Opuscula academica medica et philologica collecta, aucta et emendata

발행: 1827년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

PENDUNTUR.

Proga1nmate hoc indicata est d. x I. Iun. CIIII cccxI. Pro motio GoTTHILF GVI L. SCHWARTEII, Leucopetrensis, in Licentiatum med. et chir.

Cum anno superiore in hoc argumentum inquirerem, commemoraVi aliquot causas , unde ingens infantum eXΡOSitorum , quae fato praematuro cedit, multitudo

pendeat, pluribus, quae in medium proserri poterant, alii scribendi opportunitati reservatis. Ulterius igitur

nunc illam disputationem profligaturus Ostendere CODR-bor , cterem impurum, quem talia hospitia infantum eripOSilorum ut plurimum continent, multum conferre ad mortalitatem, quae jam in insantibus recen8 nati8 per Se magna PSSe Solet, adaugendam. Triplex autem sens, unde impurum adeoque ad respirationem minus aptum aerem in talibus hospitiis manare puta erim, considerandus esse Videtur. Etenim aut magnus infantum numerus, qui uno eodemque conclavi conlinentur, corrumpit aeris bonitatem, aut situs et structura hospitiorum, infantum desertorum receptioni et Si Stentationi destinatorum, talis est, quae minime emendare

possit vitium illud aeris, a nimia infantum frequentia contractum, Sed potius augere debeat; denique et immundities infantum, quae aut linteorum neceSSarioΓum penuriae, aut ministrarum negligentiae adscribenda

302쪽

est, plurimum facit ad aeris impuritatem, quam duplex,

quae modo commemorata est, genuit cauSa, RVendam.

Ac de primo quidem fonto aeris in hospitiis insantum expOSitorum impuri cum brevissime egerint et Io. ΡΕΥ. FRANK1Vs'), lectores ad illam libri sui partem ablegans, quae de nOSOcomiis expOSitura eSt, nondum editam, et Zacii. GL 1. HVssae Yy), qui hac de re exponens Frankium nimis presso pede legit, liceat ea cum lectoribus communicare, quae recentissimi scriptores nobis de nonnullis iisque celeberrimis hospitiis

Lutetiae Ρarisiorum quatuor oeci, qui infantes expositos recipiunt, continent tot lectulos, quot ad parietes commode Stare po8Sunt, praeterea duo adhuc Ordines lectulorum medium Oecum occupant. Quae infantum copia, nisi munditiei inprimis ratio habita suo-rit, neceSSario aerem perspiratione haud sensibili, extia 1ationibus excrementorum cum alvi, tum urinae, alimentorum etc. Vitiabit ita, ut color cutis naturalis et laete rubens brevi transeat in ingrate album aut flaVum, et 1eu phlegmaticus corporum habitus luculentum commorationis insalubris testimonium exhibeat. Qui quidem fons aeris corrupti largissimu8 augebitur multum, ut praeteream IS adultorum, qui horum insanium ministerio inserviunt, exhalationes, lampadum et ellychniorum Vaporibus, ad illu8irandum tam spatiosum Oecum adhibitorum. Hinc non mirum videbitur, olim, cum illi Ioctiali omnem infantum, in hoc hospitium iΙ- 1atorum, numerum haud caperent, sed plurimi in mensis, sellis ipsisque adeo fenestris iacerent, urinosum odorem male habuisse eos, qui hos oecos inviserent. Nunc autem, cum infantes plurimi statim rus mittan-

303쪽

tur, atque sic receptorum numerus indies magnopere imminuatur, odor iste ingratus fere omnis eVanuit. Petropoli sexcenti insantes simul adsunt aut certo adesse possunt in hospitio, ab impΡratrice Catharina II. infantibus expositis aperto. Sed eorum distributio perplureS Oecos impedit, quominus aer hac infantum multitudine corrumpi queat. Duobus enim amplis aedificii8, quorum unum a comite Ra Sum οV8kio, alterum a comite Bobrinskio multo aere redimebatur, recipiuntur et aluntur infantes ita, ut illo soli pueri, hoc μο-lae puellae contineantur. Quamobrem peculiares causae subesse debent, unde illa morientium infantum frequentia, quam nupera commentatione tetigi δ), explicari possit. Eas autem perspexi, cum legerem in ΗΕΝΗ. DE RE 1ΜΕΗs descriptione metropoleos imperii Rossici '), dosorri in illud hospitium saepe aut iam penituS mortuos aut morii proximos infanteS, quorum parentes pauperie pre8si Sumtus Sepulturae evitare cupiant. Dein olim insantes, nulla virium aut tempestatis habita ratione, tertio die, ex quo in aedificium delati erant, rus mittebantur. Itaque inprimis hyeme, cum frigoris vis intensa e8set, multi infantes, ipsi expositi, gelu moriebantur. Si hos de numero detrahimus reliquο-rum, multum imminuitur mortuorum copia, praecipue ex quo imperatoriS mater utriusque, et Moscuae et Petropoli expositis infantibus aperti, aedificii curam et inspectionem in se recepit. Haec enim, cum juberet infantes non nisi viribus bene Valentes, tertia aut quarta demum hebdomade ex hospitio rus cum nutricibus mitti, eosque, qui in hospitio commorarentur, aere Iibertoro in hortis adjacentibus frequentissime frui, es- fecit felicissime, ut e centum insantibus quotannis non nisi quindecim fato fungerentur Suo, cum antea quin

304쪽

Amstolodami magnum quidem aedificium Oxpositis insantibus dicatum est, sed idem illud minime con- Venire infantum receptorum multitudini, periti harum rerum arbitri judicavere si). Cum enim illo non infantes solum omnes, a parentibus deserti, sed etiam qui patre et matre Orbi decimum quintum aetatis annum nondum attigerunt, aut patrem liabent, ob criminum commiS8orum atrocitatem capite caeSum, recipiantur, horumque Omnium numerus ad tria usque millia adscendat, quo nondum comprehensi Sunt, qui, nutri- eum aut in urbe aut ruri ViVentium curae sunt COH-

crediti, quinque amplius mille ducenti aut quadringenti

adeo numerantur, aer non potest non tanta hominum

multitudine multum Vitiari. Praeter aerem impurum alimenta quoque in hoc ipso Orphanotropheo minus salubria sunt. Quamobrem scabies sere omnes insantes inficero solet rhachitisque cum scrophulis inter morbos et frequentissimos et refractarios, qui ibi re

Neque tamen sola insantum multitudo nimia aerem hospitiorum talium corrumpit, sed idem quoque efficit eorundem aedificiorum situs ineptus et maximopere in-Salubris. Fundus enim aut emtione a magistratibus acquiritur, aut piae, quam dicunt, Cau8ae teStamento

legatur. Illud ubi locum habet, necessitas aperiendi talis hospitii saepissimo adeo urget, ut de loco eligendo, quo illud commode erigi possit, haud longa

deliberalio concedatur, sed is, qui primum Sese offert, Sumendus sit. Ouare videmus, talia hospitia interdum latere quasi abscondita in angiportis maxime angustis atque impuris, undique cincta esse aedificiis longe altioribus, ad undas stagnantes aut in Vicinia opificum exstructa, qui aerem opificiis suisma Nime Vitiant, quo laniones, glutinis coctoreS, Sa ponarii, qui ex intestinis sidos conficiunt, aut fru-

305쪽

inenti spiritum destillant rel. rel. pertinent. ExompIi Ioco e pluribus adducam Orphanotropheum, quo Lutetiae Parisiorum prope horium plantarum in platea , a

St. Victore nomen habente, exstrucio Sericenti pueri aluntur educanturque. Illud enim, si II DELOaeo q) medico fides habunda, erit autem ipsi maXima, cum Ρer

Septeni annos medici munoro in illo Orphanotrophoofunctus sit,) minus commode situm, liberiori aeris perflatui haud patet, rivulusque, purgamentis Omni8 generis squalens ot vix tolerabilem foetorem aestatis praecipue tempore exhalans Niviere des Gobeliss), aerein Stagnantem magi8 adhuc corrumpit. Quod quidem Ioci incommodum eo minus exitabitur, cum aedificium infantibus expositis recipiendis ab homine liberali ac publicae uillitatis amante oblatum dono fuerit. Tunc enim illud, sive salubris ejus situs sit, sive non, fini, cui destinatum est, adaptandum erit. At poterit, nisi idoneum ac Valetudini conducibile repertum fuerit tale aedificium, vendi aliusque is que melior fundus e pecunia inde accepta emi. Audio, sed sunt saepe ita difficiles ac morosi, qui ampla munera utilitati publicae offerunt, ut, quaecunque tandem persuadendi argumenta adhibeantur, tamen nolint de fundi donati permutatione aliquid audire, sed nominis ac beneficii sui memoriam putent tam firmiteris undo adhaerere, ut, si hujus nomen mutatum sit, et beneficii memoriane pereat, metuant.

Si igitur locus, quem infantum expositorum hOS-pitia interdum occupant, non omnino aptus eSt adaeriS puritatem servandam, haec magis adhuc ipsa talium aedificiorum structura et interna partium descriptione Iaedi solet. Sive enim emta, sive donata fuerint haec aedificia, Sumiuum parcendorum cau8R, quae Olim obtinuit constructio et conclavium distributio , quamquam nunc plane immutata est aedificii

i. 19

306쪽

destinatio, tamen retinetur. Itaque inVenimus oecos Bngustos, minu8que alios, et aeri sacile renovando minime accommodatos. Etsi autem angustiam Conclavium

commode tolli posse parietibus intermediis destructis

concedimus, tamen cum altitudo eorundem aequa Tatione augeri haud po8Sii, aeris impuritas, ab infantum ibi viventium multitudine genita, ista Oecorum amplis Catione adeo non praecaVetur, ut potius adjuvetur et ad eum Vitiositatis gradum evehatur, qui sanitati infantum sit perniciOSuS. Paucis denique tertium sontem, unde impurus, qui in ejusmodi hospitiis insaniitin expositorum hauritur,

aer manare Solet, liceat aperiri. Is autem in immunditie reconditus est, quam aut Iinteorum et pulVinarium necesSariorum inopia, aut ministrarum negligentia et, qui ip8is praesunt, socordia efficit. Illa enim excrementis madida, aut alimentorum per Vomitum Te-jectorum Vestigiis notata, aut alio modo conSpureaid, nisi cum mundis saepius permutari possint, odorem Spargunt Subacidum eumque ingratissimum, qui atmO- Sphaeram, quae insantem proxime circumfluit, respirationi minus idoneam atque salubrem reddit. Quae quidem linteorum, pulvinarium etc. penuria Si a pauperie hospitii pendet, excusationem aliquam, quam riS leUem, habet, sed si hujus rei causa accusanda est ignavia eorum, qui hospitiorum talium curam habent, hujus turpitudinis nulla omnino deprecatio habetur. Hinc facile est ad intelligendum, hospitiorum talium descriptionem minime accuraiam et plenam esse, nisi linteorum reliquaeque vestimentorum supellectilis rationem habuerimus. Multum igitur laudanda est diligentia Experientissimi ANDREL, qui in opere, aliquotieS adducto, cujuS-que hospitii aut nosocomii descriptioni recto addidit et notitiam de Iinteorum copia et qualitate, quibus, qui istis hospitiis aluntur et sustentantur, uti POSSunt.

307쪽

291 XIX. DE VERISIMILI COMBUSTIONIS CORPORUM HUMANORUM SΡONI ANEA E CAVSA

Res mira et olim quodammodo portentosa habita, corpus humanum interdum igne comburi interno; cujus causa quamVis diligenter a medicis et naturae scrutatoribus indagata fuerit, iamen nondum ita eruta agdosinita est, ut dubitationi nullus superesset Iocus. Inquisivere nuper in hanc rem mirabilem L 1R1Vs in),

plaque hominum, hac morte vivis ereptorum, multa cum diligentia collegerunt. Quorum virorum laboribus nolo ita uti, ut, quae ab ipsis in medium prolata Sunt, recoquam, inuesti8que probem, mortem obiri posse et vere obiri combustione interna eaque

308쪽

spontanea, h. e. Sine igne extrin8ecus admoto producta. Sumam id potius tanquam rem, plurimiS exemplis comprobatam a deoque Verissimam. Prius autem, quam causas hujus ipsius phaenomoni investigaturuS Sum, Videntur necessario praemittenda esse, quae niSi omnibus omnino, plurimis tamen spontaneiS corporum humanorum incendiis communia fuerunt. Haec enim rei Obscurae lucem aliquam adsundere poterunt. Inter septendecim historias , a Io. ΗΕΝΗ. ΚοPPIO CommemorataS, una tantum de Viro agit, hoc mortis genere peremio et reliquae omnes seminas narrant bibaces , Vetulas, Semeles, quae Bacchum utero tulit, illustre exemplum imitataS, 8Ρontaneo conflagrasse igne. Dein flammae Vim omnem intra corporis inconsi limites ita coercitam et concluSAm eSSe deprehendimus , ut aliae res, maxime inflammabiles, in vicinia corporis flagrantis positae, lintea puto, ligna

maxime Sicca, et quae Sunt hujus generi8, aut prorsus intactae, aut parum tantum Adu8tae reperirentur q). Neque Voro hoc leve judicandum est rei mο- mentum, quod, quamquam igni8 in Propinquo ardebat, tamen indo combusti corporis humani causa dissiculter poterat derivari. Denique ceIeritas, qua Omne corpuS, paucis tantum partibus e ceptis, in carbonem cineresque foetentes redigitur q), et ea ratio,ox qua valde dissicile est seu potius omnino nequit fieri, ut, flamma aqua largissime adfusa extinguatur,

quae interdum ObserVata est, Omnem animi attentionem meretur. Anni tempestatem frigidam, qua ejusmodi incendia frequentius incidere contendit E OPP1Vs

309쪽

l. c. p. 55, de industria silentio praetermitto, cum et mense Iunio aliquoties idem acciderit casus. Iam rimantibus hujus singularis phaenomeni cau- Sas duplex SeSe offert, quarum altera, ab Omnibu8 fere, qui combustorum sponte Sua corporum animu-1ium exempla literis mandaverunt, commemorata , in spiritu vini quaeritur, Omnis corporis ΡarteS Ρenetrante ac imbuente principio maxime inflammabiti, quod non nisi levissima scintillula, extrinsecus adveniente , Opus habeat ad ignem Vehementissimum eX- citandum. MAT HIAs quidem J AcoΒΑΕVs apud ΤΗΟΜ.

se per triennium spiritu Vini ita ingurgitaverat, ut nullo alio nutrimento uteretur, corpuS tantum nrdOTem concepiSSe, ut, dum semina Vorsus Vesperam in sella straminea consedisset dormitura, inflammaretur.

Ejusdem sententiae fuit 10 CAT ') et recentissimis temporibus I A1R1Vs. Is enim Vasa lymphatica a Spiri- tuoso principio ita coarctari putat, ut illud, omni exitu per has Vias ipsi praecluso, a partibuS, quae ritali potu inebriante irrigantur, veluti a spongia absorbeatur. Solas igitur partes aquo8as per VeneS ex cerni, urinamque harum bibularum propterea simileme88B PI, quam SpaSinis adfecti homines soleant emittere. Omnia autem corporis animalis Organa a Spiri tuosis partibus penetrari, docent exempla hominum bibacium, a fide dignissimis medicis dissectorum. E

multis haec duo commemorasse sussciat. Et ΝΟΕLIVs quidem, hominem cultro anatomico subjiciens, qui enimio potu spirituoso mortem invenerat, non Solum deprehendit, cum aperto cranio Cerebrum, Subtus latens, dissecaret, odorem Spiritus Vini Vehementem,

sed etiam vidit viscus illud ab admota flamma in-

310쪽

rii, qui cum pignore certasset de duabus cum dimidia Iagenis, Vino plenis, intra seXtam horae partem ebibendis , et hujus certaminis victor abiisset, de hoc praeclaro scilicet facinore superbiens, aliquot praeterea spiritus vini Vitris epotis, apoplexia concidit, cadaver aperiebant, de Vinoso Odore, quem Omnes illius partes per viginti quatuor horas exhalabant, mirabundi. Quod quidem eriperimentum in facinorosis hominibus aliquoties repetitum facti Veritatem evicit, quorum musculi et pinguedo adeo imbuta erat odore spirituosi Ροius , quo , dum Viverent, abusi erant k '). Contra haec argumenta, ab experientia partim ducta, atque adeo gra i88ima, KOPP1Vs , noxae despontaneis corporis humani incendiis theoriae auctor,

nonnulla monuit, quae utrum pondere suo inconcussa Stent, an commode SubmoVeri queant, nunc Videndum

orit. Atque primum urget Vir Experientissimus, spiritum vini ingurgitatum amittere suam flammae concipiendae facultatem, cum omnia ingesta a vi vitali Corporis animalis mutentur, et, quae illorum compositionem ingrediebantur, partes nunc a Se iuvicem remoVeantur, nunc cum alii S peregrinis misceantur ita, ut penitus nova producantur corpora: Spiritum vini igitur, ut talem, non SanguiniS massae admisceri,

sed alias prorsus sumere Virtutes. Sed id, quod probandum erat, spiritum vini haustum a vi vitali d0- componi, malo in hac disputation0 adhiberi videtur

ad refutandam contrariam Sententiam, qua hocce suidum , quod cum moderatione et raro haustum stimu- Iat , nimia autem copia et fere continuo potum Vim

vitalem maximopere deprimit, propter hunc ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION