Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

laborandum . Itaque in hac causa multa libere aperteaque dicenda fuerunt ; multa ex intimo animi sensu depromenda ; conquerendum etiam dolenter interdum ;& , quod caput est, non tam providendum , ne nimis vehemens , quam ut ne omnino dissolutus viderer . Qtiod quidem consilium meum cum a multis sapienti csmis hujus ornatissimae civitatis viris laudatum esse non obscure cognoverim , non est cur paucorum , qui consilium hoc ipsum fortasse reprehendent, aut criminam

tiones refellam , aut invidiam pertimescam . Equidem illud semper in omni actione vitae a probo viro spectari oportere existimavi, quid agat , & quibus potissimum se probet ; sapientum iudicium magni esse facie dum, stultorum contemnendum. Quamobrem si qui sunt, qui multo aliter sentiant, atque ipse act ionibus his habendis declaravi, hos non impediam, quominus pamiam mihi atque aperte succenseant; quorum ego certe sermonibus non movebor, ut vel unum liis verbum respondendum putem . Sciant interea , atque hoc non

respondendi , sed commonendi tantum gratia dico , multo iniquissimam ab istis proponi conditionem , ut, qui sibi multa concedi velint, ne ipses quidem nobis

querimonias iure concessas arbitrentur. Quid e Tu me prior infestis armis petere audebis; ego scilicet omnes tuos ictus corpore excipiam nulla mei defendendi

potestas fiet gemitus ipsi accepti vulneris testes de iusti doloris judices interdicentur At contra est. Nam,

432쪽

aut paribus armis & aequo iure dimicandum opinor esse, aut ab omni contentione supersedendum . Quanquam , fatebor equidem ingenue, Florentini , nec quidquam dissimulabo . Est , est inquam , cur isti se mihi iratos

praebeant; esl, cur iure de me conquerantur . Etenim cum tot ac tanta adversus ipsos dixerim, cum eorum ramtiones argumentationesque refellendas susceperim , praemcipuam tamen , qua utuntur, defensionem non modo nouoppugnavi , quod factum oportuit , verum etiam , quod minime debuit , omnino praetermisi . Concedunt illi , se mu'ta in omni Historia molitos esse , multa correxisse , multa de medio penitus sustulisse . multa in

falsitatis crimen suspicionemque vocasse . Fatentur, a se Patrum auctoritatem neglectam , antiquissimas Traditiones labefactatas , provinciarum ac populorum unanimem consensum repudiatum , vetullissimas opiniones sublatas; contra vero quasdam in eorum locum suffectas, novas prorsus atque inauditas. Nihil horum n

gant , nihil dissimulant. Sed quam tandem rationem asserunt, qua tantam licentiam aliqua aliqua modo pro babili excusatione defendant. Adeste animis, Florenotini, & illorum defensionem accipite; Se, quae fecerint, unius veritatis amore feciise dicunt. Haec est horum hominum m)gnifica enim vero , & in speciem praecla ra defensio ; haec ab istis praetenditur , haec contra omnes adversariorum impetus, tanquam firmi ssimum ali-

Euod Propugnaculum , opponitur . Quid agam hoc lo-

433쪽

go DE PRAvo ARTIs CRITICIS usuco , Florentini J quo me vertam p aut quo postremae

actionis huius meae rationem conferam e Video enim,& jam nunc animo ac cogitatione perspicio , quantum

momenti in una illa voce isti posituri sint, quamque se

in omnem partem quamque licenter iactaturi. Commemorabunt veritatis dignitatem atque excellentiam ;dicent, nihil esse , quod in eius contentionem venire

possit; non auctoritatem Patrum , non veterum testimonium , non consensium populorum ; unam esse verbiatem , quae merito suo rebus omnibus anteponenda

sit, unam a Criti eo spectari oportere, de una Criticos laborare . Addent, veritatis amore docti ssimos quosque a praeiudiciis vacuos atque liberos flagrasse semper, eius inveniendae gratia nullis pepercisse laboribus, eaque inventa tum demum existima sie se laborum fiorum stuctum esse amplissimum consecutos. Illos ipsos , qui a me toties obiecti sunt, Ecclesiae Patres de una veritate fuisse sollicitos, ad eamque conatus omnes silos cogitationesque contulisse; ac propterea multa , prout sese iis occasio obtulit, & veritas ita poscere visa fuit , tanquam falsa reiecisse , ac multorum etiam auctoritati, qui contra, atque ipsi sensissent , refragari non dubitasse. His aliisque similibus commemoratis , tum vero a vobis deprecabuntur, tum etiam suo iure contendent, ut, si quid paullo intemperantius factum , aut arrogantius dictum ab ipsis videatur , id non immoderatae opinandi licentiae, quod ego acciso S

434쪽

Aerio Nis II. LIBER VIII. grso , sed potius unius veritatis amori, quod ipsi defendunt , adscribendum putetis. Difficilis profecto locus , quo me ab istis adductum sentio , Florentini. enim est, qui veritatem non plurimi faciendam 3 quis. qui non omni studio inquirendam putet e quis denique , qui persuasum non habeat, nihil esse docto praesertim

homini in hac vita optandum veritate atque expetenta dum magis p Solusine igitur mortalium , in hoc ampli simo conventu tam aversus a vero hodierna die inveniar , ut haec actio mea, quam contra istos nunc ha. biturus sum, non tam contra ipsos, quam contra veritatem instituta a me atque adornata esse videatur FIta me Deus adiuvet , Florentini , ut ego non contraveritatem pro istis , sed contra istos pro veritate verisba hodie facturus sum . Hoc animo in hunc locum ascendi, ad hoc paratus meditatusque veni , hoc enitar, ut, si quo modo possim , hanc illis defensionem eripiam . itaque ad hanc arcem, in quam se contultarunt , quamque munitissimam atque inexpugnabilem putant, totie viribus oppugnandam aggrediar, quam si Deo adjuvante ab eorum defensione deiecero , plane non video , quo confugere possint , seque aut sui defendendi , aut belli redintegrandi causis recipere . Attendite igitur, Florentini, & hoc etiam diligentius, quam hactenus fecistis, quia in hac una actione prael ritarum actionum omnium ratio vertitur, ut si ego nunc superior evadam , causa mihi adjudicetur ; si contra in-

435쪽

ar DE PRAvo ARTIs CRITICIE usu ferior , victores isti ab hoc iudicio absolutique discedantis

II. Ac primo quidem , quid ego nunc cauta esse dicam , aut suspicer , cur isti de veritate tantopere laborent. Quid I an veritatem ita desertam ab omnibus arbitrantur, ut nemo sit, qui praeter ipsos eius sibi patrocinium suscipiendum putet Si ita esset, facile paterer, istos adeo de veritate anxios esse atque sollicitos. Sed non est , cur hac de re vehementius angantatur . Nunquam veritati fautores, nunquam patrocinato res , nunquam laudatores deerunt. Quare non est, cur nova veritatis praeconia excogitent,cur veritatem magnificandam verbis, cur extollendam laudibus , cur defendendam suscipiant . Satis ipsa per se sine cuiu quam eloquentiae praesidio & ornatur & defenditur. Quid igitur est , cur isti tam assidui in veritatis appellatione sint cur tam crebri in eius laudibus exaggerandis p cur tam solliciti in dignitate vindicanda p perinde

quasi veritas unice ad eos pertineret; caeteri vero ab eadem , sive celebranda , sive ornanda , sive quoquo modo defendenda prohiberentur . Male metuo , nedum, quod omnibus commune est , sibi proprium facere ac vindicare student, non tam ab illis aliqua licentiae suae quaesita defensio sit, quam nova cavillandi occasio captata esse videatur. inare tanto acrius in istos i quirendum esse censeo , quanto subtiliori nos artificio

decipere conantur atque pervertere. Non

436쪽

III. Non est novum neque omnino inusitatum in iudiciis aliquem rei capitalis reum , quo certius a se omnem patrati facinoris suspicionem amoveat, accusatoris personam suscipere , adire Iudicem , rei actionem pollulare, instare , urgere , ut facinus quam primum vindico.tur. Sagax enim vero consilium , fraudis allutiaeque plenissimum . Neque enim verisimile videtur esse , qui admissi facinoris auctor sit, facinus ipsum audere pera sequi in iudicio . Itaque de more delatio recipitur, &disquisitiones iudiciario ritu instituuntur. Ille vero neque

diem cessare, neque noctem, crebro convenire Iudicem, obire forum, obsidere curiam, instare acrius, urgere vehementius , opprimere , nihil remittere ; atrocitatem vero criminis supra modum efferre , in criminis auctorem intemperantius invehi, omnem denique movere

lapidem , quo maleficii auctor deprehendatur , & merito quam primum supplicio mulctetur. Quid sibi vult assiduitas tanta 3 quid tanta importunitas indicat 3 quid significat 3 Accusatorem nimirum esse innocentem ,& crimen ad se non pertinere , quod tanta assiduitate persequitur. Hoc quidem prima specie ita esu hominia foro & a iudiciis remoto videri potest; sed illa ipsae assiduitas ct importunitas tanta acri Sc acuto Judici sus piciosa esse incipit. Ne multa. Teneatur ipse accusi tor, si statur, examinetur. Ita fit, tenetur, sillitur , examinatur , & quaestionibus habitis, auctor maleficii ille ipse deprehenditur , qui maleficium ipsum ad sudi- Tom. I. E e cem

437쪽

g DA PRAvo ARTIs CRITICAE Usucem deferre , & ut vindicare inr vehementius instare non dubitavit . Hoc modo comperta improbi veterat ris fraude merito supplicio delator plectitur , qui ea ipsa via certius in suspicionem incurrit, qua ab eadem longius sibi declinare videbatur . IV. Nunc , si nos, ut acuti Judices cum delatoribus , qui nimis assidui sunt ac vehementes, gerere cum istis voluerimus , & in illa ipsa indicia, quae suspicionem videntur amoliri, acrius inquirere atque subtilius, quis tandem nostrum poterit consilium reprehendere Nam , iterum quaero , quid sibi volunt illae laudes , quibus dignitatem isti veritatis atque praestantiam amplificant , tam crebrae, tam repetitae, tam magnificae , tam si perlatae in re per se clara atque illustrta Suscipite igitur

personam illius Iudicis, de quo dixi, & vos ipsi utrum

haec innocentiae indicia habenda sint, an nova potius ab istis proditae veritatis argumenta , considerate . Inis temperantiae crimen eluere quaerunt, & in hoc ipso intemperantes inveniuntur. Suspicionem a se omnem amovere contendunt, de suspicionem ipsam acrius commovent. Veritatis patrocinatores & videri & haberi volunt, & non solum novo eam more vehemen tius oppugnant, verum etiam se perfidiosos in hoc ipso & praevaricatores ostendunt. Sed moliantur licet quae velint omnia ; Magna semper veritatis vis exstitit , quae celari omnino non potest serius, ocius erumpit

ultro ; sponte sua illustratur; nec se obtegi mend acto

438쪽

me ulla artificii simulatione ad diuturnum tempus obis nubi patitur.

V. Quanquam quid est quod novo nos isti perveratere artificio nunc meditentur, perinde quasi integra res esset, nec multo ante jam discussa ac diiudicata . Nam quid aliud ego hactenus egi , in quo vires omnes meas, ingenium, contentionemque consumpsi, in quo meam probari fidem volui, nisi vos ut docerem , non

modo desertam ab istis & oppugnatam , sed proditam

ac perditam veritatem . Aspiciant Romanae Ecclesiae Fastos, & tum mentionem facere audeant veritatis in Revocent in memoriam supra allatas opiniones aequitati ac rationi inimicas, & tum , si possunt, in munitissimam se recipiant veritatis arcem , quam propriis ipsi manibus evertere ac disturbare non dubitarunt. Recolant animo, quae superioribus persecuti sumus actionibus universia, bonorum omnium recte de Catholica Religione sentientium unanimi suffragatione damnata , &tum ad tribunal confugiant veritatis, quae tantum abest, ut eos tueatur atque defendat, ut potius persequatur atque condemnet. Si crebra innocentiae appellatio apud severum ac constantem Judicem ad probandam innocem tiam valeret,ium ipsa quoque veritatis appellatio aliquomodo istis suffragaretur . Sed contra est; immo vero si quid valet, in contrariam partem valet, & suspicione ipsa, quam commovet, uti aeriorem Judicem in E e a re

439쪽

;6 Dg PRAvo ARTIs CRITICAE Usure indaganda facit, ita comperta fraude severiorem efficit in vindicando. VI. At enim multa per Criticos veritati importata sunt commoda. Audio . Quid igitur Equidem quae via

nunc ac ratio defensionis tentetur , plane non video .

Aliud est multa eommoda importata esse veritati per Criticos, quod ego quoque assirmo ; aliud haec ipsa commoda per immoderatos Criticos esse invecta, quod ego inficior ac pernego . Non quaeritur hic , quae com moda moderati ac sapientes Critici attulerint , sed quae isti incommoda importarint, investigatur. Non quomodo illi se erga veritatem gesserint, in quaestionem adducitur; sed quod isti eandem oppugnarint ac perdiderint accusatur. Non est igitur. , cur se in ali nis opibus ac copiis ostentent , qui summa domest ea premuntur inopia . Non est cur aliena innocentia ab. solvi quaerant, qui propriis criminibus condemnantur. Si quid volunt effcere defensiam a se veritatem ostendant, quomodo tutata ab aliis fuerit, pareant dicere ; commoda per ipsos invecta commemorent, per alios allata praetermittant. Ego quidem hujusmodi commoda neque reperi, neque reperio ; neque vero satis assiequi possiim , quomodo ex pessima radice potuerit unquam

boni aliquid pullulare . VII. At verisimile non est in tanta perristigatione rerum , quantam insututam ab illis fuisse ostendimus,

440쪽

nihil ab iisdem commodi allatum eta veritati. Non committam , Florentini, ut in hac causa , quam pro veritate suscepi, quidquam a me contra ipsam veritatem aut dictum , aut negatum , aut tantummodo dissi mulatum argui possit. Itaque fatebor id , quod est ; n que inficiabor, nonnulla ab illis, quae re ipsa vera essent , comperta ; nonnulla item , quae falsa & commentitia, fuisse deprehensia. Fieri enim non potuit, quin in tanta molitione , qua totam Historiam permiscuerunt, aliis quid tandem veri forte fortuna ipsis vel non cogitantibus, vel aliud quaerentibus fuerit oblatum . Hoc ego istis concedo , sed illud hic praecipue , opinor , quaerendum ,

quae allata dicuntur commoda , utrum maiorem commo

di , an incommodi rationem habere existimanda sint. VlIL Et sane , tantine fuit, ut aliquid veri deprehenderetur , tantam perniciem , quantam superioribus actionibus ostendimus , toti inferre Ecclesiasticae Historiae, tantam importare vastitatem p Quis unquam nobile aedificium funditus evertenduit curavit, ut nescio quid ad antiquitatis notitiam pertinens , abditum infundamentis ac depressium erueret 3 Quis collem frugi feris arboribus consitum N pulcherrime convestitum , excisis oleis, eradicatis vitibus, exstirpatis arboribus, effodiendum sibi unquam subvertendumque censuit, ut minimam auri particulam in eius forte visceribus retrusam ac latitantem acquireret Profecto qui haec facem

ret , pessime sibi, pessime rationibus suis consulere

SEARCH

MENU NAVIGATION