Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

8ci Hortulus significatur nulla alia ab Euangelistis esse quatuori

Exponitur autem propositio exclusiva, de excluso praedicato, & fit exponens clara, detracto signa a praedicato; ut illa exclusiua, Sacramenta nouae legis sunt tanthm septem ; sic exponitur, Sacramenta nouae legis sunt septem. Vt autem intelligamus quomodo exponendae sint excIusiuae simpliciter , vel de excluso subiecto ; notandum est eas esse in quadruplici differentia: nam prim b, quaedam sunt omnino assirmantes, tam ratione signi, quam ratione copulae propositionis;vt tantam Petrus est Dialecticus: secundo, aliae habent praepositam unam negationem; ut non tintum Petrus

est Dialectieus : tertio, aliae sunt, quarum puta negatur ,& signum amrmatur; ut tantum Petrus non est Dialecticus : quarib, aliae contra sent negantes ratione vitiusque; ut non tam tim Petrus non est Dialecticus, quae omnes sunt exponendae;& resoluendae per hypotheticas , quarum prior pars constet, ex eodem praedicato &subiecto ipsius exelusiuae . ablato signo: posterior autem , ex eodem praedicato& opposito subiecti; ut haec propositio, tantam homo est risibilis, exponitur, ho-- est risibilis: & nihil aliud ab homine, seu nullum non homo, est risibile. Caeterum non omnes supradictas propositioises eodem modo exponendaesunt, sed prima, tantum homo est Dialecticus; per copulativam, cuius prior pars stipsa exclusiua, ablato signo, posterior negans uniuersalis de

opposito subiecti : sic homo est Dialecticus, &nullus non homo est Dialecticus. Secunda, non

tanthm Petrus est Dialecticus ; disiunctive per partes contradictorias propositionis prioris ; ut nullus

92쪽

philosophicus.

nul Ius Petrus est Dialecticus, vel aliquis qui non

est Petrus, est Dialecticus. Tertia, copulatiue, ut prima; sic enim haec. tantum Pettus non est Di lecticus, exponitur, Petrus non est Dialecticus, &quilibet alius a Petro est Dialecticus. Quarta, similiter disiunctive, ut secunda ; sic enim haec, non tantum Petrus non est Dialecti Cus, exponitur, omnis Petrus est Dialecticus, vel aliquis non Petrus, non est Dialecticus. Exceptiuae propositiones illae dicuntur, quae aliquo signo exceptionis modificantur, cuiusmodi est, praeter I in quibus obseruandum est, Vt terminus

exceptus fit inferior termino a quo fit excpptio, de talis terminus, a quo fit exceptio, distribuatur;

alioqui enim non erit apta exceptiua propositio; ut omne animal, praeter hominem, est rationis expers; quae ad hunc ferme modum exponitur, Omne animal aliud ab homine est irrationale, vel omne animal non homo est irrationale, vel omne animal quod non est homo est irrationale.

Rcduplicatiuae sunt bae, quae habent aliquod signum, quod aliquid supra terminum praeceden- rem superponit; ut homo, in quantum homo, est risibilis. Obseruandum tamen est huiusmodi terminum , in quantum , vel quatenus, vel ut, bifariam coniungi, dc duplicem sensum omnino diuersum efficere posse: interdum enim solum manifectat aliquam rationem termini consequentis, s cundam quam denotatur aliquid ei conuenire; uteris reale per se, commune Deo & rebus creatis. quatenus tale, est obiectum Metaphysicae; ens naturale, ut naturale, est obiectum Physicae; &tune

dicuntur sis nificare specificati vh: interdum verb

93쪽

gr. Hortulus important, vel includunt causam piae icati; ut homo, quatenus rationalis, est risibilis,oc tunc dicitia tui simi ficare reduplicative: itaque haec propositio, homo, quatenus homo, est risibilis , non est vera specificatiue , quia homo non est causa rilib1litatis, ratione utriusque partis, animalis, scilicet 3crationalis, quibus homo constituitur specios,& supra quas tunc cadit particula quatenus, sed reduplicative vera est, quia significatur quod homo, ut

homo, ratione pastis, qua maxIme costituitur homo , icilicet, rationalis, est causa risibilitatis. Ex ponitur autem propositio reduplicatiua , specificative vera, per Vocabula clariora, Vt, homo, quatenus homo, est species, id est, homo, communIter sumptus, dein generali, est species; reduplicativa autem simpliciter exponitur per cautaem , cum semper causam contineat, ut homo , quatenus homo, est risibilis, id est, quia homo est rationalis,est etiam risib Ili S. . Propositiones comparativae, sunt in quibus litaliqua comparatio, est gradus comparationis, sicque exponuntur ; leo est fortior homine, per has tres propositiones, leo est fortis, & omnis homo est fortis. & leo est magis sortis. Propositiones superlativae, illae dicuntur in quibus est gradu uperlativus; exponunturque, vel per copulativam assirmantem, ut Aristoteles fuit

doctissimus Philolophorum , id est , Aristoteles fuit Plailosophus, & quocumque Philosopho do -' ctior, vel per eopulati iam ex uniuersiali negante ;vt, Cicero fuit facundissimus Oratorum, id est, Cicero fuit Orator, & nullus Orator fuit illo fa

cundior.

94쪽

Philosophicus. 83

Caeterum, quia praeter signa categorematica, sunt aliqua categoremata, quae reddunt obscuruinsensum, ut differt, aliud, diuersum, incipit,& desinit , ideo explicatione indigent. Propositiones quae constant ex aliquo trium priorum vocabulorum , si affirmantes sint, explicantur per tres hu-iasin odi exponentes, ut, homo differt ab equo. vel homo alius, aut diuertus est ab equo; sic homo est,& equus est, & homo non est equus: sin autem negantes, ut Cicero non differt 1 Tullio; sic expo nentur per disiunctionem , Cicero non est, vel Tullius non ost, vel Cicero est Tullius. Quod attinet ad verbum , incipit , quando iungitur termino

significanti substantiam, est resoluendum per copulativam, cuius prior pars sit de praesenti assit

mans , dc posterior negans de praeterito, commixto adverbio , immediate , per quod significatur temporis praeteriti propinquitas cum praesenti; vi, homo incipit elle , id est, homo est, & immediate ante hoc non fuit; quando vero iungitur termino significanti rem quae successive habet suum esse, est resoluenda per hypotheticam propositio nem copulatiuam; ut, calor incipit et se, id est, ςalor non est, & immediate post hoc erit. De verbo tandem, desinit, sc statuitur, si iungatur termino significanti rem quae totum cile suum sinaui habet,

sic exponetur per copulativam, Petrus desinit este, id est, Petrus non est, de immediate ante hoc fuit; eodumque modo quando coniungitur cum succes.suis; ut motus desinit esse, id est, motus non est.'ει immediate ante hoc fuit.

95쪽

Hortulus

INTERVALLUM V. De Consequentia. COHs εο VENTI A vel consequutio definitur,

oratio in qua ex aliquo aliquid eolligitur; ut, homo est animal , ergo sentit. V bi id, ex quo aliud colligitur, vocatur antecedens, id autem, quod ex illo consequitur, consequens, vel conclusio nominatur. Quatuor autem sunt species consequentia'. ima est, cum quaelibet propositio colligitur ex seipsa, vel ex sua aequi pollente; vi, homo est animal ; igitur homo est animat: &, omnis homo est animal ; ergo nullus homo non est animal; licet enim prior consequentia sit ridicula, est tamen formalis, & maxime necellaria s quia nihil verius dicitur, quam idem de seipso, unde talis propositio vocatur identica. Secunda ell, quando antecedens& eonsequens constant iisdem omnino terminis,& eodem ordine dispositis, sed tamen non idem Valent , ut, omnis homo est animal; ergo quidam homo est animal. Tertia, citin antecedens & consequens constant ex iisdem terminis, sed ordine inverso; ut nullus homo est lapis; ergo nullus lapis est homo: &, omnis homo est animal ; ergo quoddam animal est homo: in quo genere, sunt quaedam consequentiae formales i ut omnes conuersiones propositionum, quae ad hoc genus propositionum pertinent; aliae materiales, ut reciprocationes quae fiunt ex subiecto S propria affectione, ex definito & definitione, ut si dicas, omnis

homo est risibilis; ergo omne risibile est homo: Sr,

96쪽

Philosephicus. 8 s

omnis homo est animal rationale; ergo Omne animal rationale est homo : nam hae Eonsequentiaetant lim valent ratione materiae. Propositio enim uniuerialis affirmans, non conuertitur in valuersalem, sed in particularem affirmantem. In secundo genere, sunt etiam quaedam consequentiae sor- males , ut cum ex subalternante infertur subalternata, vel ex indefisa insertur particularis, ut om-ns homo est animal ; ergo quidam horno est animal : & homo est austus; ergo quidam homo est iustus : quaedam vero materiales , Ut cum ex indefinita infertur uniuersalis ; ut homo est animal ; ergo omnis homo est animat: haec enim consequentia tantiim valet ratione materiae, quia, scilicet, illi termini sunt necessario inter se connexi . Quarta species est , ctun antecedens & consequens non constant iisdem omnino extremis, sed diuersis , quoniam in antecedente continetur argumentum, quod non continetur in consequente , quia medium non ingreditur eonclusionem argumentationis et atque haec sola consequentia ratione argumenti quod continet, quodque est veIuti eius anima, argumentatio dicitur, quasi argumenti explicatio, ut Cicero. author est in paribtionibus. . aeterlim consequentia , seu illatio continens argumentum,duplex est,tegitima, scilicet, & viti sa: illam vocant, in qua vere aliquid colligitur ex aliquo, siue id fiat ratione materiae, siue ratione formae ; ut, omnis homo est animal; ergo omnis homo est sensus particeps: hanc contra, in qua ali quid ex aliquo vere non concluditur, ut Petrus est

homo , ergo Petrus est philosophus : atque haec.

97쪽

rs Hortulus vitiosa, non est simpliciter consequentia, de illa

autem legitima Zc vera consequentia traduntur praecepta sequentia. Primum,ex vero antecedente,

non nisi verum consequens colligi potest: nam tum bona seu apta consequontia dicitur, in qua ex veritate antecedentis, saltem ex hypothesi data, consequens verum esse deprehenditur. Secundum Verum colligi potest, tam ex vero, quam ex falso ;vt,omnis virtus est laudanda; omnis iustitia est virtus I ergo omnis iustitia est laudanda : sic, omne vitium est laudandum; omnis ivilitia est vitium; ergo omnis iustitia est laudanda. Tertium, ex falso potest colligi falsum & verum; ut omne animal est nigrum; cygnus est animali ergo cygnus est niger: sic, omne animal est candidum: cyguus est animal; ergo cygnus est candidus. Quartum, falsum nunquam concluditur, nisi ex fallo ; quia si

falsum ex vero colligeretur, daretur,in bona consequentia, antecedens verum & consequens sal -ssem, quod paulo ante negauimus. QVIntum, necessarium colligitur ex quolibet, id est. ex necessa

rio, impossi ili, & contingenti, ut patet his exemplis : omne corpus est substantia; omnis planta est corpus; ergo omnis planta est substantia: omnis scholasticus mouetuc loco; sed aliquis deambulans est scholasticus;ergo aliquis deambulans mouetur loco: omnis planta per se subsistit; omnis homo

est planta; ergo omnis homo per se subsistit. quae

Omnes consequentiae colligunt necessariam conclusionem : sed prima ex necessario antecedente, secunda ex concingenti, tertia ex impossibi Ii. Sextum , ex necesIario non nisi necessarium sequitur:

probatur, quia neccilarium semper est verum,

98쪽

philosophicus.

contingens autem potest osse falsum & impossibile semper est falsum: ergo si ex necessario recte sequeretur contingens , aut impossidi , dari pon siet in bona consequentia antecedens verum, &consequens falium , contra id quod supra potitum est. Septimum, ex contingenti nunquam colligitur impossibile, sed necessarium , vel contingens. Prior pars pater, quia clim contingens possit esse vernm , irnpossibile autem semper sit festum, si ex contingenti pollet coli gi impossibile, sequeretur,

ex vero antecedente pol se colligi conlequens falsum, quod repugnac: posterior autem. qubd,scilicet, ex contingenti possit colligi in ecellarium patet

ex eadem ratione : contingens Gnique ex contin

genti recte siequi . ostendit hic syllogistarus: omni

grammaticus est dialecticus; homo est grammaticus I ergo homo cit a talecticu S. Octauum cCntingens nunquam coibgitur ex necessario. sed vel ex contingenti, vel ex impossibili, quia alioqui dato antecedente vero, sequeretur consequens f. Iiam; necessarium enim non potest non esic velum, contingens autem potest esse falsum: at ex mi possibili recte colligitur contingens, ut, omni Sauis loquitur ; omnis homo est auis; ergo omnis homo loquitur. Nonum . ex imposIinili sequitur quodlibet, id est. necessarium,contu gens, & impostibile: de duobus prioribus constat ex supradictis postremum vero patet hoc exemplo; omnis planta valet acie videndi; omnis lapis est planza ; e go Oi iis lapis valet acie videdi. Decimum, impossibile tan-' vum colligitur ex impossibili; patet, quia alioqui

ex antecedente vero, in bona consequent a formali , daretur consequens fallum , quod reougnat.

99쪽

s 8 Hortulus

Undecimum . in bona consequentia , quidquid

stat cum antecedete, potest stare cum consequente, non E contra; ut hoc est homo; ergo animat:&, hoc est homo, & bipes ; ergo est animal & bipes: non tamen valet, hoc est animal& quadrupes h ergo hoc est homo & quadrupes. Duodecimum,quod refugnat consequenti,repugnat etiam antecedenti, sed non contra. Ex priori parte sumitur tritum in scholis axioma dialecticorum; in bona consequentia, ex opposito contradictorio consequentis, insertur contradictorium antecedentis; ut si valet haec consequentia , equus est planta ergo non est sensus particeps, licebit etiam inferre, equus est sensius particeps ; ergo equus non est planta I alioqui ex antecedente vero, aliquid falsum colligeretur. Posterior pars manifesta est,qui aequus repugnat homini, qui est antecedens, non

tamen animali. Decimum-tertium, ex quocunque sequitur antecedens, sequitur dc consequens: Sc quidquid sequitur ex consequenti, sequitur ex antecedenti; ut hoc est homo ; ergo est animat: si est animal; ergo est substantia : & si est homo; ergo est substantia. In quo genere consequentiae tres sunt ad minimum, quibus multo plures coniungi possunt, Vt patet ex tota serie categorica, qui colligendi modus sorites Graecis, Ciceroni coacerua- εtio, & Latinis Philosiophis argumentatio a primo ad ultimum, vocari solet. P v xv INYs ARGvMENTATI vvs. varia argumentationis appellationes, definitio, finis.

Λtistotel es variis in locis varium assignat argu-

100쪽

mentationi nomen. Primo enim Rhetorie. ad Theodecten cap. i. nunc , id est, demonstrationem, latius sumpto demonst attonis voca bulo, interdum 'no , id est, fidem, leti probationem . interdum argumentum , id est medium : interdum λου , quod radione, vel oratione interpretari licet tinn inieite vocat: a Latinis autem appel latuI argumentacio ab argumento quod in ea, ut anima in corpore , collocatur: unde a Cicerone

definitur, argumenti explicatio. Plenius tamen sic definiri potest ; argumentatio, est oratio in qua, ex argumento explicato , altera pars quaestionis con-ςluditur. Dicitur oratio, qua particula differt a nomine & verbo, similibusque terminis simplicibus. Secundo additur, in qua ex argumento explicato, i quibus verbis excluduntur consequentiae omnes carentes medio , ut cima una propositio conuertitur in seipiam, aut una aequi pollentium ex alia infertur, qtiae non sunt argumentationes ; sequentia verba significant, effectum medij & antecedentis esse conclusionem quae continet quaestionem pro batam. Sciendum enim est argumentationis finem esse probare quaestionem, at non probatur ex seipsa, sed ex aliquo diuerso, aliter enim ellet petitio principi j. Illud porro diuersum quod assumitur ad

aliquid probandum, vocatur medium, vel argumentum, id est, inuentum, seu inuenta ratio aci faciendam fidem quaestionis propositae, & quia per argumentationem progredimur 1 rebus notioribus ad ignotiores, debet illud medium, quod illum itur esse nobis notius ad probandam quae bonem dubiam : est autem quaestio, enunciatio indubitationem adducta, quae utramque conzradi-

SEARCH

MENU NAVIGATION