Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

S DE PR A v o ARTIs CRITICAE Us Uliam Sed quando ne in iis quidem rebus , in quibus

maxime expetenda (a esset, eam habere non possimus , quid est, quamobrem moralem ultra certitudinem votis nostris progrediamur IXX. Fateor ingenue , Florentini, quemadmodum insuperioribus actionibus impotens illa opinandi licentia me vehementer excruciavit; ita me nunc nimia ista veritatis atque adeo evidentiae cupiditas multo sane vehementius angit

ca) Preclare omnino S. Augustium

in hanc sententiam da Utilitate re dendi ad Honoratum eap.ra,s, Quae-H ro enim , si quod nescitnr creden-,, dum non est , quomodo serviant M parentibus liberi , eosque mutua is pietate diligant, dum parentes suos M esse non credant Non enim m.

., tione ullo pacto sciri potest , sed

interposita matris auctoritate deis patre creditur : de ipsa vero mure M plerunque nec matri , sed obste. M tricibus, nutricibus, famulis. Nam se cui furari filius potest . aliusque is supponi, nonne potest decepta deis,, cipere Credimus tamen , & fineis ulla dubitatione credimus , quod ,, sciri non posse confitemur . Quis D enim non videat, pietatem, nisi ita is sit , sanctissimum generis humani M vinculum superbissimo scelere viori lati 3 Nam quis vel lasanus eum D culpandam putet , qui eis officiari debita impenderit, quos parentesis ' crediderit, etiamsi non essent

is Quia contra non exterminandumis iudicaverit, qui veros fortasse parenisse tes minime dilexerit, dum ne falis sos diligat metuit Multa possunts, afterri, quibus ostendatur, nihil omos, nino humanae societatis incolumeri remanere , si nihil credere statue.,, rimus, quod non possumus teneres, perceptum s, . Hactenus Augustiis nus, qui de se ipso narrat, eum se ad Iescens in disciplinam quibusdam M gistris tradidisset , qui se apertum &M sincerum verum venditantes inest se bilia veritatis penetralia metiri se M posse arbitrabantur H in Manichaeorum Haeresim incidit. Facile enim , eodem affirmante , evenit, ut in M haec corporalia progressi ac prola-- psi, nihil aliud putemus esse, quam si quod istis quinque notissimis nun-M ciis corporis sentimus, quasque abis his plagas atque imagines acceperi

s, mus, eas omnino, etiam cum c

D nabimur recedere a lausibus, volu dii mus u.

452쪽

angit atque conturbat. id enim tam verum .quam Fides Catholica st quid autem isti vero tam inimicum , quam evidentia 3 Quid certius tenere debemus , quam quod nobis credendum Ecclesia proponit ' quid autem minus ausu temerario investigandum discutiendumque EJam vero si nos immoderata ista veri cupiditate abripi sinemus, quo demum deduci possimus, & videre vos arbitror , & luctuosa nimis , ac pervulgata satis multorum sapientum eruditissimorumque virorum exempla declarant; qui hac ipsa via , quam institerunt, ut specie veritatis decepti evidentiam consectarentur, sibique res demonstrari vellent, in certissimos errores prolapsi sunt.

Miseri enim vero ac plane miserandi, quod veritatemfecuti, & multis in rebus consecuti, in re autem maioris momenti , & quam unam maxime debebant expetere , contempta Ecclesiae Catholicae auctoritate , quae sola veritatis certissima Magistra est, non sunt assecuti. aeramus igitur veritatem , sed eam consilio , ratione , moderatione adhibita quaeramus; & ea , quam citra perbculum acquirere possumus, veritate contenti simus. Res , quae discutienda proponitur , veritati modum faciat ; nec ultra, quam res ipsa patitur, & certa quaedam praescriptio sinit, progredi quaerendo in veitigand

que velimus.

XXI. Haec sunt, quae de tota artis Criticae ratione ex hoc loco dicenda existimavi ; nec dubito , quin quibus benevolis Auditoribus usus sum , iisdem aequis su- Tom.I. F f di.

453쪽

Da pRAvo ARTIS CRITI cae usu dicibus utar. Q iid restat, nisi ut vos orem obtesterque , ut istorum coercere licentiam , Sc Religionis patrocinium , quae hoc intemperantioris Criticae genere subnium in discrimen adducitur , mecum una suscipere u litis . Observatum iampridem ab eruditis & sollertibus viris fuit,eodem tempore & intemperans hoc Criticae genus , & Haereses illas, quae duobus ab hinc saeculis omisnem , non Ecclesiae solum, sed totius etiam Europae statum miserandum in modum conturbarunt, eodem, inquam , tempore ad Religionis ac publicae tranquillitatis 'exitium erupi se . Institutum tunc primum examen ameerrimum in Patres fuit, in traditiones, in ritus, in Eccle sae disciplinam . Clamatum & vehementissime reclam tum a totius Antiquitatis judicio ; appellatum ad Concilia , quorum auctoritas respuebatur. Jactatae fuerunt illae voces in vulgus ac latissime disseminatae; Eccle-sam Christi sponsam immaculatam contraxisse rugas sa pristina forma ac venustate defecisse ; eam proinde in amissi decoris speciem restitui ac vindicari oportere. om ita tunc inconditis hisce vocibus reserta sunt; his fora, theatra, porticus, compita, domus, tabernae ipsae personabant . Reformatio non petita solum, sed conviciis e Diam eis agitata. Jam tantus tantarum rerum apparatus , tanta molitio,tot voces, clamores, vociferationes quorsum reciderint, scimus omnes, & quorsum illa ipsa tantopere effaritata reformatio evaserit, non ignoramus. Excitatum fuit incendium, quod totam pene corripuit Europam ,

cum Disitiros b, Cooste

454쪽

Acrio Nis II. LI AER VIII. Asreuius nondum flammae restinctae sunt, neque forta Te , nisi pro sua bonitate errantium Fratrum , & a Catholicaveritate dissidentium tandem aliquando Deus misereatur, in posterum omnino restinguentur. Doluimus , & dolemus adhuc tot filios e Matris amantissimae sinu avulsosta miserabiliter abstractos , tot nobilissimas nationes a communione Catholica segregatas, tot florenti ssimas Ecclesias prorius eversas, damna denique innumerabilia per luctuosissimam tot regnorum ac provinciarum a Romana Fide defectionem importata lugubri lamentatione prosequimur , XXII. Conferte nunc , si placet, prisca illa temporum ra cum nostris . Non minus nunc , quam olim ad Cruticae tribunal citati Patres, Scriptores , Antiquitas tomta . Omnia ad severissimum examen revocantur ; infinitae disquisitiones instituuntur ; suspiciones de quamque re ac dubitationes sine numero commoventur . Reis ceditur facile a veterum sententiis, ct ad recentiorum placita non minus facile acceditur. Nova opinionum portenta proferuntur in lucem , & ea tanquam saniori Criticae magis conformia & praedicantur & propugnantur. Nunc etiam , si unquam alias , in corruptos in mores vehementer declamatur, qui olim fortasse , quam nunc sunt, corruptiores exstiterunt. Charitas nunc maxime extollitur, & praeclara de eadem praecepta trais duntur ; an vero praecepta cum factis concordent, v

bis diiudicandum relinquo. Nunc saeculum hoc nostrum F f a nov

455쪽

sa Dr FRAvo ARTIs CRITICAE usu nova luce illustratum iactatur , perinde quasi praeterita Laecula in tenebris iacuissient; an vero tanta lux nostro huic taculo re ipsa affulserit, hoc quoque iudicio vestro constituendum permitto . Illud denique , quod coniici ex illo , quem jam descripsi rerum apparatu potuit,

an conjici nunc etiam ex tanta intemperantia similiter possit, ego vero non dicam , nec tantam comparari, quam Deus avertat, perniciem ominabor . Timorem

mihi unice reservabo , qui iusta de causa susceptus salutaris est, qui instans malum avertit , quod improviso si adsit, statim opprimit, nec ullum consilio fere ac remedio locum relinquit. XXIII. At enim hoc est nimiam in invidiam artem

criticam adducere, & tanquam praeteritorum atque instantium malorum originem criminari. Ego vero a tem criticam nec criminor, nec criminatus sum, neque vero in invidiam adduxi; sed pravum tantum atque immoderatum et isdem artis usum reprehendi. Pravus autem artis usus non ipsius artis vitium est , sed eorum , qui arte per summam nequitiam abutuntur. Sola virtus est , ut recte affirmat Aristoteles, qua male uti nemo p)test . Caeterum quod de arte critica dixi, commune

est omnibus artibus ac facultatibus, quae per se bonae sunt , & non culpa sua, sed suorum improbitate cultorum in invidiam per pe adducuntur. Neque vero ab

hoc nume. o artem hanc ipsam meam , quam profiteor ,

excipio. Multa, eaque gravissima incommoda per ho-

456쪽

mines eloquentes rebus importata publicis quis nescit pIllorum ipsorum bene multi, qui fatali illo paullo ante commemorato saeculo ab Ecclesia Catholica desciverunt, & pessuram illam causam adiuvarent, & doctos Rhetores , & disertos Oratores, & egregios Poetas , & praestantes Grammaticos fuisse confiteor ; quod cum ingenue affrmo , non equidem puto, me arti meae malem dicere . Dico id, quod est, quod dissimulari non potest . Nemo igitur me quasi arti criticae inimicum criminari meditetur, qui non artem criticam damnavi , sed pravum tantum atque immoderatum eiusdem artis usum coaedem navi. Dico tamen , inter hanc & alias liberales artes hoc interesse discriminis,ut maius ab hac,quam a reliqui s& certius periculum immineat. Lubrica enim per se est , & nisi summa moderatione quis utatur , ea facile abutetur. Pro natura atque indole sua nescio quos culistoribus suis spiritus insinuat, quibus, nisi acriter obsim stamus, facile abripimur , & de recto moderationis tramite deducimur . De reliquo Ars Critica bona est , utilis est, necessaria est; addo etiam ad maiorem insi gnioremque commendationem , salut1ris est . XXIV. Nec vero illud mihi vere obiici potest ; Me omnem dubitationem de medio sustulisse , &ineptam quandam ac stolidam credulitatem invexi D; nisi forte quae a me dicta sunt perversum in sensum detor queantur . Non ego dubitationem omnem de medio su stuli, neque stolidam credulitatem invexi, qui istos non

457쪽

s DE PRAvo ARTIs CRITICIE Usu eo nomine redarguerim , quod omnia non credant, sed quod pene nihil credant. Aliud est nihil credere , aliud nihil non credere . Fateor, in Historia praesertim , ali qua nonnunquam occurrere,quae aut minus credibilia, aut aperte falsa, aut certe suspiciosa sunt. Si minus credibilia , repudientur, si aperte falsa, reiiciantur, si suspiciosa, examinentur. Nego, quodcunque a quo tandem cumque oblatum fuerit nullo discrimine arripiendum, nego,omnia omnibus vulgo esse credenda . Dico, explorandam esse Scriptorum fidem, excutiendam diligentiam, perpendendas rationes,nihil denique non summa cura studioque pon- derandum . Hoc diligentia ac sagacitate conari, pr dentia ac sudicio consequi, boni Critici munus esse dico . Verum nihil ferme esiae, quod istis credibile videatur , nullum afferri possie testimonium , quod non infringant , nullam prope auctorem inveniri, cuius fidem non elevent, nullam tantam auctorum ipsorum reperiri consensionem , cui repugnare non audeant, dixi, &iterum dico, hoc omnino non esse ferendum; quod qui dicit , non omnem dubitationem de medio tollit, sed certum in dubitando modum constituit. Dubitent isti per me licet, sed sciant, neque semper dubitare sapientes, neque solos dubitare . Dubitant etiam imperiti ; sed diverso valde modo hi atque illi dubitant. Sapientes nonnisi iusta de causa atque probabili ; contra stultimodo iniqua, modo levi, saepe nulla .

XXV. id vero I si isti non solum aliqua de re

458쪽

dubitare velint, sed etiam de ea multo aliter , atque omnes existimarint, sentire hocne iis per nos concessum erit atque permissum p Concessum quidem, si gravissima aliqua ac manitasta ratio contrarium suadeat , atque adeo persuadeat. Haec autem si desit , me auctore communem consensum nunquam non magni facient, neque facile ab eo recedent. Sin autem de vetusta traditione aliqua , pia praesertim ac religiosa, aut de aliqua a plerisque sanctis Patribus recepta opinione ag tur, tunc multo cautius procedendum esse affrmo, & , nisi ea vis adigat, cui obluctari non possimus, iis omnino adhaerendum esse confirmo. Patres enim apud Catholicos eo iure sunt, & esse debent, ut si fere omnes in unam aliquam sententiam ierint, discessione facta, existimandus sit omnis omnino sublatus intercessioni locus.

Haec ego dixi, & nihil amplius dixi , & de loco supere dixi , & palam dixi , & omnibus audientibus dixi .

Haec probare vobis conatus sum, quae aequissima mihi videntur, & quae nemo, qui recto iudicio utatur , Iure improbare possit ac reprehendere.

XXVI. Quapropter si quis forte mihi respondere

volet, cui certe ego nihil neque excusandi, neque defendendi, neque refellendi causa, nec verbo , nec scripto reponam, praecidat illa, quae ad rem non perti nent . Locos illos Rhetoricos generales atque commmunes , qui incircumscripte tractari solent, ne adeat , quos mihi aeque , atque illi, ex longo artis, quam

459쪽

ss Da 'RAvo ARTIS CRITICIE usu profiteor usu , esse cognitos facile sibi persuadere poterit . Parcat dicere , me eam suscepita causam , quae agi sine invidia non poterat ; exaggerata calamitatem temporum ; intemperantiam opinandi, Criticorum ii centiam maiorem , quam re ipsa sit, dicendo effecisse. Abstineat item ea colligere , quae fortasse aut asperius , aut vehementius , aut minus vere dicta videri possunt, si avulsa a reliquis, quae fere dictorum ac sententiarum

aut asperitatem mitigant, aut vim emolliunt, aut veritatem adstruunt , proponantur . Multa, quae quamque rem circumstant adiuncta, rem ipsam vel excusant, vel

minuunt, vel augent, vel defendunt, a quibus si distractum quid sit, iuste reprehenditur. Haec aliaque huiusmodi, quibus fere conflatur invidia, & imperit rum animi commoveri solent, amputet atque praecidat. XXVII. Itaque si quid , quod ad instingendam accinsationem pertineat, dicere quis velit, haec dicat. Me impudenter esse mentitum, qui hanc vel illam opinionem huic vel illi auctori, cuius apud eum ne vestigium quidem ullum exstet, affinxerim ; huiusmodi opinionum monstra a me temere fuisse excogitata , & unice calumniandi causa conficta ; nemini ne in mentem quidem venisse ita

opinari, ut ego criminatus sum; nunquam tantam tem

perantiam esse adhibitam in ferendo de rebus iudicio , quanta nunc passim & vulgo ab omnibus Critieis adhibetur ; nonnulla quidem in dubium fuisse adducta, sed non levibus, ut a me objectum fuit, rationibus, non vanis

460쪽

futilibusque indiciis , non inanibus coniecturis , sed gravissimis certissimisque de causis; neglectam aliquam do auctoritatem , sed ita , ut fieri aliter invictssimi,

cogentibus argumentis non potuerit; de reliquo nunquam praestitam sanctis Patribus maiorem , quam aet te hac nostra, observantiam 3 nunquam consentientibus eorum sententiis minus refragatum nunquam maius delatum venerandae Antiquitati obsequium 3 nunquam majorem habitam Ecclesiae iudiciis reverentiam ; nunquam minus adductam in discrimen Religionem ; nunquam ii. hellos minus exitiales tota Europa diffeminatos; nunquam mores fuisse tam castos atque incorruptos ; numquam generatim atque universe pietatem impensiva cultam. Nullum ex opinandi licentia, siqua forte hoc tempore invaluerit, esse periculum , quod immineat ;nullum damnum , quod instet; nihil metuendum rebus

publicis , nihil privatis, nihil otio communi , nihil tranquillitati , nihil Ecclesiae, nihil Catholicae Religio. ni ; nihil formidandum , cui occurri debeat ; nihil triste , quod praecavendum sit, quod possit accidere ;vanos esse timores meos , inanem formidinem ; tristia me esse ominatum, quorum ne minima quidem apparent

initia ; me hostem finxisse , quem ferirem, qui re ipsa nullus esset; paucis, me inaniter declamasse , vocem , spiritum , contentionem sine causa profudisse. Haec diacat ; quae si dicet, tenebitur; sin alia dicet, ea , quae a me di cta sunt, non refutabit .

SEARCH

MENU NAVIGATION