Io. Rudolphi Kieslingi ... De stabili primitivae ecclesiae ope litterarum communicatoriarum connubio liber singularis ..

발행: 1745년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

i 8a De stabili primitivae se lae

viam honoremiis. Ex his apparet, OSIUM rem novam SAR. DICENSIBUS proponere, illorumque arbitrio relinquure, utrum Romano Pontifici hunc honorem deserre & in rebus difficillimis ejus admittere velint judicium nec ne i Frustra inde elicitur aucto. ritas Pontificis Romani in ecclesias Africanas. Si enim sedes Romana j is aliquod habuisset, aut illud antea exercuisset, quid quaeso opus erat, hoc OSII consilio, & qua ratione illorum arbitrio res satis confirmata, veluti libera & in illorum potestate sita, poterat relinqui 3 Haud insolens est, quod duo litigantes tertium sibi una.

nimi consensu eligant causae judicem, eumque saepe inferiorem, in cujus decissione acquiescere solent. Experientia, optima rerum magisva, nos edocet quotidiana, reges, imo imperatores potentissimos, in dissidiis componendis, alios ubi eligere rerum arbitros, quos tamen aliis in rebus gerendis non agnoscant superiores. Non obis stant illa verba: honoremus, si placet, Petri memoriam; illa enim ipsa docent, Ecclesiam Romanam, quamdiu fuit sana ct pura, tanto omnino coruscasse splendore, ut exterae ecclesiae, in rebus fidei &controversiis dirimendis, magni fecerint illius sententiam, quam in rebus gerendis e vitio implorarunt. Dissiculter autem inde ejus in totam ecclesiam probatur imperium. Id aeque procedit, ac si ecclesia Lutherana Saxonica, quae in tradenda Augustana conses,sione, & potissimum in conficienda Formula concordiae, extera rum ecclesiarum adhibuit sententias, propterea se his exteris ecclesiis agnovit inseriorem, aut subjectam. Accedit, Romanam Faeclesi am, aulae imperatoris Occidentalis proximam, multum omnino juvare potuisse alias exteras ecclesias, quae ab imperio occidentali erant remotae, & quae, pro ipsorum temporum conditione, diviso iam.

jam imperio, praesidio videbantur privatae, quod ex ATHANASII exilio planum est. Ubi enim ATHANASIVS causam suam per- IULIUM vid Pagii Brev. Pontific. Rom. T. I. ad sec. IV. in vita

Iulii I. IV. p. 87. episcopum ad CONSTANTEM detulit, ejus o. pera CONSTANTlNUS Orientis imperator mitior ipsi factus est.

Et hoc modo plus una vice opem Ecclesiae Orientalis episcoeis m, sere divexatis attulerunt Episcopi Romani satis exoptatam. Ex hoc vero ritu deinceps episcopi Romani jus ad sedem Romanam appellandi, ct potestatem de non appellando ad imperatores & reges,

satis astute derivarunt, Absolonem imitati, qui seipsum citra divina

202쪽

Seeundum, quod urgemus, argumentum est, proceres Concilii SARDICENSIS pontifici Romano non jus judicii decisivi, sed

- revisionis concedere. Has nimirum praesupponunt SARDICENSES rationes, si episcopus, dignitate per concilium provinciale privatus, causam putavit se habere justam, ob quam denuo sub judicium vocanda; si lis renovanda, ex sententia Oscopi Romani ipse constituat ex gremio eiusdem provinciae seu nnitimis provinciis legatos aequos, ct res tractandae judices, quod canone s) septi. mo ita confirmant: Si justum pureaverit . ur romerinjuri ram , vel discussionis examen , scribere dimet in his episcopis , qui in finitima propinqua D mincia sunt, ut i siligenter omina requiram, is iuxta verreatis fidem definiant. Apparet nune, pontifici non datam esse potestatem decidendi, sed es*-di & mittendi ad accuratiorem musae notitiam alios episcopos, ct eos quidem finitimos. Et si vel ma. xime id demus Romanensibus, episcopos Romanos suos misisse lonos, id tamen nihil juvaret ipsos, quia conciliis non praessierunt. sententiam ex suo arbitrio tulerunt, sed vices Romani Episcopi

in conciliis Oecumenicis, quibus episcopus, tanquam totius ecclosiae membrum, quam maxime interesse debebat, tantum subierunt, ypari, ac caeteri episcopi, auctoritate, sua, de rebus controversis, protulerunt judicia. Nemo denique nescit, hos emones Sardicem Bes nunquam ab episcopis Orientalibus constanter esse receptos, aut in conciliis sero habitis confirmatos; proinde imaginarium est, quod inde consercinant Romanenses, auctoritatis argumentum. Dignumidique mihi videtur NATALIS ALEXANDRI t) de hoe

S ieensis concilii canone judicium, cui meum addam suffragium. Canomes , inquit, de appellationibus ad Romanam sedem a Concilio Sardisensi edicti, rure disino non nituntur, sed religiose tantum δε- sederis honorandi memisiam Sancti Petri. s itaque isiud non est apstendis mimatus,sancto Petro , eius Decessoribus a Christo trem/ ini, nee perpetuum Romanae recisae priserrum , sed a Set Mo

203쪽

gem, si alias dedissct, in fraudem & dctrimentum totius ecclesiae, ferre non potuit. Nihil ergo nos moVeret hic canon, si vel maxu. me ad Romanensium: esset palatum. Ovo vix similius est ovum, quam .ntea dictis est BASi Lil u ad Athanasium epistola, in qua tradit, Orientalis ecclasae patres Arianae haereseos debellatsres ad episeq. ipum Romanum scripsisse, illumque, ad eradicandos Arianorum e i

pretium e e visum es, ad episcopum Romae scribere , ut res nostra di fae, O rensi u dare, ut cum sive communi ae Onodico deer tu aliquos mitti docile sit , Vse hoc negotium suo marte aggredia-. .

tur, elidens homines idoneos ad perferendos itineris Iabo res s ido ineos aueos , qui apud vos perversi Iuvi, levitate ac animi constam; tia corrigendos ς apte θ' attemperate utentes sermone , secumque habentes , quaecunque post Arimmense Concilium gesa sunt, ad. em ' νum, quae per vim illic acta fueram , dissolutiovem s iique , nemine , sciente, cina strepisum per mare huc ad viant, ut opinionem inbemico rum paris praevertant. Ex his B A S I Lll verbis hoc patescit, quod Orientales ad Romanum episcopum detulerant, id ordinarie quidem a toto aliquo concilio Occidentis fieri debuisse, ct eos ita omnino censere, sed quia Ariani, qu0rum potestas orthodoxis, illo tempore, quam maxime erat metuenda, cos, qui publice a ccncilio mitterentur, facile impedire, illi,que haud leves remoras injicere poterant, cons io m*inunt Oeiscopum Occidentalem, ut ille nomi-- totius ecclesiae occidentaliS, tanquam ejus caput S Patriarcha, nonnullos emittat ad componendas lites legatos. Neutiquam porro transverso oculo illa legenda sunt verba; ut secum habeant acta re. ei. u vid.- er. Tom. Im Epistol. Uc . p. 16s. At. Beliedici.

204쪽

ope sit trestri --viratoriamum eonnubio. P. H. Mu Ariminensis , ad ea dissolvenda, suae ibi per vim facta sunt.

At quorsum haec respiciunt ρ Quorsum Τ Nisi, ut intelligatur, hujus concilii am sub limam esse vocanda, neque ex auctoritate Pontificis litem rescindendam. Porro elucescit, sociam tantum in suffocandis controversiis attulisse episcopum Romanum operam , ct in his con ciliis Orientalibus, praeter illustre aliquod societatis & concilii mem brum , ne umbram quidem summi episcopi habuisse. Iterum enim iterumque Patres Orientales pontificis Romani suffragium aestimarunt supervacaneum. Planum enim est, haeresin P A V L L IS AMOS ATENI a concilio ANTIOCHENO, MAC DDONII errores a concilio CONSTANTINOPOLITANO, PELΛGII syrma a conciliis MILE UITANO & CAM THAGINENSI, NESTORII haeresin a Concilio EPH

SINO, sine Latinorum tesseris esse confutatam, quae omnia conci lia suo non gauderent firmamento & robore, si episcoporum Roma norum quaeras in illis praesidia, aut suffragia. modum itaque ille in stirpo quaereret, qui Episcoporum Romanorum potestatem latius extenderet , & cincilii Nicaeni eanonem, de quo verbosius egimus, sinistre explicaret. At hic angustus episcopatus Romani terminus sufflaminatos mordet Petri successores, qui veluti poma natare optant. Omne hoc in argumento fert punctum limatum etiD. WERNERI iudicium, quod in Dissertatione sub praesidio illustris A v G V S T I NI a L E Y S E R, x Iureconsulti in Saxonia

consummatissimi habita, de hac appellatione ad sedem Romanium his tulit verbis: ADeliandi licentiae pinei es, Me laserem . benas , tantum abest, ut illam reme int. Causam hujus res em

hibent di aeriter perfringunt DEFLERVS, FLEISm n,

TITIVS, es alii. Dicunt, eam ese vanam , nimium poparum praesumtionem, anesiationes ad sedem suam ab unive sis in toto temrarum o rbe Getesiis fieri debere, ut saeuitate ast Eandi dilatata es copiosior ad aulam Romanam δέ Neursus, ν pontificis Romari jurisdictio is omnem terram stabiliretur. stiud multis 8 ut summarorum potiretur, homines auino argentoque et emungere, ae omnia

205쪽

Etenim a primis ecclesiae Christianae natalibus res aliter fuit comparata, & aequalis omnium presbyterorum, S deinceps episco porum dignitas. Ignoravit ecclesii a per tria Propemodum saecula universum, quod postea affectarunt episcopi Romani, imperium, clo. nec larga ecclesiarum ubique locorum conditarum inerementa suaserint Metropolitarum , & postea Patriarcharum ordinem, ex quo deinceps nova enata est regiminis monarchici forma. Queniadmodum enim Metropolitae toti provinciae, omnibusque ejusdem episcopis praesuerunt: ita illi, quos dixi, Metropolitae subdole suam adauxerunt potestatem, & sensim paullatimque totam ecclesiam provimetalem sibi subjecerunt. Extulerunt tamen postea Patriarchae suum caput, & Metropolitanos suo dejecerunt throno, sibimetipsis summam, in re sacra gerenda, Vindicantes auctoritatem. Singularia autem eminentiae & dignitatis signa, Patriarchis propria, illa sunt: primo, ut pluribus provinciae episcopis. imo ipsis Metropolitanis variarum provinciarum praeessent 3 secv Ido, ut Metropolitanos oris dinarent; tertio, ut Metropolitanos ad Synodos vocarent, Merem politani vero, de re agenda certiores redditi, episcopos ad Synodos convocarent: quinto, ut ultimum in rebus ecclesiasticis judicium&sententia decisiva illis relinqueretur, neque ab illis appellari posset ad sinperiorem rerum controversarum arbitrum, quod argumentum, pro ingenii acie & rerum in ecclesia gestarum notitia solide diluit B. IO

enata dextre composuit. Res Christianorum saeculis sequioribus, exanitatis vexationum laboribus, insignibus auctae incrementis, po Itulare videbantur certos, qui provinciis praeessent, ecclesiae prae fides, ne quid respublica Christiana detrimenti caperet. Inde enati sum Episcopi, Metropolitae, & Patriarchae. Concilium inprimis NICAENUM primum in canone VI.' variis turbis & motbbus, qui erant in ecesesia sedandi, enatis, obicem posuit, & sum. mam totius ecclesiae gubernandae detulit tribus Episcopis, ALEA

s bus

y ) vid. G. Diss de Orig. Patriarch. Christiatior. F. XVI. M. p. ao. editi Vit:

206쪽

hus honoris & memoriae tantum gratia addidit HIEROSOL MI.HNVM seu AELIAE Episcopum hoc canone VII. g quia ci,

suetudo obtimuit , b anti a tradisio , ut Aeliae Episcopus honoretur: habeat honoreis in equentiam , salva metropoli propria dignitate. Constitutis nunc tribus summis ecclesiae Christianae praesi. dibus, divisio simul provinciarum facta est, ita, ut quilibet suarum provinciarum limites extenderet, &suam auctoritatem, sistu Epi. scopis plane indigno, exercere intenderet praeses. Ast recte monet IO. PHILIP. SLEVO GTVS, a hanc ecclesiarum per provincias divisionem neque ex lege divina, neque ex instituto Apo. stolorum promanasse. Quantum enim apostolorum edocent ali , Paullus Corinthi, Ioannes Ephesi, & Petrus Antiochiae diu sunt commorati, sed neuter horum sibi potestatem in hane arrogare ausus est provinciam. Ex his itaque initiis admodum par. vis enatum est illud regimen monarchicum, quod Romani Episcopi clam, precario, Vi, & armata denique manu, arripuerunt, ct constituerunt. Sed hic subsisto, quum hoc argumentum FLACIVS

IO. FRANCISCVS BUD DEUS tam solide explicum

rint, ut rem ad liquidum deductam esse censeam. Addidisse imvabit duumviros, in hoc litterarum genere felicissimos, IAC

BVM USSERIUM Armachanum, & WALONEM MESSA.

LINUM, seu, qui hoc nomine latere voluit, CLAVDIVM SAL.

MASIVM, quorum uterque operam non male collocaVit. Demon.

αὶ vid. Hardian. l. e. eons omnino et Dn. M. Christ. Etam. Devilagii Aeliae G. pitolinae Orig. ct Histori L XXV. p. 48. edit. Lips i 7 7.. vid. M. Dissi. de Division. Ecclesiar. A Beneilai r. E. V. p. a 3. M. h) vid. M. Catalog. Test Veritat. Lib. IV. p. aε .e vid. H. Woas Vol. I. Treatisse the Popes Suprema p. ς 37. vid. R. Sofid. Demonstrat. de ortu ct progressu Papisni, eap. XVII. p. 4o . M.) vid. G. observat. Misca Pari. IV. Mercitati VI. de novitate Regiminis uio Dehici p. 42 .seq. me vid. M. Dissere. de Orig. S potestate episcop. z. m. p. 43. τ) vid. M. Origin. Episcopor. A Metropolir. p. 3 I. seq.h vid. R. Dissertat. I. de episcop. a Presbyter. eontra P. Pet v. Lo olit. cap. VI p. 4 s. seq. editi Lugdun. Butati

207쪽

a s De stabili primitisae Melsae

episcoporum nomen ab origine ecclesiae Christianae valde dissidere: jurisdictionem autem non nisi principum Christianorum indulgentia esse acquisitam, qua deinceps episcopus Romanus ad impuden. tiam usque est abusus. Nisi vero me omnia fallunt, merito id, quod olim Scytharum legati ALEXANDRO M. dixerunt, Iarivatis Petri vicariis accidit. Audi obsecro horum torum vertar Si dii habitum eo moris tui aviditati animi parem se voluissent, orbis

te non caperet: - altera manu Orientem altera Occidentem contingeres.

Deutus scire velles, ubi tanti numinis fustor conderetur. Sie Fb aere quoque concupiscis, quae non capis. Ab Sinopa petis Apam, re transis in Europam. Et paucis interpositis lineis: Vide, ne, dum Lyacumen pervenise eontendis, eum lam raVis, quos comprehenderis, deridas. i Nihil aeque ecclesiae unitati adversum est, quam arro 'gata in alios dictatoria potestas, quo naevo a primis inde ecclesiae Romanae incunabulis laborarunt pontifices, qui eo potissimum nomine ecclesiae interpolarunt unitatem, quod imperium in totam ec elesiam non solum, sed R in orbis imperatores affectarent, ct mo. narchiam aliquam constituerent, quod ulcus Romanorum Pontificum

HVTTENVS, aut quicunque demum sit saeculi XL scriptor, teste FLA CIO h) acturate detexit, & GRRGORII VII. castigavit.

immanitatem. . Insatiabilis est Romanorum Pontificum imperium extendendi cupiditas, inde manus suas in omnes orbis protendunt Partes, & se totius mundi episcopos & praesules esse clamitant. Ast 'verum est illud, quod idem habet CURTIVS: nibu tam firmum es, evi preioLm non sit etiam ab imalido. l Ubi enim ad sum linum potestas Pontificum Romanorum pervenit fastigium cacumen. que,ab invalido certe monacho B. MARTINO LVT HERO eorum auctoritas adeo est infirmata, ut re vera iam ecclesiis subum , bicariis contenti esse debeant pontifices. Quin & hae saburbicariae ecclesiae, ex mente sIR M O N DI, HIS NIA, LUSITANIA GALLIA, SARDINIA, Romanae sedis imperium admittere 'noluerunt, sed illi plus una vice cornua sua ostenderunt. Prostant ;alia eaque plane inuta Conciliorum oracula, quibus adfirmatur, em

208쪽

ope bitterarum commmeatoriarum comul D. P. H. ιδόν elasias orientiles Roma e sedis primatum nunquam agnovisse. PIMeet saltem ecciesiae Africanae perlustrare concilia , quae satis edo. eent, illam Romanorum Episcoporum auctoritatem flocci aestimasse, illisque omnem ademisse in rebus gerendis dignitatem. Ita vero patres concilii MILE VITANI secundi in canone vigesimo deceris nunt: Item placuit, ut presbteri, diaconi , ae eaeteri inferiores elerici, in eausis, quas habuerim, si de judiciis episcoporum suorum quoi fuerint vicini episcopi eos a Mut, inter eos, quiem des, Aniant, adhibiti ab eis ex consessu epistoporum furerum sodfl ab eis 'morandum putaverim , non pro vocem , ns ad Africana concilia , vel ad primates Movinciarum suarum. Ad Wansmarina autem , qui 'taverit anesiodum p a Niso into A eam in ren munionem suscipiatur. m a Lieri hujus canonis i verba adeo plana sint & pervia, ut soli lumen accenderet is, qui illa profusa explanatione judicet digna , attamen noVo colore hunc canonem palliat C A B A S s U Tl V S. n) qui illum ita interpretatur; afirrtendum es, inquit, ea ne isto solos ex imi meismeros , diaconos , in. feriores his elericos, quod indutum est , Emeopis non fuisse abs urei te dictas transmarinas , seu, quod idem est, M a sumam secem a Nellationes. CAB ASSU Tio adstipulatur FRANCISCUS 'PAGIUS, O ct canonem de inserioris ordinis clericis interpretatur. Ast nugas apinasque vendunt CABASSVTIVS pariter atquePAGIVS, & illis, qui rerum olim in ecclesia gestarum sunt expertes, impudenter imponunt. Non quidem ἰ inficiamur, provorasse quosdam epistopos Africanos ad sedem apestolisin, sed quod sedis apostolicae auctoritatem & sententiam 'limim te eperint 2AMoes', Episcopi. CABASSVTIO erat probandum. Contrarium R. cile demonstratur ex causa APIARII, & dissensione episcoporum

eum S OZIMO, BONIFACIO, S COELESTINO,

quia Africani. Apiarium, invitis Pontificibus Romanis, & FAUSTINO Africano, damnarunt, episcoporum Romanorum judiciisum reeudiarunt, & se ne passuros quidem esse, ut lemti mittantur ad . Ameana concilia aperte pronunciarunt. A PIA RIV s Pre

Mitis URBANO SDeensi Episcopo ob corruptos

209쪽

morra dignitate sua exutus . & sede dejectus, ad Romanae sedis a Dctoritatem & praesidium tanquam ad portum confugit, & ZOSIMI manus imploravit auxiliatrices. Res ejus in synodo C ARTH GINENSI per legatos Pontificis Romani strenue quidem est verutilata, sed omni excidit fructu & eventu APIARIVS. Satis su-Ierbe ct impudenter Episcopus ZOSIMVS per suos legatos .aec quatuor. momenta ad CARTHAGINENSES detulerati Umm, de appetationsi s episcopo MN ad Romanae ecclesiae sare dotem y alterum , ne ad comitatum episcopi im Guni navigent. Tereium, de rearundis Predditerorum P diaconorum causis apud Mitimos e frenos , si a suis excom micati perperam fuerint. artum de ur no episcopo excommunicando, vel etiam Romam ovocando, nisi ea, quae videbantur corrigenda, corrigeret. Λst bona verba, quaeso, mi ZO SIM Et Fulgur fuis ex pelvi. Astis cani repulerunt haec Romanorum Pontificum tela, ct aperte in suis decretis sunt professi, primo Asticanos suis gaudere privit is, nosue Romani episcoci admittere auctoritatem. Secundo, se firiniue inhaerere Concilio Nicaeno, quod appellationes ad alios episcopos austrret; tertio, se minime Muros esse, ut Romanus episcopus. RPPellationes reciperet, aut legatos ad componenda dissidia ablegaret cum illud privilegium ipsi nullo canone sit indultum; quarto , rogant pontificem, ne fumosum saeculi typhum in ecclesiam inumducat, aut clericos exsecutores mittat. His ipsis telis infirmarunt imo expugnarunt Romanorum Pontificum imperium plane imaginarium, quod argumentum a Du PINIO p BARROOq ,

adeo est dilutum , ut prolixiore commentatione non indigratimstum lucis his, de quibus hactenus disputatum est, litibus, attilii ΜATH. LAR ROGUANUS, t qui invictis testimoniis& algumentis feliciter hanc diremit litem , & Micanis Episcopis sua

210쪽

ope litterarum communicatoriarum connubis. P. II. lyIvindicavit jura. Subit nunc mirari, G O T TIVM de auctoritate Romanorum Pontificum in ecclesia Africana tam confidenter scribere potuisse. v ) Reverentia in sedem Apostolicam mime eluxit in Africana ecclesia, dum, cassa Coelesti ae Pelagii in duobus Africae con- Vis examinata, acta omnia ad Innocentium L. Romani m Episcopum detulerunt. Quibus Innocentius respondit, ab Africanis episscopis Me facto collum esse hon i Uius, quem fossicitudo manet omnium ecclesim , antiquae scilicet redulae formam secuti, quam toto orbe mecim nostis esse servatam. Hi hujus rescriptum Africana ecessa recepit. Imo S. Augustis. Sem. D. de veri. Apost. nunc Serm. GI. cap. Io. ait: jam enim de hae causa duo concilia missa sunt ad sedem Apostolicam : inde etiam rescripta venerunis; ecula finitas: utivam aliquando finiatur erro r. Et eodem modo de judicioc mi papae super actis Concilii Carthaginensis contra Pelagium fleloquitur X. Prosper in Chronico e concilio apud Carthaginem habito a M. Episcoporum ad papam 2 simum onocolia decreta peruta : quibus probatis, per totum m dum haeresis Peladiana damnata s.

Suffciant GOTTIO, aut quisquis ille sit, qui OOTTII provinciam in se suscipit, quae supra exposui. CIV.

His itaque limitibus circumscribunt Nicaeni Patres auctoritatem Pontificum Romanorum. Isthmum proinde perfodere conantur Romanae sedis parasiti, qui adserunt: Concilii Nicaeni Patres Romani pontificis recepisse primatum, illumque litteris inseruisse formatis. Demonstrent quaeso BARONIVS, ct qui ejus sequuntur auctoritatem doctores, quo canone haec Romani Pontificis auctoritas contineaturi Satis itaque habent Romanenses hoc elabi subterfugio, deperditum esse hunc concilii Nicaeni canonem, ad quod asylum plerumque confugere solent. Si vel unica tantum vestigii vola de noc canone in Vaticana Bibliotheca elitaret, jamdudum prodiisset in lucem. Prodiit quidem, nescio ex quibus latebris, incerti cujusdam I VLII epistola ad Orientales in lucem , in qua ad concilium Nicaenum provocatur, sed illam J V LII epistolam esse suppo- E e lities.

. vid. Lib. citat. Cap. XIV. F. XIII. p. . Diuiti.

SEARCH

MENU NAVIGATION