장음표시 사용
461쪽
AD FLORENTINOS. ORATIO SINGULARIS.
Florentini , atque e vadis utcunque emersit , & scopulos praetervecta est oratio . Nunc reliquus mihi cum ius multo facilior atque expeditior ostenditur , quem Deo adiuvante comficiam , si pauca quaedam de eo , quod tertium in partitione posui, dicam, & quam brevissime potero , explicavero. Dicturus igitur de recto Artis Criticae usu non hic ego singula huius artis praecepta exponenda suscipiam , quod nimis longum esset , & fortasse supervacaneum ; sed ita mihi met moderabor,
462쪽
ORATIO SINGULARI s. gys ut & brevitati iludeam, & nihil eorum , quae hoc in argumento praecipue videntur esse animadvertenda, praetermittam . Quare , singularibus artis criticae prae ceptis de oratione mea praecisis , rem ab ipse capite ac fonte arcessam , unde & quid rechis artis criticaeuius pos latet , patebit, & simul ostendetur, quid eiu
dem artis cultores spectare maxime debeant, ut eum finem, qui a sapientissimis viris nobilissimae atque utilissimae arti constitutus est , ulla sine offensione consequantur . Ita fiet, ut & ego compendia quaerens citius, quo contendo , perveniam , & Criticus, quid sequi, quid cavere debeat, certius uno prope obtutu atque exploratius intueatur. Utar etiam quietiore stylo , tum quia vehementiorem , quo hactenus usus sum , res ipsa non flagitat; tum etiam ut, si quid in hoc genere forte peccatum a me fuerit, hoc pacto , si quo modo possim , corrigam atque emendem . Quanquam peccati huius culpam , si culpa haec dicenda est , materies ipsa sustinet, quae sine concitatione animi tractari non poterat; nec vero non eandem tum & voluntas iuvandi alios in re gravissima maximique momenti, tum etiam studium
defendendae praesertim Catholicae Religionis probabiliter excusat . Non igitur hic amplius vos conquestionibus querimoniisque fatigabo. Satis iam dolori meo parvi; satis aegritudini obsecutus sum ; satis, quae volebam, ex intimo & sincero animi mei sensu deprompta vobiscum communicavi. Neque vero amplius in refellendis Al
463쪽
ita Drum RgCTO ARTIs CRITICAE usu versariis, in eorumque castiganda licentia immorabor Omnia quieto , pacato , ac tranquillo animo agentur. Revertar ad ingenium meum , quod ab omni asperitate, quemadmodum a principio significavi, abhorret, &non nisi coactum ad vim , ad contentionem, ad simultates adducitur. Vos attendite diligenter, Florentini, &me contento cursu ad exitum properantem benevolentia vestra atque humanitate , qua semper me prosecuti estis, postremo hac etiam vice prosequimini. II. Artem Criticam utilem esse ac necessariam ii s li negare possunt, qui, quid ea sit, ignorant. Haec ars nunquam non multum valuit; haec in omni disciplintarum ac facultatum genere praecipue dominata est ; sem-
Perque , quoad bonae artes excolentur atque vigebunt,
dominabitur Hac arte sapientissimi quique viri plurimum usi sunt, eamque studiorum suorum comitem atque adiutricem esie voluerunt, quippe qui probe in telligerent nihil sine ea laude dignum vel conari se
vel effcere posse . Quare qui artem criticam de m dio tolleret, perinde faceret, ac si erranti in tenebris facem eriperet, aut in dissicili scopulosoque mari deprehenso nauticum clavum subduceret, quibus Pra sidiis ambo destituti, nec tutum ille tenere iter posset, nec iste declinare a scopulis, & feliciter enavigare. Quia enim ars critica est , nisi, ut eam iam inde ab initio definivimus , rectum de quaque re certumque iudicium, quo qui sapienter usi sunt, non solum vera a falsis fece
464쪽
ORATIO SINGULARI s. 6rnere, sed ea etiam, quae in quaque re optima sunt, distinguere atque eligere potuerunt. Quapropter ego quidem arbitror rectum hoc, de quo dico, iudicium partem quandam esse prudentiae, quae sicuti virtutes omnes temperat atque dirigit, ita illud omnia recta studia gubernae ac moderatur . in anquam hoc iudicium non tam paristem prudentiae, quam ipsam reor esse prudentiam ;quod quidem , si ad rerum gerendarum rationem referatur , proprio prudentiae nomine appelletur si vero ad studia nostra moderanda dirigatur non prudentiae, sed artis criticae vocabulo indicetur. His de causis ars critica non recens quoddam inventum habenda est, sed longe antiquissima existimanda,& una cum ipsis liberalibus artibus nata atque adulta, Sc ad summum etiam
culmen a veteribus illis ingeniosissimis viris doctissimis.
que provecta. III. Et sane quotiescumque praeclara Veterum opera in manus sumo , in eaque mentis obtutum intentius defigo, facere non possum , quin summam illis in arte critica praestantiam deferam atque concedam . is enim , exempli causa, Homeri libros cum legit, non admiratur tanti viri acerrimum in rebus omnibus subtili csimumque iudicium . sabod si Homeri libri, ut litterarum monumentis proditum est, nescio cuius ministerio indiguerunt, qui eos antea confusos ita , ut nunc harumbemus , digereret atque disponeret, unum de duobus necessario debet affirmari, aut Homero artem criticam
465쪽
defuisse , quod minime in tantam sapientiam cadere posse existimo, aut ipsius libros , quod ego veritati magii puto consentaneum , in manus inepti alicuius venisse, qui , artis criticae praesidio destitutus, eximium illud opus perverteret , & praepostera librorum dispositione confunderet. Quid vero alter ille ab Homero diverse in doctrinae genere laudatissimus, & totius Graeciae iudicio sapientissimus habitus Plato p Nonne qui Socraticos eius libros legit, omnia non solum plena sapientiae, sed etiam judicii, consit ii, prudentiae referta offendit Quam leniter in disputationem delabituri ut in eam non itaruisse, sed incurrisse videatur; quam sollerter captat principia , ut non quaesita , sed sponte oblata appareant. Quid p cum inducto sermone , di re , de qua agendum est , constituta , sensim, & per quosdam veluti gradus eo , quo intendit, quam mollissime devenit, ac demum , quod docendum erat, quam planissime demonstrat . Haec porro non solum sine maximo ingenio, sed etiam sine hac ipsa arte , de qua loquimur, effici profecto ac perfici non potuerunt.
IV Nam quid de Latinorum oratorum principe dicam 3 viro tam ingenioso , tam acuto , tam acri , tam eloquenti . An eum artem criticam cum in omnibux
studiis suis, tum in illa ipsa arte, in qua maxime exmeellit , defecisse existimabimus P Itaque quod blande in Judicum animos illabitur , quod eos omni, qua vult, ratione tractat ac flectit, judicium est , quod ex omni
466쪽
ORATIO SINGULARI s. 6; parte causae tectus ac septus adversiariorum impetum minet, conatus eludit , Judicium est quod eos, ubi res poscit, minaciter terret, ferociter insectatur , invicte repellit, judicium est. Cum vero firmissimis prae sidiis, causam communit suam , cum in causa haeret, nec se loco, quem omnium tutissimum insedit, dimoveri patitur , iudicio profecto utitur ; quod quidem
si ei detraxeris, continuo laudem omnem , & illam ipsam oratoriam , qua unus omnibus maxime prie-eelluit, ademeris ; si vero iudicium dederis , necesssario etiam summam artis criticae scientiam concesseris. inae quidem scientia in primis concedenda est sapientissimis illis sanctissimisque Ecclesiae Patribus; neque
enim sine arte critica tot praeclara ingenii & doctrinae monumenta reliquissent . Teneamus igitur , artem criticam, uti omnibus rectissimis studiis maxime necessariam , ita ab omnibus doctissimis , quos Antiquitas suaspexit, viris fuisse semper adhibitam . Haec ili tanquam veritatis arbitra, & rerum omnium certissim disceptatrix semper assedit, semper affuit, eos nunquam destituit; omnia eor*m optima studia nunquam
V. Non desuerunt quidem aetate hac nostra , qui novam veluti quandam artem criticam coagmentandam sufeeperunt , qua docemur vera a falsis, in Histruria praesertim , distinguere , & ad Historiam ipsam sine offensione perlustrandam erudimur. Quorum ego , e
467쪽
M Da RECTO ARTIs CRITI cae usu si alios iuvandi studium summopere laudo; consilium tamen satis non assequor . Nam vera a falsis distimguere multo ante ipsos a Dialectica Antiquitas tota edom fuit . Quod vero ad Historiae cognitionem spectat, hoc quoque multo ante ab Historiae ipsius conditoribus probe cognitum fuisse affirmare cogimur, is sollerter animadversium . Etenim si veteres illi rerum gestarum Scriptores ita ipse scientia , quam
novam Isti volunt , caruissent, ea profecto mandare litteris, quae posteritas tota , si quaedam excipias , vera haberet, non potuissent. Fac illos penitus hac , de qua dicimus, arte desiitutos non expendisse, quae scriberent, rumores vulgi in condendis annalibus fuis e consectatos , quae tandem in iis residere posset auctoritas 3 qua sublata nihil certi in tota antiquita. te reperiretur; nos vero in summa rerum omnium ignoratione versaremur. Non negarim tamen, aliquid habens aliquam rationem utilitatis istos praestitisse , qui in hac adornanda recenti, quam vocant , arte eo usi artificio , ut, quae a veteribus observata iam pridem fuerant, sparsa ac dissipata colligerent, ordiane disponerent, atque iisdem novum quasi lumen a sarent. Qua in re laudanda cum iis convenio; ab iisdem autem in eo dissentio, quod multo vetustissimam amtem recentem velint , quippe quae ita antiquis fuit cognita , ut vel pueri ipsi Romae nasum , uti falsus '
ta non insulse scriptum reliquit, Abinocerontis habem
468쪽
ORATIO SINGULARI s. 6srent, quo non sagaciter solum obvia quaeque ac proxima odorarentur , sed quam longissime etiam posita
VI. Demonstrata artis criticae & necessitate & vetustate , de recto ipsius usu nonnulla perstringam , &qua potissimum ratione illum obtinere possimus, breviter indicabo . Ac mihi quidem ante omnia videtur animis curam esse adhibendam , qua adhibita sanitas illa mentis consequatur , sine qua rectus hujus artis usus omnino est desperandus. Sunt in primis quidam ita animo comparati, ut Scepticorum more , nihil credant, nihil verum habeant, de omnibus ambigant , Omni in dubium revocent. Jam , si qui huiusmodi sunt Sue natura, sive consilio , sive , quod verius puto spravae vitio voluntatis , quid ego dicam p Nemo non videt hos homines ab hac arte omnino repellendor satque ad Pyrrhonem illum suum amandandos , quem
nacti sunt ducem ac magistrum , qui a Gymnosophistis & Magis edoctus pessimum invexit Philosophiae
genus. Ego quidem non agerem cum istis hoc modo , siquidem illi , quo laborant , morbo aliqua ad hiberi medicina posset . Sed quod tandem tam e cax helleborum ab Anticyra peti poterit , unde re medium cerebris tam male affectis lassiciatur I Pestifera haec opinionis lues , nihil nimirum esse certum a veritatem exploratam haberi nullam posse, pellifera, in quam , haec lues ubi animum corripuit , ita omnem
469쪽
.66 DX REcro ARTIs CRITIere usu fere rationem inficit atque corrumpit , ut nullus fere sit remedio locus. inare istiusmodi homines relinquamus , nec ad artem criticam accedere patiamur ,
ad quam si semel accesserint, ea certe pessimum in mota
VII. Scepticos consequuntur Academici, (a qui ingenio quidem tam pravo non sunt, sed hi quoque eo ferme morbo implicantur , quo Sceptici. Nihil est
enim, de quo in utramque partem nolint disputare, nulla non in re assensum sustinent, nihil negant, nuhil affirmant. Hos autem homines si ad nostram aristem admiserimus, quid tandem fiet 3 Cui enim an mo insedit , in eo solum ingenii vires contendere, ut quidquid in quaque re minus verum obiicitur , inquirat, is arte hac nostra , quae veri disceptatrix est , quae propositis in utramque partem rationibus singula attente considerat . non minus sene , quam Scepticus, abutetur . Nulla enim res est, si illa exebpias scab Cle. lib. s. de orat. ., Aeeest. Idem lib. eod. M Cum iam grais se ira Primum, qui Polemonem au- is vissimas Philosophorum disciplinasis ii ierat, ex variis Platonis libris , D constitissent , tum exortua est , ,, sermonibusque Socraticis hoc ma- is ut in optima Republica Tiberiusta vi me atripuit, nihil esse certi , is Graccus , qui otium perturbaret s,, quod aut sensibus, aut animo peris se sic Arcesilas , qui constitutam Phi-,, cipi possit is . Idem lib.2. cap. 2s. M losophiam everteret , de in eorum Quaest.Acad. se Academici nihil affris is auctoritate delitesceret, qui negatas, mant, di quasi desperata cognitio- is sent quicquam sciri aut percipi, ne certi id sequi volunt , quod- M Posse n. M cumque verisimile videatur.
470쪽
ORATIO SINGULARI s. et pias , quae prima a Philosophis principia idcirco dicuntur , quod per se nota stat , & lumine ipso natum illustria, nulla , inquam, res est, cui nihil obiici, nihil possit opponi. omnia fere hujusmodi sunt, quae
uti antica conspici, ita etiam postica , ut ita dicam , spectari parte possunt. Multae in quaque re occurrunt difficultates, multa se offerunt, quae assensum cohibeant, multa prima specie atque obtentu falsa opponuntur issam qui in haec Ela ingenii aciem dirigat, quomodo veritatem, quod unum ars critica propositum habet, explicabit Huc accedit, quod quae videntur obstare verit tigravius interdum animum feriunt, quam eundem ipsa percellat veritas ; quod animadvertere licet in iis, qui satis ingeniosi & acuti ad aliquid obiiciendum , iidem in obiecti refutatione percipienda tardi atque hebetes reperiuntur. Ego quidem non impedio, quominus in utramque partem argumenta proferantur a& vero etiam investigentur; sed eatenus , quatenus eorum investigatio serviat veritati; si secus fiat, iam . non veritas inquiritur , sed calumniandi occasio capta tur . mare qui cum Academicis nihil exploratum habent , qui in omnibus assensum cohibent, & sententiam interponere negant suam , non dubium , quin hi quoque ab arte nostra repellendi sint , & procul
VIII. Succedunt his litigiosi , quos Cynicos libet appellare, qui ad id solum, ut lites ac iurgia serant s