장음표시 사용
71쪽
stio contra, nam false affirmans, est qua attribuimus aliquid alteri, quod reuera ei non conuenit, ut Deus est acceptator per narum. Falsa item negans , qua aliquid negatur alteri, quod tamen re ipsa illi conuenit; ut si dicas, Deus res humanas
Hon curat. A REOLA ENUNTIATIVA.
Variae Enranciationis 'Diuisiones, is proprietates. Enunciatio varie a variis diuiditur, sed hae no .uem sequentes diuisiones sunt praecipuae t quarum quinque petuntur ex materia, tres ex forma , vitima ex fine ipsius enunciationis. Prima ergo diuisio enunciationis est in simplicem , & coniunctam: simplex, est cuius extrema sunt simplicia ; ut Petrus est Philosophus: coniumsta, quae a quibusdam hypothetica dicitur, est quae ex pluribus sim plicibus aliqua coniunctione copulatis , constat; Vt peripateticus ambulat, & disputat. Secunda diuisio, est in necessariam, contingentem , seu possibilem , & impossibilem, seu repu-snantem. Necessaria, est cuius attributum necessariam & immutabilem habet coniunctionem cum
subiecto; ut homo est animal, homo est risibilis. Contingens, est in qua attributum accidentario conuenit subiecto, a quo, scilicet, potest abesse, Madesse ; ut Petrus est iustus. Impossibilis, dicitur. cuius attributum non potest conuenire subiecto; ut arbor est lapis. Τertia est in finitam, & infinitam: illa dicitur cuius extrema sunt finita; ut homo est iustus: haec cuius alterum extremum est infinitum; ut non homo est iustus.
72쪽
Quarta in uniuersalem, particularem, indefinitam' singularem. Vniuersalis, est cuius subiectum est uniuersale,&uniuersati s gno notatum: sunt aute in duo signa uniuersalia, omnis, affirmando, &, nullus, negando; ut Omnis arbor est corpus, nulla arbor est lapis. Particularis,est cuius subiectum est uniuersale, sed notatum signo particulari, cuiusmodi sunt quidam, & aliquis; ut quidam
homo est iustus. Indefinita, vocatur cuius subiectum est uniuersale, sed nullo signo notatur; ut homo est vivens; hae autem indefinitae propositiones in materia necessaria vel impossibili aequuualent uniuersalibus; ut homo est animal, idem valet as omnis homo est animat: sic homo non est lapis, idem valet ac nullus homo est lapis: at in materia contingenti, censentur particulares ; vehomo est albus , idena valet, ac quidam homo est albus . Singularis tandem propositio dicitur cuius
subiectum est singulate, & pro una re singulari tantum accipitur; ut Petrus est Philosophus. Quinta diuisio, in propositionem directam, Scindi rectam: illa est, in qua seruatur naturalis ordo eius quod subiici, & praedicari debet; ut homo est
animal. Indi recta contra, quando id, quod secum dum naturale ordinem subiici deberet, est attributum, & viceversa; unde vocantur naturalis, & impropria, siue non naturalis: debent autem, Daturali ordine, superiora de inferioribus praedicari; ut equus est animal, & accidentia de subiectis; ut paries est candidus: denique, id omne, quod se habet
per modum formae, dc constitutivi; ut bomo est materialis, homo est rationalis. Sexta in enunciationem de secundo adiacente,
73쪽
dc de tertio adiacente: illa voeatur, in qua praedicatum includitur in copula, ut Deus est; vel includitur in verbo quouis alio; ut Petrus disputat: haec vero, in qua post verbum sequitur aliquod aliud attributum; ut Deus est iustus. Septima in assirmantem, & negantem, de qui
Octaua in absolestam. & modificatam. Absoluta propositio Graecis vocatur, πιρὶ αργιν de inesse, quae, scilicet , absolute significat aliquid inesse,aut non inesse alicui, nec modum quo insit insinuat; ut omnis homo est animat,i Ilus homo est lapis. Modificata contra, quae quo modo attribu tum insit subiecto declarat . id est, an necessario, an contingenter, an impossibiliter; ut necesse est hominem esse animal, contingens est hominem
esse album , impossibile est hominem esse lapidem.
Nona quae petitur ex fine enunciationis, qui est significare res ipsas, in veram, & falsam, si enim enunciatio significet res ipsas ut sunt, erit vera, si aliter quam lunt, erit falsa.
Quae omnes diuisiones,ad tertia capita commo-dὶ reuocari possunt, nempe, ad enuiiciat IODeS absolutas, modificatas. & coniunctas. Omnis enim
enunciatio, vel est simplex, vel coniuncta; si simplex, vel est absoluta, vel modificata, quamobrem de his singulis sigillatim dicendum. Et clim ex praecedentibus, compertum sit, quid sint enunciationes absolutae, seu de inesse; de his, hoc loco, restant explicandae tres earum proprietates , scitucet, oppositio, conuersio, & aequipotentia.
74쪽
τε oppositione. oppositio, est affirmatio & negatio, eiusdem
attributi de eodem subiecto, non homonyme, ad idem, secundum idem, eodem modo, eodem tempore, & eodem loco. In qua definitione, sunt multae partes quibus oppositionis natura declaratur: prima ergo , affirmatio & negatio, indicat propositiones oppositas, debere esse affirmantes &negantes , unde hinc reiiciuntur subalternae propositiones; quasi non proprie oppositae, quoniam vesambae sunt affirmantes, vel negantes ; ut omnis homo est iustus, quidam homo est iustus : & nutu Ius homo est iustus, quidam homo non est iustus. Ex hac etiam particula , colligitur oppositionem propriam esse tantum inter duas propositiones. Secunda . eiusdem attributi de eodem
subiecto, praecipit, ut in utraque propositionest idem subiectum , & idem attributum ; hinc enim hae propositiones , AEthiops est niger , &Polonus non est niger ; & sapiens contemplatur , sapiens non mentitur 3 non dicuntur opponi. Tertia non homonyme , cauetur ne subiecium, aut attributum sumantnr homonyme. Hinc Catost oecidit, Cato non se occidit, non opponuntur,
si subiectum sumatur homonyme, id est, intellia gatur de Uticensi, & Censorio. Quarta ad idem, statuitur, ut subiectum & attributum ad idetii r ferantur, alioquin si dicas, senarius est duplus, α
senarius non est duplus, non erunt oppoutae pro positiones , si in altera . senarius ad quaternarium, in altera Iad.ternarium referatur. Quinta secundum idem , vel eandem partem, quia alioqui, AE thiops est niger,& AEthiops non est niger,non op
75쪽
. Horaulisponuntur, si altera propositio de vultu, altera dedentibus, intelligatur. Sexta eodem modo, requiritur , ut enunciationes oppositae fiant eodem modo ; desectu cuius conditionis, hae duae enunciationes non sunt oppositae, discipuli sci ibunt, discipuli non scribunt, celeriter, nimirum, di tarde. Septima eodem tempore, tempus idem significari debere praecipitur, unde si dicas, man E legam , &, man E non legam, comparatione diuersorum dierum , non eiusdem, nulla erit oppositio. O ctaua eodem loco, requiritur idem locus, alioqui, pluit,& non pluit, si diuersa loca intelligas, non erunt
Quatuor autem sunt oppositarum enunciationum i pectes; contrariae , subcontrariae, contradi centes , dc subalternae ; quae omnes an sint proprie oppositae alias examinabitui : lunt autem contrariae proposi iones, duae uniuersales , quarum una est affirmans, 1 c altera negans; ut omnis homo est iustus inullus homo est iustus: sebcontrariae, sunt duae enunciationes par ticulai ςs, quarum vim assir dimat, & altera negat; ut quidam nomo est iustus; quidam homo non est iustus: Cookradicentes,sunt dux propositiones, quarum una est uniuersalis a firmans , M altera paruisularis negans ,: VI Omnis homo est iustus; quidam homo non estiuisus; vel e contra, una uniuersalis negans, & alteo particiis
laris assirmans; ut nullus h0mo est iustus ; quidam homo est iustus ; vel tandem duae propositiones singulares, quarum una est assirmans, di altera negans; ut Petrus est Philosophus,& Petrus non est Philosophus; sed hae singulares non pertinent ad scientias: Subalternae demum sunti duaeaenuncia
76쪽
tiones, ambae assirmantes , vel ambae negantes, quarum una est uniuersalis, altera particularis ; ut
omnis homo est iustus, quidam homo est iustus;& nullus homo est iustus, & quidam homo non
est iustuS. Sed restant quaedam regulae tradendae de oppositione propositionum, ad quarum explicationem, repetendum est, quod ex parte supra docuimus,
triplicem esse materiam enunciationum. Primam naturalem, sen necessariam . quando praedicatum
attribuitur subiecto ellentialiter; ut genus & differentia speciei: vel quando attribuitur necellario , tantlim, licet non essentialiter; ut proprietas. Se cundam impossibilem, seu repugnantem, vel re-inotam, quando praedicatum subiecto non conuenit, nςc conuenire potest. Tertiam contingentem.
quando attributu adesse potest subiecto, & abesse, quae materia non est aliud,quam habitudo quaedam attributi ad subiectum; quibus praemissis, singulis speciebus singulae regulae auignandae sunt. Prima est, contrariae propositionea in nulla materia possunt simul esse verae, licet in materia cotingenti falsae esse queant; ut omnis homo est iustus. nullus homo est iustus. Secunda subcontrariae simul falsae esse non possulit, at in materia contingenti sunt simul verae ; ut quidam homo ess iustus. quidam homo non est iustus. Tertia eohtradicentes in nulla materia simul verae vel simul falsat esse
possunt, sed ex vetitate unius, alterius falsitas, Mex falsitate unius,alterius veritas seper vecte coIligitur ; omnis homo est iustus, quidam homo nones iustus: vel nullus homo est iustus, quidam h mo est iustus. Quarta in substernis, si uniuerialis
77쪽
66 Hortulus sit vera, erit etiam particularis vera , licet non contra ; dc si particularis sit falsa, uniuersalis quoque
erit falsa: ex quibus conficitur, enunciationes contrarias pugnare in veritate : sub contrarias In falsitate: Contradicentes utroque modo: & iubalternas neutro modo. ut patet ex hoc schemate. Contrariae.
Omnis homo est iustus. Nullus homo est iustus . ,
ri Quidam homo est iustus. Quida homo no est iustio. Subcontrariae.
De Conuersione. Quod attinet ad secundam proprietatem enura elationum absolutarum, nempe, conuersionem,qnam Aristoteles vocat υπς οφ ο , tria dicenda occurrunt, quid sit, quotuplex, & quae regulae sint in ea seruandae. Conuersio igitur propositionis est, commutatio , vel transpositio extremorum, ita ut, quod est subiectiam fiat attributum, & quod est attributum fiat subiectum, retenta, vel mutata quantitate, sed
seruata qualitate, sic nullus homo est lapis, nullus
78쪽
lipis est homo. Notandum autem est, priorem
enunciationem, cuius extrema commutantur, dici lconueram , quae vero . fit ex commutatis terminis, dicitur conuertens. Seruare qualitatem. hoc loeo, est efficere conuertentem affirmantem, ex conuersa affirmante, & negantem, ex negante,
& ex conuerta vera, Veram conuertentem.
Triplex est conuersio. Prima, G raecis j λ ιυλπινἐm et mi. Aristoteli άν ποφη τοῖς οενις , Vel υθολοι, simplex seu in toto. Secunda, Aristoteli M ua ρει, per accidens, seu in parte. Tertia , Graecis υτ α νοθερον, per eontrapositionem. Conuersio simplex, est ea, in qua permutantur extre ma, seruata omnino quantitate, & qualitate propositionis ; quomodo conuertuntur propositio uniuersalis negans,& particularis affirmans; vinullum animal est lapis, nullus lapis est animat: item quidam homo est animal, quoddam animal
est homo: uniuersalis autem assirmans, S particu- Iaris negans non possunt ita reciprocari; non enim valet, omnis homo est animal, igitur omne animal est homo, nec item, quoddam animal non est homo; ergo quidam homo non est animal. Conuerso per accidens, seu in parte, est in qua permutantur extrema, seruata quidem qualitate, sed mutata quantitate : quomodo uniuersalis assirmans conoertitur in particularem assirmantem; ut omnis homo est animal . quoddam animal est homo. Con- Mersio per eontrapositionem, dicitur, in qua seruata eadem quantitate & qualitate, ex Erema fiunt infinita ex finitis additionς negationum, ut omnis ho-
xx, o est animal, quidquid est non animal est n6 ho-m o; sic conuertuntur uniuersalis assirmans, & pat-
79쪽
ticularis negans, sed haec perobscura est, nee magni usus. Quae omnia hoc disticho comprehenduntur Simpliciter, feci, conuertitur; Eua, per acci ie εθ, o, percontra ,sic fit conuersio tota. in quo quatuor i: lae voces, feci, Eva, ast, & o, continens φ. vocales, quarum, A, significat uniuersalem assirmantem, E, uniuersalem negantem, I, particularem assirmantem, O, particularem negantem; ut signifieatur sequenti disticho.
serit,a, Vogat , e, sunt uniuersaliter ambar serit, i, negat, o ,sunt prticulariter ambae. Porro aduertendum est, quasdam propositiones duabus conuersionibus . conuerti posse , nam, e, conuertitur conuersione.simplici, dc conuersione per accidens; a, conuersione per accidens & per
contrapositionem ; o, denique sollim per contra positionem. N otandum etiam est, quae dicta sunt de conuersione propositionum, intelligi debere, de iis quae constant ex terminis uniuersalibus, vel
particulatibus; nam si ex singularibus, sunt aliae reis gulae, ut paulo pbst dicemus. Colliguntur ex Aristotele lib. r. de priori analysi
cap. 2. nonnulla praecepta. Primum est, propositio uniuersalis negans conuertitur sinpliciter; ut nullum animal est lapis, nullus lapis est animal. Secundum propositio uniuersalis assirmans coneuertitur per accidens, seruata, scilicet, qualitate,&mutata qu intitate; ut omne animal est substantia, quaedam substantia est animal. N otabis tamen interminis reciprocis propositionem uniuersalem simpliciter conuerti ; ut omnis homo est risibilis; igitur omne risibile est homo. Tertium particula, ris a firmans conuertitur simpliciter; ut quidam
80쪽
homo est animal, quoddam animal est homo.
Quartum particularis negans non conuertitur, quia ex ancecedente vero, falsum consequens inferretur , ut quoddam animal non est homo, ergo quidam homo non est animat: nisi uniuersalis negans vera fuerit, tunc enim eius particularis negans eonuerti poterit; ut quia haec uniuerialis negans nullus homo est lapis, vera est,eius quoq;particularis negas couerti potest; ut aliquis homo non est lapis. igitur, aliquis lapis non est homo. Caeterum in omni conuersione duo sunt diligenter ob seruanda Primum ut extrema, in Utraque propositione, codem modo sumantur, & in eodem c sui quare haec propositio, nulla substantia est in accidente, sic est conuertenda, nihil existens in ac-eidente est substantia. Alterum, ut idem extremo rum terminorum tempus seruetur , defectu cuius conditionis, non valet naec conuersio; nullus puer fuit senex, igitur, nullus senex fuit puer; nam puer in priore, ad teinpus praesens refectur, in posteriore vero, ad praeteritum: sic autem recte fiet, nullus puer fuit senex , igitur nullus qui fuit senex est puer. Et hae quidem sunt regulae conuersionis pro positionum uniuetialitam, vel particularium. Adjingulares aincm conuertendas, valent hae ditae regulae I prior, si propositio coiistet ex utroque termino singulari, conuertenda est simpliciter , ut Socrates est hic philosophus ; igitur hic philos)phus
socrates: Petras non est Paulus; igitur, Paulus non est Petrus. Posterior regula, proposui Ones con stantes subiecto communi, dc praedicato singulari, uniuersales mutantur in particularcs ; ut omnis