Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

Do Hortulus

ctum modum primae figurae, cuius conclusio est particularis affirmans,scilicet, ad Darii,& ita deinceps: verbi causa, esto hic syllogismus in Celantes: nullum animal est lapis; omnis homo est animal sergo nullus lapis est nomo: si quis concessis duabus praemissis, neget conclusionem , sic illum redargues ducendo ad incommodum : si falsa est haec, nullus lapis est homo , igitur vera erit eius contradictoria, aliquis lapis est nomo: alioqui duae contradictoriae essent simul verae, quod repugnat regulis supra allatis: sic igitur arginsenior in Daris: omnis homo est animal, ut concessisti aliquis lapis est homo, ut cogeris fateri; igitur aliquis lapis est animat: conclusio huius ratiocinationis est falsa: ergo illius falsitas, vel pendet ex forma ratio iscinationi6, vel ex materia, non ex forma, quia aptὶ in modo Darij composita erat ἱ ergo ex materia eigitur altera praemissarum erat salsa, aut utraque, non maior, ut concessisti: ergo minor, nempe,

aliquis homo est lapis: ergo eius contradictoria, quam negaueras, erat vera, scilicet, nullus lapis ea homo. Notabis autem in reducendis, per impossibile, modis indirectis primae figurae ad perfecto si iponendam esse contradictoriam conclusionis, loco maiorist maiorem vero quae antea erat loco minoi is si tamen unicum modum, nempe, Celantes,

excipias, qui ut ad Darij reducatur, contradictio pro minore sumenda erit, & eadem quae antea erat minor, ponenda loco maioris, ut patet in allato exemplo.

Secundum vocabulum constans quatuor syllabis , ODIEBAM , continet quatuor modos secundae

figurae, sic prima quidem syllaba respondet primo

122쪽

Iphius hicus. III

modo, Cesare, quem ostendit reuocandum ad Ferio. Secunda respondet secundo, Camestres, dc indieat reuocandum esse ad Darii. Tertia, tertio, Festiuo, ad Celarent. Quarta, quarto, Baroco, ad Barbara: reuocantur autem huius secundae figurae

modi ad perfectos primae per impossibile , assiim-pta contradictione conclusionis pro minore, ita Vt, quae antea erat maior retineatur, ut in Baroco somnis homo est animal ; aliquis lapis non est animal ; ergo aliquis lapis non est homo : sic reducitur ad Barbara ; omnis homo est animal ; omnis lapis est homo ; ergo omnis lapis est animat: cuius conclusionis falsitas pendet ex falsitate minoris, quam cogitur aduersarius fateri, negata in altero syllogismo eius contradictoria vera. Tertium vocabulum, sex syllabis contentum,

respondet sex modis sextae figurae, qui ad perfectos

primae figurae reducuntur, assumpta contradictoria conclusionis pro maiore, retinendo eandem propositionem pro minore, quae antea erat minor:& ne confundas illam variationem sumptionum in

utraque figura, iuuant hi versiculi.

Seruat maiorem , variatque secunda minorem :Tertia maiorem variat Jerurique minorem.

Sic ergo modus Bocardo ; aliquis homo non est lapis; omnis homo est animal; ergo aliquod animal non est lapis: reuocatur ad Barbara; omne animal est lapis; omnis homo est animal; ergo Om nis homo est lapis : cuius conclusionis falsitas

ostendi debet, ut plitis in aliis. Quod spectat ad tertium reductionis genus per syllogismum expositorium, fit tant dira per syllogismos habeates medium terminum singularem.

123쪽

rra Hortulus . vel unam extremitatem , vel utramque singula rem: est enim syllogismus expositorius, qui constat tali medio singulari ; ut si quis ita colligat in

Darapti; omne animal est sensus capax ; omne ansemal est substantia; ergo quaedam substantia est sensus capax : sic confirmari poterit ,per syllogismum expositorium ; omne animal est sensus capax ; Scomnc animal est substantia; et go hoc animal est sensius capax; & hoc animal est substantia: vel sic. hoc apimal est sensus capax; hoc mimal est substantia; ergo quaedam substantia est sensus capax, vel per aliud individuum, ut, Bucephalus est sensus capax; Bucephalus est substantia; ergo quaedam substantia est senses capax. Vocatur autem expositorius syllogismus; quoniam est adeo perspicuus & euidens, ut rem iptam sensibus exponere videatur; unde a nonnullis vocatur demonstratio sensibilis. Caetertim clim dieitur in huiusmodi syllogismo, sumi debere pro medio vocem talem, quae sumatur pro re aliqua singulari, id est, quae

nec sit res plures, nec sit idem re cum ea, quae estres plures, alioqui enim esset fallacia; ut in hoc; essentia diuina est Pater; essentia diuina est Filius sergo Filius est Pater: nam essentia diuina sumitur pro quadam re indiuidua, id est, deitate . quae tamen est plures ies , id est, plura supposta diuina. Porro obseruandum cst, huiusmodi syllogismum cxpositorium fieri posse in omnibus tribus figuris, in prima & tertia, duobus modis in secunda, tribus . in prima quidem ; ut Petrus est sapiens; hic homo est Petrus; ergo hic homo est sapiens. Se cundo, Socrates non colit multos dcos; hic Philosophus est Socrates ;. ergo hic Philosophus non colit

124쪽

Philosephicus. II 3

hon colit multos deos. in uecunda, primus est; M. Tullius est Cicero; hic homo est Cicero ; ergo hic

homo est M. Tullius. Secundus, Demosthenes non est Isocrates; hic orator est I erates; et go hic Orator non est Demosthenes. Tertius, Socrates est

filius Sophronisci; Plato non est filius Sophronisci; ergo Plato non est Socrates. In tertia, Paulus

est capiens ; Paulus est pauper, ergo aliquis pauperest capiens. Sccundus , Croesus non est sapiens iCroesus est diues 3 ergo quidam diues non est sapiens. De ininentione medit

Hactenus egimus de syllogismo secunatim formam ; in sequentibus, agemus de eodem ratione materiae: & hic quidem de praecipua parte materiali remota, scilieet, medio , seu argumento; de cuius inuestigandi ratione ut aliquid breuiter dicamus. N otandum est primo, quatuor esse conclusionum genera, quae ratione diuersae quantitatis, qualitatis varium medium habere pollunt : aut enim probanda concluso , est uniuersalis affirmans, & in prima duntaxat figura reperitur; aut uniuersalis negans,& tam in prima quim insecunda locum habet: aut particularis assirmans, &in prima dc tertia tantiim colligitur: aut denique particularis negans,& in omnibus figuris inferri potest. Notandum secundo, entium classem esse triplieema quaedam enim sunt mere singularia Mindiuidua : quaedam mere uniuersalia , ut decem suprema genera : quaedam intermedia ; ut quae inter singulare & summum genus interiecta sunt. Singularia semper subiiciuntur, & nunquam praeci antur , nisi foric praedicatione accidentali, ne-

125쪽

que possunt demonstrare. S umma genera semper

praedicantur, nunquam subiiciuntur univoce, neque enim datur progressus synony marum praedicationum in infinitum , eadem semper demonstrant, nunquam vero demonstrantur ; nisi forte secundlim opinionem argumento Dialectico. In

termedia aute modo subiici, modo praedicari ponsent , ac proinde pollunt demonstrare, & demo strati. Notandum tertio , inspiciendum esse problema, videndumque ex qua, non solum disciplina petitum sie: sed etiam ex quo genere entis partes eius constent I deinde vocum ambiguitas distinctione tollenda ; tum definitiones 3c causae terminorum ponendae sint; ad haec quaerendum medium, vel commune, ex Topicis, vel proprium, ex ea arte unduroblema petitum est: deinde videndum . quid sit consequens praedicato , quid Abiecto, quid stem antecedens praedicato, quid subiecto, quid repugnans praedicato, quid subiecto. Est aut i consequens, quod tanquam superius affirma ut de inferiori necessarib, vel probabiliter ; ut

animal, comparatione suarum specierum. Antecedens est, vel quod est inferius, & miniis late patet; vel saltem quod aeque late patet, ut est termicius

reciprocus, seu conuertibilis: ut homo dicitur an tecedens animalis,rationalis, & risibilis. repugnans est, quod de eo cui repugnat nunquam vere affir-

mari potest; ut lapis de homine. Notandum quar- tb. unum & idem medium, ad varias conclusiones inserendas posse accommodari. si alio atque alio modo disponatur, ut patet ex singulis modorum exemplis : quibus ita explicatis, trademus sex regulas . quibus ,tota doctrina de inuentione medi,

declarabitur.

126쪽

prima ad concludendam uniuersalem assiimantem,quod fit solum in Barbara, sumendum est medium, consequens ad sp biectum , δέ antecedens adpriedicatum, id est, sumendus est terminus, qui sit subiecto uniuersalior, dc de illo praedicetur, inserior vero sit prindieato , ut, ad probandam hanc conclusionem, omnis planta est corpus, assumo, vivens, quod est genus plantae, dc speetes corporis : sicque colligo, omne vivens est corpus; omnis planta est vivens; ergo O mnis planta est cbr

pus.

Secunda regula . ad inferendam conclusionerriparticularem assirmantem in tertia figura, sumendum est medium, quod sit antecedens ad virum.

que, scilicet, subiectum, & praedicatum;vt ad comesudendum, aliquod corpus est substintia, sum,

hune terminum, animal, viroque inferiorem ;sicque colligo in Darapti ; omne animal ess substantiat omne animal est eorpus ι ergo aliquod corpus est substantia. Tertia regula, ad colligendam uniuersalem negantem in Cesate,& Celarent; sumendum est medium repugnans praedicito, & consequens ad sub ieetiam 3 ve ad probandum, nullum hominem esse lapidem, assumo hune terminum, animal, qui est genus, superior terminus, & consequens hominis, repugnans vero lapidi: sicque colligo in Celarent; nullum animal est lapis ; omnis homo est animal; ergo nullus homo est lapis. Sic in Cesare fieri potest facillim E, eonuersa maiore simpliciter. Quatta. ut inseratur conclusio uniuersalis negans in Camestres δc Celantes, silmi debet medium , repugnans subiecto. 5c consequens ad praei Hilla

127쪽

ri 6 Hortulus

dicatum , ut ad probandum, nullum hominem esse lapidem, sume inanimatum I omnis lapis est inanimatus ; nullus homo est inanimatus; ergo nullus homo est lapis. Quinta conclusio negans particularis , in omni figura, inferri poterit, alliumpto medio, quod sit antecedens ad subiectum,&repugnans praedicato; ut haec, aliquod animal non est lapis, per hoc medium, homo, in Felapion, nullus nomo est la

pis; omnis homo est animal I ergo aliquod animal non est lapis: sic in F esmo, Frisecom , dc Festiuos

Sexta regula, ad concludendam propositionem affirmantem particularem in Baralip ,& Dabitis, sumendum est medium, antecedens ad subiectum,

Sc consequens ad praedicatum: ut si probanda sic haec, aliquod corpus est leo, sumetur animal ; Sicque in Baralip inferri poterit; omne animal est corpus; omnis leo est animal; ergo aliquod corpus est leo. De quadruplici DPogi mo, Semonstrativo, eudographo, es c. Quoniam quadruplex est materia, ad quam sy llogismi forma contrahi potest: quadruplex quoque hinc consurgit syllogismus: primus est De

monstrativus: secundus, Pseudographus: tertius, Dialecticus : quartus , Sophisticus. Syllogismus demonstrativus , seu necesIarius est ratiocinatio scientiam gignens , id est , certam δc euidentem cognitionem; vel ratiocinatio constans ex propositionibus veris, propriis , Sc necellariis; quarum duarum definitionum, prior petitur ex fine demonstrationis, qui est scientiam efficere : posterior ex

128쪽

Philosophicus.. vi

materia eiusdem. Est autem duplex demonstratio, una propter quid, seu a causa, vel a priori; quae, scilicet, explicat causiam per quam res est e altera , quia, seu quod sit, seu a posteriori, vel ab effectu. Demonstratio propter quid, est ratiocinatio faciens planὶ, perfecte, & simpliciter scite;

scire autem, hoc modo sumptum , est cognoscererem per causam per quam est, & illius causam esse, dc non posse omnino aliter se habere: qualis est

haec; omne animal rationale est admirationis capax; omnis homo est animal rationale; ergo omnis homo est admitationis capax. Demonstrario quia, dicitur ratiocinatio, quae pro medio continet effectum, vel causam remotam ; cuiusmodi sunt

hae, quidquid illustratur in orbem est rotundum; Luna quando crescit illustratur in orbem ; ergo Luna est rotunda: vel omne respirans est animat: nullus paries respirat pergo nullus paries est animal. Nam in priori , probatur rotunditas Lunae per illustrationem in orbem, clim tamen illa sit huius causa: in posteriori, ponitur causa remota, nam licet respitatio conueniat soli animali, non tamen omni , utpote piscibus intra aquam temper degentibus.

Pseudographus syllogismus, quem Paralogi Lmum Graeci vocant, contrarius est demonstrationi; nam demonstratio constat ex sumptionibus n cessariis, ex quibus insertur etiam nece flaria conclusio : Pseudographus autem , ex sumptionibus quae apparent necessariae, cum tamen non sint tales ; unde talem quoque conclusionem infert, Itaque sic definitur, ratiocinatio constans ex principiis scientiae male intellectis; ut si quis ita argu-

129쪽

ris Hortulus

mentetur; omncs Iineae ductu ab eodem puncto ad idem punistum sunt aequales; linea resti & obli qua ducuntur ab eodem puncto ad idem punctum; igitur sunt aequales. Pseudographus est syllogis, mus I maior enim non intelligitur de quibustumque lineis, sed de rectis tanturn: huiusimodi autem falsas ratiocinationes dissoluere, spectat ad illas scientias, ex qu rum principiis male intellectis

progrediuntur. x

Syllogismus Dialecticus. Topicus, seu probabilis definitur, ratiocinatio constans ex sumptioniqbus probabilibus, id est, qua, nec sunt euidenisti Verae, nec euident false, sed mediae. Sunt autem probabilium quinque genera : primum quod Videtur omnibus , tam doctis , quam indoctis , ut Deum esse colendum. Secundum eorum qu*Videntur non omnibus, sed pluribus, tam doctis, quam indoctis , ut, honores expetendos esse. Tertium eorum quae sap ientibus tantum videntur, idque omnibus ι ut, sapientiam meliorem esse diuitiis. Quartum, quod non omnibus sapientibus, stapluribus solum apparet ; ut foelicituem positam esse in bonis animi minium, est ςorum quae Vi dentur maxime probatis di sapientissimis aliqua scientia; ut, caelum esse quintam essentiam visum est Aristoteli;&nostrum scire nihil aliud esse,

quam reminisci, visum est Platoni. Sophisticus syllogismus, Topico contrarius, ea ratiocinatio, quae ex probabilibus, & iis. quae videntur probabilia , colligere videtur, nec tamen colligit. Hic autem tris Iex est: primus, qui peccavin materia, non in forma; ut, u quis ita colligat; omnis habens visum videt; omnis dormiens h bet

130쪽

----

philosephicus. II '

visiam; ergo omnis dormiens videt. Secundus, qui peccat in forma, non in materia; Vt, Omnis pruden tia est bona; omnis sortitudo est bona'; ergo omnis fortitudo est prudentia. Tertius, qui tam in materia, quam in forma peccat; itura quia componitur ex propositionibus quae videntur probabiles, nec tamen sunt; thm quia non seruat rectam colligendi rationem; ut sensibi Ita mouentur ; cadauera mouentur; ergo cadauera sentiunt. Notabis etiam

ex iis syllogismis sophisticis solum primum esse

Verum ἱ quia nimirum retinet formam : ad veram enim rationem syllogismi, satis est ut forma serue tur, licet materia non Valeat.

INTERVALLUM VII. uid Problema, se quotuplex; quid locus, s quoiuplex. DI c τ v xi de locis Dialecticis, ex quibus

eruuntur probabilia argumenta , prius explicandum est, quid Propositio, quid Quaestio, seu Ptoblema Dialecticum, & quotuplex. Propositio definitur ab Aristotele lib. r. Topic. cap. Io. interrogatio probabilis; ut, nonne diligunt parentes liberos suos λ Quaestio, siue problema, est Theorema,de quo aut neutram in partem sentiunt homines; ut, sintne stellae magnitudine pares , an non aut contra plerique ac sapientes λ ut, utrum sol sit maior tota terraὶ aut utrique ipsi secum di in cordant, id est, vel plerique inter te; ut sintne honores anteponendi diuitiis; vel sapientes inter se; ut sintne coeli conflati ex eadem materia cum

H iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION