Opuscula academica medica et philologica collecta, aucta et emendata

발행: 1827년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

risinum nobis praebent. Illud enim anno cΙ ΙΘccLVTr, quo senatus regni ambo hospitium maxime Obaeratum, ut aere alieno exire posset, annuo dono decem miΙ- tum librarum anglicarum sublevare decreVerant ita, ut infantes quoslibet, spurios aeque ac legitimo8, cum recenS natoS, tum primum aetatis annum nondum egreS-808 , reciperet, infantum quinque millia et ultra quingenioS accipiebat, cum antea mille tantum in illud quotannis essent illati. Lutetiae autem Parisiorum anno cIII 0 ccxxxii em duo de Viginti millibus septingentis et tredecim infantibus septem millia sexcenti septuaginta seX hospitio infantum expositorum tradebantur. Qui quidem ingens numerus nOStrum animum

in hac re consideranda maxianopere defigat, nece88e est. Utrumque Vero exemplum ceritSSime probat, SoΝΝΕΝFΕLsΙΠΜ, acriS ingenii Virum, a vero

aberrasse , cum Grun malete der Poticem Finanz- undRandisingsu Ase/isch t f. 99.) contenderet, liberorum expositionem haud adeo frequentem fore eorum, quio legitimo matrimonio sint prognati. Etenim plane cogitari nequit, infantes Omnes, qui anno cIOIa CCLXXIXhospitio, talibus infantibus destinato, Ρarisiis recipiendi erant, nothos fuisse, quippe cum duae e quinque partibus omnium natorum, et quod excurrit, hospitio

alendi committerentur. Praecesserant autem duo ann , qui ob insignem annonae caritatem pauperiorum lio minum res maximopere adsi isse, eosque eo desperationis adduxisse Videntur, ut infantes, quamVi8 CITOS, desererent. Nam cum ipsis non nisi haec optio daretur, utrum infantes fame perire, an hospitio liberorum expositorum tradi mallent, hoc eligebant. Quamquam

autem bene sentio, hoc exemplum aliquo modo temporum durorum ratione posse excusari, tamen CertiS-sime mihi persuasum est, parentes multos, animorum

1evitate abreptos, et ut liberius genio indulgere po8- sint suo, hospitiis talibus abuti, iisque infantes suos,

quos commode ipsi alere atque educare po8Sent, Susten

292쪽

tandos committere. Hac autem facilitate, liberos proprios alienae curae alendos atque educandos mandandi, minime augeri civium frequentiam, ea comprobabunt, quae alia occasione, propediem obvia, de magna infantum expositorum mortalitate proponam. Denique et infantum tristissima sors, qui eritra matrimonium nati, et parentum cura atque institutione

orbati, sibi ipsis relinquuntur, consideranda est, quippe quae hospitiis liberorum expositorum bono ordinatis multum emendatur. Etenim quam plurimi infantes spurii nascuntur a matribus pauperioribus, quae ViXhabent, unde Suam ip8arum Vitam possint Su Stentare.

Eao igitur infantes hominibus tradent aeque pauperibus, qui, minimo praemio contenti, educandi infantis molestiam in se recipiunt. Hi vero id iantummodo curae cordique habebunt, ut ex hisce insantibus aliquem capiant fructum. Quamobrem tenellis utuntur, ut mendicando misericordiam hominum commo eant, adultiores autem factos mendicorum artibus imbuunt,

eosque Vel Severissimis poenis eo adigunt, ut quotidie

Certam pecuniae Summam adserant domum, quae uirum

mendicando collecta, an subsurando parta sit, id parum curant. Vitae desidiosae, quam a teneris amplexi sunt adamantque, ita sunt adsueti, ut ViX ac ne Vix quidem ad aliam magis Iaboriosam possint traduci. Quo accedit pessimorum exemplorum, ipsorum oculiS Semper ObVex8antium, Vis, quae nisi ipsos pes8imOS et Veram reipublicae sentinam effecerit, nescio, q1ud miraculi subesse debeat hujus rei cau83. Longe autem alia ratio est insantum hospitiis exceptorum , quae ejusmodi desertis insantibus sunt destinata. Ut primum enim Vires SumSerunt, quae mi

grationem rus permittunt, ruricolis committuntur, qui magistratibus de apta horum infantum educatione rationem reddere debent. Adultiorum animi religionis Ρraeceptis et primis certe literarum elementis imbuuntur. Laboribus, ipsorum Viribus accommodati8, ma

293쪽

ture adsuefiunt, et nisi rus colere malint, opiscibus traduntur publico sumtu, ut ab his instituti aliquando, unde honeste Vivere possint, habeant. Nolo plura addere, quae magnam disserentiam inter insantes spurios, qui a matribus, inprimis pauperibus educati, sine omni Cura ac institutione adolescunt, et eos, qui hospitiis excepti atque ruricolis probis honestisque alendi traduntur, clarissime doceant. Inprimis et valetudinis rationem poteram adferre, quae apud utriusque classis insantes diversissima esse SOΙet.

294쪽

Proτramma d. 11. Oct. cΙΘΙIcccx editum, cum CΗ. FR. BUCHHEIΜIo , Waldhelme1isi, titulus et jura Licentiata ine l. et chirurgiae Conferrentur.

Nuper admodum de commodis hospitiorum exposui, in quibus expositi insantes recipi, recepitque ali atque

educari solent. Quae quidem commoda non po8Sunt non talia aedificia magnopere commendare rerum publicarum gubernatoribus. Sed sollicite caVendum est, no nimiis laudibus eorum animos Obcoecare et a Vero, quod in medio positum est, in errorum praecipitia abducere Videamur. Quam ob rem etiam Sine partium studio incommoda in considerationem Vocanda Sunt, et aequa lance ponderanda.

Atque inter haec incommoda omulum primum est, quod finem propositum minime adsequantur talia instituta. Finis autem, quem petunt, qui ejusmodi aedificia aperiri volunt, est auctior civium numerus. Nolo equidem, ut probem, hunc finem neutiquam attingi,

proVocare ad Viros summos, qui in contraria fuerunt sententia, HVΜIVΜ atque SussΜ1LcΗ1VΜ , quorum loca, huc spectantia, protulit MEiss NERVs '). Utrique pot-

295쪽

ZAcs. GL1. HusATYVΜ ') , ERN. BIΜ. GLI. ΗΕΒΕΝ-sTRE ITIVΜ β) aliosque, quorum citandorum copiam mihi fecit KRus1 aegius q). Experientiae potiu8 soli fidendum esse puto, quae omnino talibus hospitiis minus favere videtur. Etenim MouΕΛv Τ) e tabulis publicis, in quas refertur quotannis omnium et natorum et mortuorum in Franco-Gallia numerus infantum expositorum et hospitiis ejusmodi illatorum, ibique mortuorum multitudinem in Vulgus indicavit, quae tantae8t, ut omnium, qui humani nihil a se alienum putaui, animos opprimat terrore, Veramque QSSe epigraphen evincat, quam Satyrarum inter Anglos scriptor

haud ignobilis ad portam talis hospitii aliquando ad

1NTERFIC1VNTVR. notomagi enim intra decennii

spatium infantum septingentorum quadringenti et duodecim , Claramoniti e mille centum atque decem infantibus sexcenti quadraginta, Turonis e mille sexcentis sex et Octoginta moriebantur mille centum seri-aginta septem. E Viginti septem infantibus notomagi unus tantum pubertatis annos attigit, isque tam fracta valetudine, ut e centum atque Octo insantibus non nisi duo civium copiae augendae inservirent. Gratianopoli autem e centum infantibus primi anni decursu Viginti quinque, Lugduni triginta sex, Rupellae quinquaginta, Montispessulani denique sexaginta obire

Constat. LIANc RTIVs in Sua ad convocatos nationis Franco-Gallicae proceres narratione de hospitiis insantum expositorum adfirmabat, eri insantum receptorum tribus partibus intra primum menSem duaS, e SupeΓ-stitum autem quinque pariIbus treS ObIre, antequctuanutricum curae ruri committantur; insanium denique,

296쪽

hospitio Parisino excepti erant , et quorum numeruS decies centena millia excedebat, non nisi quindecim millia anno cro1occxc in vivis adhuc fuisse. Sex igitur partes quotannis fato fungebantur suo. Neque haec ingens et fere stupenda multitudo mortuorum insantum expositorum Galliae hospitiis quodammodo propria censenda est, sed eadem etiam in Anglia fuit ob-

rem regni Idiberniae curiam, ex undeviginti millibus quadringeniis atque viginti infantibus, qui Dublini

hospitio infantum expositorum decem annorum Spatio recepti fuissent, septendecim millia quadringentos et quadraginta aut mortuos, aut in vitae periculum adductos fuisse: qui autem anno cro1acc xc in istud hospitium deportati fuissent, horum duorum millium centum et Octoginta anno sequenti non nisi centum Octoginta septem superstites fuisse. Nec Londinense hospitium infantum expositorum, cujus annui reditus quatuor millibus librarum anglicarum aequantur, feliciori successu usum est. Nam initio quartus quisque insans , antequam primum aetatiS expleVerat annum, POStea Sextus quisque, et recentissimis temporibus pauciores adhuc e vivis excedebant '). His exemplis liceat praeterea addere, quae Germania nObis suppeditat. Monachii quidem ex infantibus centum eXpositis moriuntur quinquaginta Septem; Ca8sellis non nisi decem e septingentis quadraginta attingebant quartum et decimum aetatis annum; Vindobonae e novendecim insantibus vix unus SerVari ΡοieSt, quamquam in maxima redituum ubertate, quibus

istud hospitium fruitur, nihil omnino ibi parcunt,

quod ad Vitam infantum conservandam ullo modo facere poteSt, nec infantes Soli, qui extra matrimonium

concepti sunt, in illud recipiuntur, sed etiam ii, quo-

297쪽

rum matres in hospitio, parturientibus ibidem aperto,

partum enixae sunt'). Berolini denique in noSocomio, quod a caritate nomen habet, vix quarta Omnium infantum ibi natorum pars primum aetati8 menSem Superat, licet matribus concessum sit, ut per seX hebdomades, publicis sumptibus sustentatae, infantibus

mamma8 praebere possint. Quid Z quod in Russia quoque, ubi talia hospitia maximis impensis fundata

sunt Ρetropoli atquo Moscuae, idem sinister effectus in populationem Observatus est. Nam in Ρetropolitano e tribus millibus sexcentis atque quinquaginta insantibus , qui quotannis in illud inseruntur, mille et ducenti Obeunt, in Moscuensi autem e triginta septem millibus, sexcentis septem infantibus, qui per viginti annos recepti Sunt, non nisi mille et Viginti, h. e tricesima fore septima pars, dimitti potuerunt.

Nec mirum hoc. Nunquam enim poterit matris atque patris, Vel mariime pauperum, erga insanies amor, qui ipsorum necessita cibus maxima cum sollicitudine providet, compen8ari mercenariorum hominum cura. Mater uni tantum prospicit infanti: ministrae autem, quae ad minimum quatuor infantes curandos accipiunt '), animi attentione Vel maxima, quae in seminis mercede conductis haud solet magna esse, opus habent, ut omnibus horum infantum necessitatibus satisfiat. Iam ponamus, primo aetatis anno mori fataliter atque e naturae legibus e mille natis ducentos et sexaginta, qui quidem numerus e tabulis a WARGENT1No λι)atque SussΜ1LcΗ1o ) editis, ductus est, infantum au-

298쪽

tem expositorum atque hospitiis exceptorum dimidiam partem, quin interdum adeo e decem partibus sex, magna utique differentia est ducentorum quadraginta,

aut quadringentorum adeo, quorum morS magniS a republica sumptibu8 redimitur. Sed non solum hac ratione, Verum etiam nutricum, quae hisce infantibus dari solent, culpa putant mulium imminui civium numerum: eaS enim eSSe plerumque agricolarum uxoreS,

quae nunc impediantur , quominu8 per longius temporis spatium, quam alias factum fuisset, iterum concipiant δ). In qua quidem re aliam mihi mentem esse haud diffleor. Nam ruricolis solet nimia secunditas minime vitio Verti: rara quiΡΡe Sunt eorum exempla, qui quatuor aut plures infante8 progenuerunt. Nec maritus coitum magi S declinabit, cujus uxor praeter proprium expo8ito infanti mammam praebet, quam alias sacere solet. Neque hanc legem imponunt se-nis talibus, qui ipsis infantes expositos tradunt alendos, ut a coitu abstineant per certum ac finitum Iactationis tempus. Modo enim expoSitus infans Valetudino fruatur integra atque indieS Vires Sumat majores, id utrum Iacte materno, an alio modo effectum sit, non curant, qui hospitio insanium expoSitorum praesunt. Denique hic ipse sinister eVentus maxime Iatot

adver8arios, quos et inter Francogallos hospitia infantum a parentibu S desertorum habent. Nec ibi disseiIo orat hujus rei obserVandae negotium, cum e Ρicardia sola quotannis fere tria millia nutricum, Lutetiam Parisiorum accersitarum, infantes in hospitio acceptos

domum ducant '). Omnium igitur facillimo intra decennii fines ibidem, si quis sinister hujus instituti

in populationem essectus e88et, ebat extra Omnem dubitationem poni.

299쪽

Λ morbis etiam epidemicis et contagi OSis multum periculi metuitur in talibus hospitiis '), et inprimis ad Variolas, scabiem atque tineam pro ocant, quorum morborum prior ingentem stragem editurus sit in tanta infantum debilium atque sibi proxime adJacentium multitudine, posteriores autem difficulter ob contagii facilem propagationem e talibus hospitiis plane proscribi queant, atque infantum sanitatem, quae jam propter

aerem impuriorem, exercitationi8 desectum et alimenta inutilia admodum adficta esse Solet, magis adhuc corrumpant, mortalitatemque promoVeant, neceSSO SIt. Sed vanum esse hunc metum, facile quisque intelliget, cum perpenderit, Variolarum surorem maximopere coerceri posse Vaccinarum Variolarum insitione, adeoque inde,

quod haec in talibus infantum expositorum hospitiis magis communis reddi atque divulgari poterit, coin- mendatio talium institutorum potest desumi. Posterius autem nominati morbi iis tantum hospitiis quasi proprii sunt existimandi, in quibus infantes eorum, qui ipsis praesunt, negligentia immunditie horrent, alimentis minus idoneis nutriuntur, aeremque hauriunt maxime impurum. Sed haec vilia hospitiis illis haud ita firmiter adhaerent, ut ab iis separari nequeant. Id omnium ceritSSime, ut uno utar exemplo, hospitium in 1antum expo8liorum Parisinum probat. Cum enim Jos. FRANK1Vs anno c101accc111 illud inviseret, tene11orum sortem deploraVit non propter munditiei neglectum hanc enim haud desiderabat), sed propterea, quod maximam ipsorum frequentiam oeci pauci lique angusti haud commode capiebant, infantesque rebus maxime necessariis egebant '). Experient. ANDRELautem, qui quatuor annis post idem hospitium sacpius intraverat, nihil eorum, de quibus FRANK1Vs haud

300쪽

temere conquerebatur, inveniebat '' . Unde apparet, haec talium hospitiorum vitia facillime posse provida cura atque diligentia praecaVeri. Poteram plures adhuc causas commemorare, unde tam frequens in talibus hospitiis insantum mortalitas derivari et potest et debet. Sed hancce materiem, quae solet gravissima esse, in aliam disseram scribendi opportunitatem. Non enim paucis Verbi8 COmprehendenda est, quippe cum, ubi has CauSas accurate indagaVerimus, nec remedia sorte defutura sint, quibus illas, nisi omnes, plurimas tamen, TemoVere, atque hac ratione hospitia infantum expositorum minus noxia reddere po88i-8.

17 L. c. p. 226.

SEARCH

MENU NAVIGATION