Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

so Hortulus Substantia vero diuiditur, in corpus, &spiri

tum; corpus vero in corpus animatum,&in inani

malum; spiritus autem subdiuiditur in Angelos primi, secundi, & tertij ordinis. Est autem duplex1hbstantia: prima, id est, singularis, & indiuidua,

ut Petrus: & secunda, id est, uniuersialis, ut animal , homo. dc caetera senera, ac species, quae in categoria substantiae collocantur. Prima autem,sic appellatur, quia est fundamentum primum secundarum r ideoque vocatur ab Aristotele maximEsubstantia ,& maxime proprie substantia : vel dicitur prima , propter principatum in existendo;

existit enim ., τως, agit αυσως, sentitur unde& Aristoteles has vocat κώειω mmis ι μἀλιφαι

propriissimas & maxime substantias. Porro substantia multas habet proprietates: prima est, nihil

ei esse contrarium: secunda, non luscipere magis& minus: tertia, quae maxime propria dicitur esse illius affectio, ut una numero manens, cam sui mutatione suscipiat contraria. De Quantitate. Quantitas , est ens categoricum , secundam quod res dicuntur esse quantae, vel aliquot, ut homo, dicitur magnus, paruus, secundiim quantita tem , homines dicuntur esse duo, tres, quatuor, quinque : unde facile eolliges quantitatis naturam in eo positam esse t efficiat extensionem partium extra partes: cuius duae sunt formae, seu species in quas primum diuiditur, nempe, in continuam, Graece αιυε i: dc discontinuam, seu discretam, Graece Continua definitur, cuius partes communi termino copulantur; ut linem

partes, eopulantur punctis; superficiei partes, li-

62쪽

heis, & partes eorporis superficiebus Disiuncta

vero seu discreta contra, cuius partes non vinciuntur comuni termino, sed sunt separatae: vocatur autem terminus communis, seu nexus, & vinculum ,quia ad utramque partem quodammodo pertinet, quoniam est principium unius, & finis alterius : ut docet Aristoteles 6. Physic. cap. I. ubi ait,

continua esse, quorum extrema sunt timui. Sunt autem duo necessiaria, ut aliquid sit terminus communis : unum est, ut non sit pars eius cuius est terminus ς est enirn terminus indivisibilis, eo diuisio. nis genere, quo, id quod copulatur, diuidi potest: At repugnat, id quod diuisibile est,componi ex indivisibilibus t alterum, ut sit una dimensione minor eo, cuius est terminus; sic linea, minor est superficie cuius est terminus,quoniam illa, sola longitudine, haec longitudine, & latitudine constat. Porro quantitatis continuae speetes quinque enumerantur ab Aristotele, scilicet, linea , superficies,

corpus, locus, & tempus: discretae vero duae, numerus & oratio, quas omnes esse veras quantitatis

species inductione probat, maximeq; orationem Iquia, nimirum .illi conuenit proprietas quantitatis. nempe elle mensurabilem, eius enim partes, puta syllabae. dicuntur longae, vel breueS. Secunda diuisione, partitur Aristoteles quantitatem, in eam, quae constat ex partibus habentibus situm inter se, dc in eam, cuius partes stum non habent inter se. Vbi notabis, aliud esse, constare ex

partibus habentibus situm, aliud constare partibus habentibus situm inter se; illud enim , est habere partes existentes in loco , chm enim situs , seu positio non sit aliud , quam habitudo corporis ad

63쪽

st Hortulus

locum , habere situm, seu positionem, non erit aliud, quam sic esse in loco, quod numero etiam conuenit, licet eius partes sint a se inuicem discretae: in hoc autem est tales habere partes, ut una, sit veluti locus alterius, S una sit in altera: quemadmodum dicimus digitum ei te in manu, & manum in brachio : & unam possimus ab alia distinguere; quo posteriori sensu, ait Aristoteles, lineae partes habere situm, seu positionem inter se. Caetersim, ut partes quantitatis alicuius habeant inter se situm , tria sunt necςssaria : primum, ut illae partes sint alicubi id est, ut no at Albertus Magnus traist. 8. cap. 7. in aliquo subiecto : secundum, ut illud subiectum sit continuum : tertium , Ut partes sint

permanentes: per secundam conditionem, excluditur numerus, cuius partes, non sunt in aliquo subiecto continuo : Eer tertiam excluditur tem

pus, cuius partes non sunt permanentes; itaque suberiori membro huius diuisionis continentur linea, luperficies, corpus, & locus: sub posteriori vero,

tempus, numerus, & oratio.

Tertia diuisio est in quantum per se, cuiusmodi

sunt species quantitatis enumeratae; & in quantum per accidens, ut substantia, & alia accidentia, quae dicuntur quanta, per quantitatem , non per se. Tres habeti proprietates: prima est nihil habere

contrarium: secunda, non suscipe te magis Zc minus; posse tamen suscipere maius 3c minus: tertia, ut ab ea res dicantur aequales, vel inaequales. De Relatione. Relatio, est cras categoricum, quo res mutuo ad inuicem reseruntur, ut pater, & filius; dominus, Scseruus: ideb binc excludi debent relationes diui-

64쪽

Philosophicus. 3

nae, quae non sunt categoricae, sed transcendentes,& subsistentes: vel secundum Aristotelem relata, sunt quorum esse, id est,natura, est ad asi quid aliud quodammodo assici: hoc est, quorum tota vis &natura posita est in habitudine ad aliud. Vbi notandum est, relata definit i in plurali numero, quia comparatio, & habitudo relatorum non conlistic in uno tant lim, sed in multis: relata vero alia sunt mutua, quando utrumque correlatiuum est reale, ut dominus & seruus : vel utrumque est rationis tantam, ut subiectum lyattributum : vel sunt non

mutua, quando unum relatiuum est reale, & al terum rationis tant sim ; ut creator & creatura ; quia relatio creatoris ais creaturam, est tantum rationis, cum tamen relatio creaturae ad creatorem sit rea lis. Praeter haec, alia dicuntur relata aequiparantiae,

quae, scilicet, habent aequale, & idem nomen; ut aequale, est aequali aequale: simile, est simili simile:& dis qui parantiae, quorum fundamenta sunt di uersiae speciei, &diuersiis nominibus nominantur; ut 'pater filius: & haec quidem iterum iub diuiduntur, ut alia dicantur superpositionis, seu maioris comparationis: alia vein suppolitionis, seu minoris comparationis γ relatum superpositionis , est quod respectu sui correlativi habet quemdam principatum, vel prae eminentiam perfectionis , potestatis , & domini j ε, ut pater respectu filis , dominus respectu se tui : relatiuum vero suppositionis, est, quod respectu alterius habet quandam subiectionem ; ut fit in s respectu patris, seruus respectu domini: rursus relata diuidi ponunt , in relata secundum elle , & relata secundum dici : illa vocantur, ea, quorum torana

65쪽

s4 Hortulus

tura, & essentia posita est in ordine ad aliud. ciseiusmodi sunt relationes similis, aequalis. Relata ueto secundam dici appellantur, quorum relationes potihs consistunt in conceptione, & dictione nostra, quam tales sinat a parte rei. Huius generissent, relationes illae impropriae, quae primo & per se significant aliquid absolutum; cuiusmodi sunt

relationes transcendentales, dc relationes rationis. Proprietates relatorum sunt in relatis esse contraria, quae non per se, lsed tantlim per accidens illis

conuenit: secunda relata , non suscipere magis &minus, quae nec omnibus , nec solis eonuenit rideoque non est vera proprietas: tertia, relata in- ter se reciprocari: quarta, relata elle simul natura: quinta, ut si quis certo ac definito Vnum relatorum cognouerit , cognoscat etiam & alterum: sexta, ut unum definiatur per alterum. De Qualitate.

Qualitas, est id quo res sunt, & dicuntur quales ; ut homo est albus, doctus. Est autem qualitas ex Aristotele de genere, των id est, eorum quae multifariam dicuntur: quae verba, non signthcant qualitatem esse homonymam, quia sequeretur qualitatem non esse summum genus ; sed qualitatem, muItas sub se species continere, quarum Vnaquaeque duplici nomine exprimitur e prima est, s δαε- , id est, habitus dispositio: interque Aristoteles statuit hoc discrimen, quod habitus sit diuturnior, dispositio vero facile mutari possit: deinde quod omnis habi-tps sit dispositio, non contra omnis dispositio sit habitus. unde sic definiri possunt, habitus, est qu*litas quaedam, quae non nisi aegre dimoueri ρε test

66쪽

philosephicus.

1 subiecto; ut scientia, virtus. Dispositio vero, est qualitas quae facile amoueri potest a subiecto; ut scientia in mente illius qui pauca, & imperfecte .

scientiae dogmata tenet, vel, ut dicit AristoteIes, calor, frigus. Secunda qualitatis species Graecedicitur φ, κ, ἄδεναμοι, Latine naturalis facultas, & imbecillitas: illa est facultas naturalis, qua aliquid fit aptum ad agendum ε, vel patiendum , vel resistendum ε, ut qui facile resistunt mombis , valentes dicuntur: huc reuocantur omnes facultates intelligendi, videndi: haec vero, qualitax naturalis, qua dissieulter aliquid agimus, aut resistimus, ut qui dissicile resistunt morbis, valetudinarij appellantur. Tertia patibilis qualitas, & pan

so, quas Graeci vocant πιοτνας

inter quas hoe discrimen statui potest, quod quali

tas patibilis sit diuturna, efficiens passionem, aut nata ex passione ; ut dulcedo , amaror, acerbitas, calor, frigus, candor, nigror, quae a sensu externo percipi possunt. Passio ucro, est qualitas non diuturna, efiiciens passionem . aut nata ex passione, ut rubor, ex verecundia ortus , pallor, ex timora. Quarta, dicitur forma & figura, GraecE 6, illius nomine, intelligitur figura exterior rerum animatarum, & artinciosarum : huius vero nomine, intelliguntur figurae Mathematica: λ vecirculus, quadrangulus, a quibus res dicuntur circulares & quadrangulares. Tres ab Aristotele nin merantur qualitatis proprietates: prima est, qualitatem habere contraria; ut calor & frigus dicuntur contrariae qualitates , proeli E sumpto nomine contrarietatis: secunda est, iuscipere intensionem,& remissionem : sic enim dicimus unum corpus

D iiii

67쪽

Hortulus esse calidius altero: tertia est maximὶ propria,ut aqualitate res similes, vel d. sit miles dieantur. De Oritione Actio est actus ab agente profectus, a quo, tanquam a forma extrinseca, agere dicitur, Vnde agere non est aliquid recipere, sed efficere, & conamu . nicate, ut calefactio est actio a qua ignis denominatur calefaciens. Est autem duplex actio, immanetas, quae recipitur in principio a quo fluit ; ut intellectio in intellectu, volitio in voluntate, visio infacultate videndi: & transiens, quae recipitur in re diuersa ab ea, a qua proficiscitur; ut calefactio in re calefacta diuiditur etiam in instantaneam actionem , quae fit in instanti, ut illuminatio: & sueces- suam, quae fit in tempore ; ut cathfactio, frige. factio. M Pasione. Passo actioni opposita . est enseat e poricum, quo res aliqua dicitur pati; ut calefieri, frigefieri, recipitur autem passio ab agente in subiecto quod

patitur.

De Ubi. Ubi, est esse in Ioco, & respondetur ad quaestionem factam per ubi; ut ruri, in urbe, in aula: est autem duplex ubi, proprium, quando res est tan-hum in eo loco quem occupat , dc commune, quando est in latiori spatio; ut cum homo dicit ut elle in erbe. Praeterea aliud est ubi, nempe, cir-cnmicriptiuum, quando res est ita in loco, ut pars eius iit in parte loci de tota sit in toto loco, a quo circunscribitur: sic corpus dicitur esse circunscriptitie tu loco: est & ubi definitiuum, quando res est

tota in aliquo loco, & tota in qualibet parte loci,

68쪽

nec in alio naturaliter esse potest; ut angeli. sunt autem sex differentiae ipsius ubi,supra, infra, dextrum, sinIstrum, ante, dc pone. De uuando.

Quando, est esse, vel menserarii tempore, seu est modus quidam se se habendi rei temporalis ad tempus, ut quod Christus Dominus natus sit sub Augusto , & Alexander vivente Aristotele . differentiae quando , sunt, tempus praeteritum,

praesens ,& futurum, dies,hora, mensis, annus,sez-culum. De Situ.

Situs , est ordo partium corporis locati ad paristes loci , ut stare, sedere, iacere; huc reuocari pos sunt sex positionum differentiae ipsius ubi.

D. Habere.

Habere, est aliquid extrinsecus adiacens rei; ut esse vestitum , togatum, armatum. Ex quibus decem rerum omnium classibus petuntur termini,ex quibus omnis constat conficiturque definitio , quae est primae actionis mentis, atque enunciatio, quae est secundae. De qua in sequentibus.

INTERVALLVM IV. De enunciatione, nomine, o verbo. ENVNci Azro , est oratio signifieans verum , vel falsum. Et quia illud significat per

modum assertionis, significando rem elle, vel non esse, ideo constare debet verbo indicatiui modi: caeteri enim modi solas animae affectiones, non

69쪽

autem verum , vel falsum , declarant. Propositionis, seu enunciationis partes sunt tres, subiectum , praedicatum , & copula. subiectum, est prima vox, seu terminus categore matucus propolitionis,cui aliquid inesse dicitur,& praeis dicato subiicitur. Praedicatum, vel attributum, est ille terminus propositionis, qui alteri inesse dicitur, qvsque de subiecto enunciatur. Copula tandem , seu verbum significat unionem , vel separationem attributi, & 1ubiecti. Caeterum quia subiectuna, & praedicatum sunt nomina,copula verb est verbum, idcirco paucis de utroque hic agendum.

Nomen definitura Dialecticis, vox significans ad placitum, sine tempore, finita, & recta, cuius nulla pars separata significat. In qua definitione,

VOX, ponitur loco generis; caetera, loco differentiae & primo particula, significans, excludit voces nihil significantes , ad placitum, excludit voces naturaliter significantes, sine tempore, ad differen tiam verbi, quod significat cum tempore, id est,

aliquid alicui conuenire , ut actionem aliquam exerceri in tempore. ut cum dico Petrus scribit, nomen enim id non significiat ; licet possit significare

tempus, ut dies, mensis, hora. Finita, excludit vo inces infinitas, ut non homo ; recta, excludit casus

obliquos, qui apud Dialecticos non censentur nomina; cuius nulla pars separata significat, hac particula secernitur nomen ab Oratione, cuius par

tes separatae idem significant . quod coniunctae; Nominis autem partes seiunctae aut nihil significant , ut ho ,& mo ; aut certe non idem quod in ipso totos vi sus, pira, mus; & do S , minus. Verbum, est vox signific ns ex instituto, recta,

70쪽

Philosophicus. '

Se finita, consignificans tempus, cuius pars separaxa nihil significat, dc est semper eorum quae de altero dicuntur nota. cuius definitionis partes omnes, excepta ultima, patent ex definitione nominis, per ultimam antem secernitur verbum a participiis, quae luam significationem nulli subiecto proprie attribuunt Generales enunciationis affectiones, nouem praecipuae vulgo numerari solent: Quantitas, qualitas , suppositio, status, ampliatio, restrictio, di minutio. alienatio, dc appellatio: sed quia septem

postremae, magnam habent affinitatem cum captionibus Sophistarum , qui in illis maxime pec cant, illis eo reiectis, duas primas solum explicabimus hoc loco. Quantitas ergo propositionis , est

extensio, aut unitas numeralis earum rerum , pro

quibus subiectum sab praedicato accipitur: interdum enim aceipitur. pro uno tantum; ut hic homo est iustus, Socrates est Philosophus, Christus est Deus: aliquando pro multis, idque duobus modis; ut omnis homo est substantia, aliquis homo. est Deo gratus. Qualitas autem propositionis, est duplex , scilicet, affirmatio, & ne alio: deinde veritas, & falsitas. Affirmatio, est cum verbum personale affirmaturi ut Petrus disputat. Negativa pro positio, est in qua verbum personale negatur, ut scholasticus non studet; vel quando signum negationis praeponitur subiecto; ut nullus peccator est gratus Deo. Propositio vera affirmans, est ea in qua asseritur aliquid inesse alteri, quod vere ei in- est , ut Deus est iustus. Vera propositio negans, est ea in qua negatur in elle aliquid alteri, quod ruisse non inest; ut arbor nota est lapis . Falsa propo

SEARCH

MENU NAVIGATION