bona, si quoque suot bona;vi milites sui

SEARCH

MENU NAVIGATION