Famiani Stradæ romani, è Soc. Jes. De bello belgico decas prima secunda .. Decas prima, ab excessu Caroli 5. imp. vsque ad initia præfecturæ Alexandri Farnesii Parmæ Placentiæque ducis 3

발행: 1648년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

cii vitae neglis gito

odilitate con

MARGARITA PARMEN s Is, iis respuebant, contemnentium quam consultantium similiores. Apud Regem litteris, apud Gubernatricem querelis ceu superbum , inse-stumque Nobilitati , ac futurum aliquando Belgarum perniciem criminabantur. Populis invisum jam affecerant, persuaserantque, E scoporum numerum , edictorum Caesaris restitutionem, Hispanicam inquirendi de Religione severitatem ab unius esse Graiivellani ambiti ne , qui per eam Belsarum servitutem , laescio quod imperium sibi meditaretur. Et vulgus audiebat, quia oderat. Nec ille opinionem

avertebat, dum totam eam de Religione provinciam procurabat unus ardentius ali3uanto, quam cautius: utque praefidenti erat ingenio elatoque, facile omnes aemulorum consipir

tiones ac minas , prae una Regis sui gratia , --lam contemnebat. nisi forte contemptum simulabat, ne, si calcari se metueret,videretur posse calcari. Hinc populus re sua sponte, re haeretiacorum commercio in liberiorem vitam multo in dies intentior, non minus odio in Granueli

num, cui quidquid novi asperique moliebatur

Rex, acceptum referebat: quam amore a

versus Optimates, quos popularium patronos, Belgicaeque libertatis vindices existimabat;

his ultro adhaerere , eorumque nutum obsera

re impense coepit. Et illi occasionem nacti privatas injurias ulciscendi specie popularis p trocinii , in spem venere aemulum loco movendi, si, quod tunc per eum agitabat Rex adve si multitudine , eadem adjuta irritum essic rent. Quare illorum aliqui inProvinciis , quibbus praeerant , injunctum sibi negotium de Re ligione , deque tactorum Caesaris observantia aegre promovere: alii tacite savere multitudi suadereque, ne novum illud paterentur erbri tribunal, hoc est, animarum tricas, re compendia Hispanorum : non nemo, cui Religio post dominandi cupidinem erat, haereticis undique irrumpentibus connivere , spirationes turbulentoriun hominum clam alere, denique

92쪽

redigeret, quam male Belgium unius Granyellani superbiae crederetur. Simia ue hinc fie- eooedivi. ret, ut eum aut Belgio , dc sortasse etiam Re- dum, & locotis gratia motum aliquando conspicerent: aut certe novis subinde populorum turbis implica- vexandum.

Um villicitumque perpetuo haberent. Quorum utrumque , de illud praeterea ad extremum viderunt, squod prosecto minime moliebantur eorum plerique 3 ut erectis haeretic Rrectis inteorum partibus, aucta seditiosorum hominum li- ram haeretie centia , adjecto paulatim pudore, metuque legum , complures Belgarum Provinciae tandem exuerint reverentiam ndemque adversus Principem, tractisque eodem fato etiam honestissimis viris, ea tumultuum bellorumque incendia excitata sint, quae nullo deinceps populorum sanguine , nullo urbium ac provinciarum excidio restimui potuerunt. Vsque adeo h parvis malore, muniuitiis maxima saeyenumero proveniunt: ac lo ge majori praecipitantia, ruinaque excurrunt lent, iacere. plerumque mala, quam eorum auctores impu- dio.

sere. Siquidem verissimum est, I o N E M tectis injicere, de injecto spatium modumque statuere, non esse in eiusdem manu. Quamquam nec deerant e Nobilitate , qui eas seditionum turbas destinato animo vellent, Reique publicae mutationem jam tum aliquam in Belgio medi--Mtarentu, Horum duo genera erant. Alii sive duoraim gem studio liberioris vitae, sive uxorum contagione, quas E Germaniae urbibus haeresi assectis petierant,minoris quotidie faciebant orthodoxae religionis observantiam et ideoque proniores inhaereticorum partes , inverecundo eas animo fovebant, depressaque aliquando Catholicorum dominatione superiores exoptabant. Aliis ad

tuendam dignitatem l profusis jam domest, eis opibus o turbata publica re opus erat. Etenim non paucis Nobilium , re in superioribus bellis, re post in aula, quasi indecorum n mini Belgarum rati si ab externis, ac praecipue allipanis Proceribus in vestium armorumque

93쪽

Ab utrisque

publica de

mum Peruisce a

eio Porimis.

6 MARGARiTA PARMENfIs, pompax, in famulorum & clientum comitatu, in

equorum numero atque ornatu vincerentur ;divitias sane ingentes inter ea certamina consumpserant, majore ipsorum impendio , quam Hispanorum , quorum plerique opibus anteibant. Quare cum ex una parte nulli jam Gndi, nulla patrimonia sufficerent continuando Cjusmodi pomparum ludo , dc tamen angusta in re animus ingens , re dignitatis suae retinens perduraret: ex altera parte cum haeretici, ne urbibus pellerentur, plecterenturve, s id quod agebatur j pecunias abunde pollicerentur Nobilibus. ac praesertim civitatum Rectoribus, in ' ustrum Praesecturis perfugium collocaverant; acise factum est, ut ad tuendam eorum causam sponte transferrent sese aliqui Nobilium et posthabitaque propriis commodis salute ac tranq'illit te populorum,Gubernatricis Grai vellanique operam in iis tumultibus per summam dissimulationem quotidie ludificarent,atque eas demum seditiones ac turbas haud gravate paterentat , in quibus ipsi mercaturam interim quaestuosam facerent. Verum quas ego sparsim memoravi hacte nus causas, ostendique resedisse penes popuIum, penes Nobilitatem; in unum denique o rangium convenere omne . Id planum ut faciam, genus ejus,ingeniumque, es quibus artibus potentiam adeptus, accurate pel tabam, necesiaria, nec iuri arbitror) ingratadmoribus

enarratione: ut quem magnorum exercituum Imperatorem, annos ferme sexdecim. varia

fortuna dimicantem visuri sunt, ejus quoque mores , animumque, re tamquani imaginem ante oculos habeant. Nasiavia gens principio clara per Germaniam sulti sed Adolpnus Nas savius Imperium adeptus. Augustam fecit, Transtulit illam in Belgium Comes Otho , a te annos serme ducentos. firmaruntque ne-sos ejus Fngelbertus Primus , atque hujus rimi nepos Eneelbertus Secundus , Guliel

ini oraniat, quo de loquimur , ille abavui,

96쪽

Let AER SE cvNDus, hic patruus magnus: a quibus aucta per hasce Provincias dotalibus oppidis opibusque , praestare inter Belgas coepit: accrevitque sostea traducto a Chaloniis ad Nasiavios Arausiensi Principatu . Etenim Henricus patruus ex CIaudia Chalonia Philiberti Chalonii Principis Orangit sorore, Renatum filium suscepit: Ren tus, extincto Philiberto avunculo , qui postr mus Chaloniae gentis suit, ea lege in Principatum succedit, uti pro Nassavia Chalonius cognominaretur. Sed hoc quoque sine liberis decedente , Arausiensis Principatus ac reliquorum bonorum haereditas , quam apud Sequanos amplissimam Rennus habuerat ad Gulielmum patruelem , de quo nunc est se

mo, adnitente Carolo V Imperatore, perve, nit, ortus est autem Gulielmus anno sesqui- millesimo trigesimo tertio, fratrum , quos

quatuor habuit, natu maximus. Feruntque,

a parente (cui Gulielmo quoque nomen j consultum fuisse super liberorum fato Philippum

Melanchthonem, qui Chaldaicis rationibus eruditus genethliacum agebat , prosessione quam scientia clariorem: confectoque eorum

themate, dixisse , Gulielmum genesim haud

salie aequabilem habere : primum ad magnos honores stellis aurigantibus perventurum, . dein moliturum longe majora, sed ad extremum infelici rerum exitu vitam conclusurum. De quatuor aliis, quae idem praesenserit, nec fando audivi, nec consignata litteris us uam legi, an quia successu caruere , ideoque silentio transmissa sunt, ne artis auctoritatem et

varent A Gulielmo parente lyuod is ad Lu- x - xi . therianos discesserati abducit filium impub rem Carolus Caesar, Reginaeque Mariae sorori tradit. Mox, ubi per aetatem licuit, inter ephebos adscivit Imperatorii cubiculi: quo in munere delectatus indole dicitur ac silertia pueri Caesar, quod ad modestiam compositus, neque vana ostentaret Principi obsequium,ndue occasionem ullam praetermitteret bs

pii, de praesingia:

97쪽

Militias Emitas Ora

paucis,

defenditia, gaesar.

8 MARGARiTA PARMEN sis, quendi: idque sedulo ageret, ut gratiae opMN

xunior quam promptior haberetur. E cubicu lo, in quo annos ferme novem versatus est transfert illum Caesar ad militiam, universoque praeficit Belgico equitatui. Min discedentie castris Sabaudo totius exercitus legato G lielmum substituit, oneri quamvis Immati rum, duosque nondum annos ac viginti praete gressum: praeteritis interea multis bellica vi tute praestantibus: interque alios (quod orangius ipse est adnitratus i Egmontio, qui pra ter militarem scientiam, annis illum duodecim anteibat. Exinde in pace aeque ac bello, ad ho nestissimas quasque legationes semper adhibitum , primos inter Proceres, summo loco Ca sar habuit. Sane in magna ilia abdicatione R

Fnorum quod ei supremum operum fuit in

rincipatu, dum ceteris Gulielmum praetuIit, per quem , uti memoravimus , Imperii coronam sceptrumque transmitteret Ferdinando fratri; satis ostendit ultima ea voluntate Caesii, qua illum benevolentia complecteretur. Et

quamquam nonnulli; suibus ingenium ejus a principio suspectum suit, monuere interdum Principem , Nimium ne crederet Gulielmi

moribus: illum imitatione virtutis, fraudem tuto tegere, ac desti agre, proinde caveret, ne eam in sinu vulpem aleret quae domesticos pullos ad extremum devora tura esset. Id t men secus accepit. comempsitque Caesar, gn rus illa jactari splita in familiares de continuos Princieuma Quin potius auxerunt haec ben volentiam apud Caesarem. Certe honorificis illum verbis nominando , modestiamque re fi

dem juvenis extollendo , liberare ea invidia visus est: sive quod ita sentiret sive Domin rum vitio, qui cum hujusinodi criminativitas

non minus se peti sentiant, quam intimos chrosque suos; Lacile vel non animadvertentes, horum patrocinium suscipiunt,cum quibus causam utique communem habent. Sed erant in

orangio jam tum aliqua, ex quorum indiciis si minua

98쪽

de Re

ae honorifi habetur R Canini offensi animi eius.

si minus caveri, observari certe debuerat: quae Iis tamen indicia magis magissue prodiere post abscessum Caesaris. Etsi enim hic abiens accurate Philippo filio commendavit orantium: ac Philippus tum sua sponte, tum Patris invitatu, multa ei ostendit benevolentiae argumenta. Nam re inter equites aurei Velleris eum statim adlegis , conficiendae pacis cum Henrbco Galliarum Rege interpretem, eaque consecta obsidem dediti re ad amplissimas provincias, quibus eum imposuit in Belgio, etiam Burgundiam procul adjecit; tamen quo haec loco esse poterant apud illum, qui universi Belgii administrationem sibi ultro debere a Re- Mob labores ac sumptus in Austriaca amplitudine defensanda, nullo fine praedicaret Au- sus etiam in Apologia adversus Philippum Regem', post enumerata Majorum suorum in Maximilianum re Carolum Imperatores m rita, ad extremum conficere; Nisi Nassavit C mites, Orangitque Principes fuissent, prose- Hispanum Regem non tot regnorum te rarumque titulos in capite proscriptionis, suum in eum ediderat, propositurum. Spergitur evolutus moderanti Belgii , simulque occupatis a Graiavellano primis in nova Gubernatricis aula partibus , veritus ne minoris quotidie fieret apud eam , quam in Belgica praesectura capessenda posthaberi Christiernae Lotharingiae palam ipse voluisi et, palam co- , natus etiam esset; alia ratione tueri dignit tem sitam , quodque jam pridem moliri coeperat , novis instigatus offensionibus urgere sedulo statuit. Et quanquam compertum non habeo , principio certum ei consilium insem confisi disse animo defectionemque ab Reee meditatum esse; tamen haud dubie assirmaverim novi tunc aliquid agitasse, quo Regis impe- irium enervaret. Hispanorum potentiam evert ret, haereticorum partes aleret, sibi per aequa, per iniqua decus auctoritatemque adstru

ret . si quid super haec fomina obtulisset.

consis

99쪽

Ingenium, ac

ci, ac iuves. flendor rei inesticae,

Reliato vula,so MARGARtTA PARMEN sis, arriperet. Et Nero ad novandas res haud scio. an ullus umquam mortalium fuerit instructior, quam Orangius. Ingenium ei praesens , dc o casionum haud segne, sed subdolum , sui obtegens, etiam iis , qui arcanorum ejus conscii ferebantur, inaccessum. Porro captandae eorum aliae . quibuscum semel loqueretur, artifex Iane, mirus et adeo ex vero ad .omnium m res suos consormabat, seque alienis momemtis circumagebat, Non quod ad ista descenderet ossiciorum aucupia , & vocabula imaginariae servitutis , quibus hodie sese homines honorifice ludificant i sed quod obsequii dignationisque nec modicus , nec praelargus, ita verba callide temperaret, ut facile ctederes, eum plura factis reservare. Ex quo major regravitatis ejus opinio re dictorum fides. A cedebat , quod licet superbo esset animo', ac dominationis appetentissimo et sic tamen in sp xiem cona poneret se , ut ubique sui potens, extra senium injuriae videretur. Sed quam li-her ab ira, tam metui obnoxius : plane ut sinfula vereretur , atque intuta putaret omnia. on tamen propterea desistebat: quod animus

ex una parte ferax consiliorum , n prima non probarentur, nova illico supponeret: ex altera vastus, atque immoderata percupiens, omnem denique metum cunctationemque praecideret.

At rei domesticae splendor, famulorumque re asseclarum multitudo magnis Principibus par. Nec ulla toto Belgio sedes hospitalior , ad quam frequentius peregrini Proceres Leg tique diverterent , exciperenturque magnificentius . quam Orangit domus. Idque depopulo gratum, qui gaudere silet, patrias opes ac potentiam advenis ostentari: nec invidiosum apud imperantes, a quibus omnem superbiae suspicionem supplici obhiuio redimebat. Ceterum Religio prorsus ambigua,aut potius nulla. Praesentibus Caesare ac Rege, Catholicum egit i illis Belgio obeuntibus , ad Paternam haeresim , quam puer hauserat, se sim

100쪽

Ipse se Caieb

vcribit:

tra ER SECvNPV s. si sim rediit; ita tamen , ut quamdiu administra, I s s v vit Provinciam Margarita Parmensis Dirae , po- Nim haereticorum partes, quam eorum disciplinam i vere videretur Postremo sub Margaritae discessum, calvinianae familiae (ad hanc enim a Lutheriana gradum fecerat j non sectarox mineo, etiam propugnator palam videri voluit.

s letaque postea libellum , quo testatus est: oriritibus, A puero se reformatae s ut vocat religionis perquam studiosum fuisse : mansisi que animo semper illius semina, quae grandio

re cum aetate maturuerint: eoque pertinere,

quae domi quaeque militiae patrarat ipse,nempe ut religionem tot legum eductorumque telis a Caesare, ' Rege petitam, pro vetere suo cultu ubi'ue tueretur. In quibus verane scripserit, senseritque ex animo cum Calvinianis , an potius ea se gratia venditaverit iis , quorum tunc opera egebat,incertum aliqui habuere. propius fidem est, Religionem obtentui habitam esse, eamque ceu vestem pro temporis opportunit te sumptam juxta atque depositam. certe non usque adeo Religionis habendam esse ratio- nem , ubi de acquirendo firmiudove imperio agatur, aperte is aliquando scripsit Aleiaconio Galliae Regis fratri, cujus ego epistolae par tem in loco reponam. Id, quod a perversa Machiavelli institutione didicine creditum est, cu

jus lectioni addictum sedulo fuisse , in litteris

ex Hispania filexandro Parmensi Principi trans, missis Graiivellanus affirmat. Hisce igitur artibus instructus Orangius, quomodo concitat dis Belgarum animis operam dederit , ipse in praesentia breviter aperiam. Agebat obse) apud Henricum II Galliae Regem Orangius, uti su

pra memoravi. Inter venandum in eum sermo

nem cum Rege deflexit, ex quo Philippi Regis consilia cla m Henrico inita se penetraste magnifice gloriatur in ea,qua respondet Philippo pro-

v scribenti, defensione. Cum enim eorum consi- liorum mencionem fecisset aliquam Henricus,

sed abrupte obscumque . ne scilicet ignota pa-

silia utriusque Regis contrahareric

SEARCH

MENU NAVIGATION