Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

18 Dr PRAvo ARTIs CRITICIE usu existimaretur. Si quis vero se in rem ipsam altius insinua- re vellet , illud apud se non sine causa statueret , eum, qui se ita gessisset, non alicuius qualiscumque notitiae studiosium, aut auri fui sie cupidum , sed unam ct perdendi aedificii & subvertendi collis captare occasionem voluisse . Multa prius , quam tale aliquid aggrediaris, sollerter examinanda sunt , habenda lucri, habenda ratio detrimenti; utrum utri praestet, videndum atque adeo providendum . Tu mihi nescio quam spem lucelli offers, & latitantem in praedio meo thesaurum ostentas ; ast ego lucro isti tuo . & ostentato thesauro inhians praedium amitto. Tu spem ostendis, & mihi, quae non spe, sed re teneo , aufers, di incerto obiecto lucro de certa possessione deturbas . Qtiae est ista amplificandae rei domesticae ratio p quam perversat quam praepostera i quae me bonis omnibus evertit atque inamnem spoliatumque dimittit. Tuam tibi illam habe rationem , a qua importatum detrimentum omni lucra compendioque praestat.

IX. Simile ego quiddam & factitari ab istis, & factitatum esse arguo & confirmo . Nam si omnia pensitare voluerimus, atque inter se conferre, quae consecuta sunt damna, longe omni praestare lucra reperiemus. Sunt enim quaedam veritates,quae non sine maximo detrimento,quod compensari nullo modo potest, enunciantur ; ut etiams probetur, aliquam , cuiusquemodi illa sit, inventam ab illis veritatem , non tamen continuo absolvi debeant

442쪽

Acrio Nis II. LIBER VIII. gyiudicioque liberari. Immo vero ex hoc ipso novum eriamen nascitur, novam hinc ego in istos instauro accusationem , & multo acriorem quam antea & vehe. mentiorem . Usque adeo ea profligatae ac perditae causae ratio est , ut defendi nullo modo possit; &, quidquid dixeris, non illam meliorem dicendo facias, sed deteriorem effcias. X. Et sane quam tandem eumque veritatem inveniri contigerit, eane statim ab istis in ora hominum , in vulgi sermonem erit adducenda p Quo iure e qua lege p quo instituto nostris id Criticis concessium erit atque permissium p Evanescente iampridem memoria , oblivione hominum , obliteratione monumentorum jacebant in teis nebris quaedam sepulta sic , sperari ut posset, numquam fore , ut emergerent & publica luce donarentur. id ptu permagnum aliquid , qui tibi de una veritate laboranis dum eta putas, te praestitisse arbitrabere, si ea non sine gravi hominum offensione de querela e tenebris in lucem proferenda, atque in vulgus efferenda cura veris quae damnare tenebris, si lucem aspicerent ; Quae silentio premere , si ore hominum iactarentur ; oblivioni , si nota essent, mandare opporteret, ea tu nescio quo e labitulo , ubi abscondebantur, expromes I tu situm , quo obsita erant , absterges e tu eorum eva nescentem memoriam renovabis p tu evulgare 3 tu ipargere tu disseminare audebis p Et hoc studium voritatis erit hoc susceptum veritatis patrocinium p

443쪽

d o DE PRAvo ARTIs CRITICAE uso XI. At vera sunt. Qitis negat I quis contradicit puera quidem ; sed cum ingenti probro , sed cum insigni contumelia , sed gravi cum invidia , sed iusta eum

hominum offensione coniuncta . Nihilne intererit inter hanc & illam veritatem, ut Veritas omnis libere

sit atque indiscriminatim evulganda I Velint isti noulint , aliquod & ingens illud quidem intersit discrimen

necesse est . Multa , quandiu occulta sunt, tandiu magno studio tegenda; si forte eruperint, quantum fieri potest excusanda, extenuanda verbis; non , quod isti faciunt, amplificanda ; scandala denique , quae plerunque ex eorundem evulgatione & iactatione consequuntur, omnimodis antevertenda . o loco non possum non reprehendere morem illum , qui iam invaluit hasce , aut harum similes controversias cum populo communicandi. Nam quid attinet ea , quae iactari inter eruditos sine offensione fortasse possent, siquidem latina lingua scriberentur, vernaculo sermone e

ferre , quo de iis infimi opifices doceantur, & ipsae etiam mulierculae disceptare possint ; itaque pessimo exemplo ad hujusmodi disputationum genus traducta a lana & colu avocentur 3 Quae est ista ratio 3 quod

consilium i quis huic rei propositus finis p nisi more

turbulento multa moliri, quibus proposito aliquo bono , sive potius specie dumtaxat aliqua boni , certissima mala hominibus minime malis inferantur.

XII. Nam quid hic dicendum de quibusdam no-

444쪽

. minatim opinionibus arbitrabimur p quas ego quidem hinminem probum ac sapientem aio & contendo vereri oportere . Sunt enim populares quaedam piae ac religiosae persuasiones hominum animis altius infixae , quae tametsi ex errore vulgi interdum prognatae sint , dicitamen non potest, quantum inde boni , nullo admixto malo , & vel ipso mali secluse periculo , percupiatur ; quas si sustuleris, incredibiliter animi hominum praesertim imperitorum commoventur. Hasne etiam isti corrigendas auferendasque existimabunt 3 nullo proposito bono , & certi sumo consequente damno, una impotenti atque effrenata incitati evulgandae veritatis libidine . At rudis vulgi & imperitorum hominum , qui fere istiusmodi rebus offenduntur, haben da ratio non est. Itane vero prae sua cupiditate isti

nihil pensi ducent aliis offendiculo esse p Sit rude vulgus; sint homines imperiti . Quid inde Immo vero hac ipsa de causa ipsis indulgendum est etiam magis , nec culpa nostra committendum , ut ullum in diis scrimen adducantur . At Critici agitur existimatio.

Agatur licet. Quid p communi periculo suam mihi

Criticus privatam tutabitur existimationem p Ego quia dem parco eius dignitati , parco cujusque existimationi; nemini vim assero ; quominus his in rebus hoc aut illud credat , non impedio ; sed dico , parcendum etiam im peritis hominibus , parcendum rudi Vulgo commune periculum negligendum nullo modo , nec inferius cuin

445쪽

d a Da PRAvo ARTIs CRITICAE Usujusquam existimatione ac dignitate esse existimandum .Xl I. Erroribus igitur impune erite impune sit, per me licet; si sint omnino innoxii, & quod non raro accidit, etiam salutares . Sunt enim errores quidam , qui non modo non imperitum hominem , sed ne sapientem quidem virum dedecent. Audiatur Tullianus ille Cato, qui, cum multa pro animorum immortalitate egregie duleruisset, illa subtexit; a uod si in hoc erro, quod

animos horeinum immortales esse credam , lubenter erro , nec mihi hinc errorem , quo delector , dum viso, extorqueri molo . Haec ille , & graviter & sapienter. Non errabat ille quidem re ipsa , sed quem opinioni suae errorem subesse posse suspicabatur, eum ipsum errorem ornare non dubitavit. Potest igitur aliquis error esse , cuius nos non pudeat, qui nos delectet, & sine ulla credulitatis nota delectet. Errare possumus, sed si error noster in re aut pe r se utili, aut certe innoxia versetur, non est , cur tantopere ab errandi periculo refugiamus, ut in hoc uno & dignitatem agi nostram di existimationem putemus. XIV. Verum ne isti me tanquam dc osorem veritam iis , de errorum ac falsitatis patrocinatorem criminentur , volo ego etiam errores exstirpari, volo profligari , tolli funditus volo ; sed eos praecipue ac vero ante

omnes, ta extirpari, & profligari , & tolli errores volo , qui certissimi errores sunt, de quibus nulla potest esse controversia , qui nos delectare non possunt, qui nullo

446쪽

nullo modo nos decent, & quos Catholicus quisque veram professus Religionem odisse maxime debet a

que abominari. Horum porro errorum parvane pullumlat ubique sylva e parumne crescit quotidie magis ad Catholicae Religionis perniciem , & ad interitum animorum sempiternum p Proveniunt novi Philosophi , qui ita appellari se volunt, non quia sapientiam amant , sed quia liberrimam opinandi licentiam sibi propemodum concessam putant. Cuduntur nova systemata , nouea quidem sive ad terrae motum conversionemque spectantia , sive ad aliud simile quiddam , quod parum rem fert , quemadmodum constituatur, sed ad ipsam labe factandam Religionem convellendamque pertinentia. Pestiferi nunc tota Europa disseminantur libelli, quibus id agitur , non ut iam Catholica solum, sed omnis omnino de medio Religio tollatur . Hi certe errores sunt,& quidem maxime noxii & capitales, in quibus exstim pandis istorum probari maxime deberet industria , &veritatis amor enitere , si re ipsa & veritatem amarent,

& errores aversarentur.

XV. Nam quid magis verum , quam quod Catholico dogmate continetur 3 quid magis falsum, quam quod eidem adversatur p Quis error reperietur qui sit cum his, qui Catholicae veritati opponuntur, & exitiali ita dole , & damno, quod important, gravissimo & maximo comparandus. Quid p Tu hos errores negliges p tu eos impune serpere e tu crescere p tu diffundi in immem

447쪽

sum patieris p nec tanto malo , quantum re ipsa pariunt, commovebete Interea vero mihi palabere ludibundus , ct falsas quasdam vulgi opiniones minime noxias , & nonnunquam, ut antea dixi, etiam salutares persequeris Ita ne vero p Illis praetermissis, quae si praecipuam boni Critici curam & diligentiam vindicare deberent, eo , quo minime necesse est , cura omnis a que diligentia detorquebitur 3 Pestifera lues invalescit, non moveris a multi miserabiliter pereunt , illorum itaetura non assiceris; damna gravi ssima consequuntur, his non tangeris; Religio in discrimen adducitur, sedes , dissimulas, taees , non exsurgis, non instas , non insequeris, non perseveras; & falsas tantum imperitae multitudinis persuasiones consectaris p turbas excitas stri eas seris p Quid hoc est 3 amorne veritatis I studiumne communis boni ac salutis p Consilium ne exstirpandorum errorum An nova potius inventa & invecta ratio , qua veris & certissimis erroribus impune sit, iidemque ad commune damnum atque perniciem liberius licentiusque grassentur .

XVI. Non ita profecto se se gesserunt duo sanctissimi ac sapientissimi viri, & in arte Critica facile principes,

qui, ut vere amabant veritatem , Sc non simulate edi

rores oderant, sic & illam defendendam , & hos exstirpandos esse duxerunt ; nihil ut sibi neque studii , neque curae, neque contentionis reliqui fecerint, quod totum hoc in negotio non impenderint. Errores, qui illis

448쪽

temporibus , quibus hi floruerunt, longe lateque cum summa Catholicae Religionis pernicie , & maximo animorum damno diffundebantur, & ingenio, quo valebant, summo , & exquisita, qua praestabant, eruditione coa guendos refellendosque susceperunt. Diversia quidem progressi sunt via , sed eodem cura omnis conversa la borque collatus, ut singulari ac manifestae supremi num nis providentiae tribuendum sit, duos a Deo eodem tempore Ecclesiae suae datos atque oblatos viros, Robe tum Bellarminum & Caesarem Baronium, qui Catholicae veritatis causiam contra acerrimos adversarios coniunctis viribus defenderent ac tutarentur, & vero etiam de eiusdem hostibus insignem triumphum reportarent. XVII. Cur igitur isti, qui se tantopere erroribus infensos & veritatis studiosos iactant, tantorum virorum

praeclara exempla non renovant 3 cur non eorum imitaniadam sibi proponunt industriam , borem , assiduitatem bcur studium defendendae verae Religionis, certissimis &nocentissimis erroribus profligandis exstirpandisque non aemulantur Nunquam certe major offerri istis opori nitas poterit, si haec negligatur , quae nunc ab hominibus non tam Religioni, quam ipsi humanitati infensis atque inimicis offertur 3 anquam , quid est quod plura disputem3 Non, non inquam hoc studium, mihi credite Florentini, non hic amor est veritatis; sed impotens quaedam atque immoderata opinandi cupido, quae modum nescit, quae certis se circumscribi limitibus non

449쪽

d 6 DE PRAvo ARTIs CRITICAE Usu patitur, & effrenatae cuidam licentiae veritatis amorem improba simulatione praetendit. XVIII. Sed noli agere cum istis, dicet fortasse qui piam , isto modo. Remitte parumper de tanta se veritate . Si veritatem , quae tandem cumque illa fuerit, re ipsa sibi investigandam proposuerint, illis impune sit. Ita faciam . Non amplius quaeram , propugnarintne veritatem , an oppugnarint; erexerint, an affixerint; tutati sint, an perdiderint; haec aut illa veritas enunciandane ab ipsis fuerit, an silentio premenda ; utrum similiter certi errores exstirpandi sint, an illis prope impunitas concedenda , non inquiram . Haec omnia istis lamgiar , ct condonabo . in id vero p si his etiam omnibus de mea accusatione praecisis, doceo ; quid p si planum facio, istos, cum id serio agere videntur , ut veritatem quaerant, non re ipsa veritatem quaerere , sed simulatione veritatis eo rem omnem adducere conari, nihil ut amplius veri , nihil rati, nihil certi sit Eritne , cur adhuc quisquam dubitet, istos non veritatem re ipsa quaerere , sed obtentu ac specie veritatis illudendi o casionem captare pXIX. Egregiae, ut caetera, Lactantius Divin. Institi lib. vII. cap. VIII. Dum im contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera subvertunt, non tantum elapsa illis eteritas est, quam se

quaerere simulabant , fad ipsi eam potissimum suo vitio perdiderunt. Sed tamen, si quemadmodum constituimus i

450쪽

veritatem aliquo modo quaererent,iis aliquo modo posset ignosci. Verum sic pro certo habetote; Istos obtentu veis ritatis, non veritatem quaerere ; sed , si quid quaerunt, evidentiam quaerere, quae cum nonnisi rarissime & certis tantum in rebus haberi possit, veritatem minime quaerere manifeste convincuntur. Non quia evidentia veritas non

sit; sed quia huiusnodi est, ut, si eam unam in inquirendo consectari velimus, de veritate ipsa , quando 'dem plerisque in rebus evidentiam assequi non possumus,

necessario desperare cogamur. De rebus a nostra memoria remotis perinde disquisitionem instituunt, ac si de r centibus ageretur. Perinde testimonia postulant, & t stes flagitant, ac si viverent, aut excitari ab inferis &possent & deberent. At communis persiuasio atque auctoritas rem docet atque evincit, ut prudenter de ea dubitari non possit. Nihil minus invicti ac pugnaces resistunt , non moventur persuasione communi , non auctoritati acquiescunt . Nisi res evidenter demonstretur, placari nullo modo possunt ac persuaderi . Una ab istis extorquet assensium evidentia; huic uni dant manus; ab hac una vinci se ac convinci patiuntur. At his in reis hus haberi evidentia non potest . Neque nos committe, re possumus, ut scientes ac volentes in errorem inducamur . At hic error non est , & prudenter res creditur;

error fortasse suberit, sed ei non adscribendus , qui prudenter se gerat, & morali quam dicunt certitudini acquiescat. optandam quis neget in omnibus evidentiam p

SEARCH

MENU NAVIGATION