Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

PROGNOSTICO N. I73 oportet. Si enim pupillae Lepe moVeantur , e spectanda insania.

Ttimorum in praec0raiis , es in ventre praeu0tio , eortin dem dirit syn0rum 1r privati0Hes, quae Optimae , quae pessimae. Item qu0d 0ptimum eji pus , qu0d deterrimum. AT vero tumor ita hypochondrio durus, iadolorificus, pellimum est, si totum hypochondrium occuparit. Sin autem ulteram tantum partem pervaserit, periculi minus habet in sini stra. Verum tumores ejusmodi per initia quidem nati mortem breVi futuram significant. Si vero febris vigesimum diem superet, nec tumor interea conssidat, in suppurationem Vertitur. Accidit autem his , in primo circuitu , etiam sanguinis e naribus profluVium, & plurimum

confert. Interrogare Vero Oportet , an capi

te doleant , aut hebetes sentiant oculos; siquid enim eorum adlit, illuc fertur. Verum potius in junioribus , qui trigesimum quintum annum agunt , sanguiniS profluVium expectandum. Tum ires Vero molles, & dUloris expertes, quique digito, dum premuntur, Cedunt, multo tardius judicantur, suntque minus quam illi , perniciosi. Quod si1 febris ultra sexagesimam diem detineat, & tumor interim non resideat, in suppurationem Vertendum esse indicium est , nec eum quidem modo, sed illum similiter, qui in reliquo ventre conititerit. Itaque qui tumores dolorem cient, & duri magnique sunt, moria

tis bericulum haud longe abesse significant. Qui

192쪽

I HIPPOCRATIS vero molles fruat, D expertes doloris, & digit compressi cedunt, illis diuturniores sunt. Qui

Vero Ventrem OCCUpniat tumores, non tam abs

cessus faciunt, quam qui in praecordiis. Minim vero omnium , qui sub umbilieo sunt, in sup

purationem Vertuntur. Sed sanguinis pro rarium e supernis partibus maXime expectare Opol tet Omnium autenm tumorum , qui diutius i iis in partibus manserint, suppurationes contemplari Oportet. Ρorro suppUrationeS, quae ab ipUS pIO-i delint, expendere oportet hoc modo. Quae foras quidem abscedunt , tum quae parvae sunt , &permultum prominent, atque in acutum nitOlluntur , optimae sunt. Magnae Vero, & latae, negin acutum fastigiatae, pessimae. Quae Vero inte-xiUS rumpuntur, optimae quidem illae sunt, qui bus cum externo spatio non communicatio est. Sunt autem eae contractae, & doloris expertes, totaque loci facies eXterior concolor apparet. Est auteni pus Optimum , quod allium , aequale , leveque est , & minime faetidum ; quod autem econtrario se habet, deterrimum est.

SECTIO II.

plex ear Mndem genesis, Θ' hujus utriusque βgna. Prognsica in dictis ludi Uibus periculosiora salutaria. ΗΥDROΡΕS ex acutis morbis omneS m li ; neque enim febrem solvunt , & cum dolore sunt vehementi, ac lethales. Incipiunt av-

193쪽

ΡROGNos T ICON I stem plurimi ab ilibus , & lumbis ; quidam veron jecore. Quibus ergo ab ilibus & lumbis principia fiunt, iis pedes tument, & diar rhodae diuturnae detinent, qube neque dolores ex ilibus ac lumbis obortos solvunt, neque Ventrem molliunt.

Quibus vero ab hepate hydropes fiunt tussis,&tussiendi cupiditas ipsis innascitur, nihilque effatu dignum exspuunt, ac pedeS tument, Venterque non dejicit, nisi & dura & ad necessitatem,& circa Ventrem tumores prodeunt , qui partim ad dextram , partim ad sinistram partem tum consistunt, tum desinunt. Quod si caput, & manus pedesque frigeant, ventre & lateribus calentibus ,

malum. Optimum Vero totum corpus calidum,& molle aequaliter esse. Oportet autem clam, qui laborat, facile converti, & tu adsurgendo levem esse. Sin autem tum reliquum corpUS , tum manus , pedeSque graVes esse Videantur, majus periculum est. Mors confestim exspectanda vero est,

si praeter gravitatem ungues digitique lividi evaserint. Pedes autem , digitique penitus nigri minus perniciosi sunt lividis. Sed & alia signa considerare convenit. Nam si aeger malum leviter serre videatur, atque signum aliquod salubre prpe terea se ostendet, morbum in abscessiim versum iri spes est, ex quo homo quidem incolumis e-Vndet , parteS autem corporis, quae nigredinem contraxere, decident. Testes, & pudenda retracta Vehementes dolores & mortis periculum significant.

Imui apud aegros , qui boni, qui deteri0res: H0ud0rmire neque H0cita, neque interdiu cur pes

194쪽

tate , temp0re , quand0 has in si Fari oportet, θ' quales. U0d autem somnum adtinet eodem mouo

quo per naturam consuevimus inter diu quidem vigilandum, noctu vero dormiendum. Quod si contra fiat, malum est. Verum minus incommodi adtulerit, qui matutino tempore ad tertiam diei partem, deterior autem , qui ab eo tempore invadit. Ρessimum autem, si 11eque noctu, neque interdiu dormiat: Vel enim a dolore , laboreque vigilia oritur , aut delirii futuri nota est. Alvi excrementum optimum est, si molle , concretum , dejiciatur, eodem fere rempore , quo secunda valetudine adsuevit, modoque conVeniens hiS , quae adsumuntur. Talis enim dejectio inseta Tiorem Ventrem Valere ostendit. Verum si alvi eXcrementum liquidum est, id nec stridere , nec crebro, paulatim, excerni expedit. Festus enim homo ex continua exsurrectione succumbens i11-

somnis fit; si vero affatim sepe dejiciat, defectus

animi periculum est. Sed oportet pro adsumpi Tum Copia , aut his , aut ter interdiu dejicere , δι noctu semel. Sed ma11e plurimum , Ut ndturn lis homini consuetudo est. Crassiorem autem fieri dejectionem oportet procedente ad crisin moTho. Sit etiam subfulva, neque admodum gra

magis lethalium, pr0tit A variarum signa.. De fatu me sono pr0deunte: de praecordi0rmultd0Aribtis tumoribus , qu0s murmur in iis te ilobortum solvit.

195쪽

SΕd & lumbricos teretes morbo judicium subeunte , Una cum eXcrementis prodire , utile fuerit. In omni autem morbo ventrem mollem es

se & proba mole donatum Oportet. At Valde u-quosum , aut album , aut eX viridi pallidum , aut vehementer rubrum, aut spuman S dejicere, mala haec omnia. Sed malum quoque est, λ exi

quum & glutinosum, & album, & subpallidum,& leve. His autem alvi excrementis magis te thalia fuerint nigra, aut pinguia , aut livida, aut aeruginosa , aut fetida. Ubi Vero varia eXcre menta rejiciuntur, longioris quidem morbi notae sunt, nec tamen minus habent periculi. Sunt autom ea strigmentosa, & biliosa sanguirida)λ porracea, & nigra, modo simul inter se mixta, modo per Vices prodeuntia. Optimum autem est flatum absque sono & crepitu exire sed eum tamen praestat cum sono prodire , quam ibi revolvi. Et sic quidem prodiens hominem vel dolore amigi, vel delirare arguit, nisi ipse fortassis de industria crepit tam emittat. DoloreS, tum 'resque prA cordiorum , qui recentes sunt, y sine in iana natione sonus in przecordiis excitatus dissolvit , magisque , si cum stercore, & urina, &flatu excessit; sin autem ipse non excesserit, at prodeit tamen ad inferioreS partes e Volutus.

Urinarum in morbis consideratio , G ex illis pro-gno icon: Pinguedinis urinae stipem alantis, Oct

nubecillarum in eadem apparentium dijudicatioqV0mitus, qui b0uus , qui malas. Q

o Ptima autem urina est , in qua per totum morbi curriculum donec ipse judicatus sit, Princip. Art, Med. Tom. Ι. M

196쪽

si ibsidet album, leve & aequale. Securitatem e nim, & brevitatem morbi pollicetur. Si vero intermittat L modo liquida, & pura est, modo habet quaedam subsidentia alba, atque levia, morbus longior erit, & minus securus. At si fuerit & urina subrubra & sedimentum ejus simile subrubrum & leve, haec quidem diuturnior priore fit , sed admodum salutaris. Malum

vero si urinarum sedimenta tanquam farinam Cras sorem repraesentent, pejus autem si quasi bracteolas. Tenuia quoque , utque alba, sunt admodum vitiosa; omnium autem peli mum, si quod subsidet, furfuraceum est. NuheS Vero , quae inurinis efferuntur , albae quidem bonae, nigrae Vero malae sunt. Quoad autem urina fulva fuerit,& tenuis, crudum esse morbum significat. Si vero & morbus longus sit, & urina talis , perizUlum est, ne sufficere homo non possit, quoad concocta sit urina. At magis lethales sunt urinae faetidae, & aquosae, & nigrete, & crasse. Sunt autem viris quidem & mulieribus urinae nigrae deterrimae ; pueris Vero aquosae. Qui urinas tenues & crudas metunt multo tempore, si reliqua

signa salutaria sint, his abscessum ad loca infra

septum transVersum eXpectare oportet. Quin pinguedines supra innatantes araneose, improbandae ; colli quationis enim signa sunt. Spectare autem oportet urinarum nubeculas sursumne, an

deorsiim , ferantur , & quales hae habeant colores;& quae deorsum cum iis, qui dicti sunt, coloribus feruntur, eas esse bonas censere , ac laud se ; quae vero sursum cum dictis coloribus, eas pravas esse, taleSque improbare decet. Ne Vero

te fallat, si vesica aliquo morbo laborans hujusmodi urinas reddat; non enim totius corporiS,

sed ipsius per se indicium est. Vomitus autem utilissimus bile & pituita quam maxime permiX-

197쪽

tus , neque admodum crassus , neque multils Vo- matur. Sinceriores enim deteriores sunt. Si vero quod Vomitur porraceum, aut lividum, aut ni rum fuerit, quisquis horum colorum fuerit, cum malum esse existimare oportet. Si vero omnes idem homo colores vomat, id admodum eXitiale jam eis. Celerrimam autem mortem prodit vomitio livida , si graviter Oleat. OmneS autem subputridi, faedique odores in Omni Vomitu mali sunt.

Praen0tiones in nr0rbis pcilmones exedentibus ex

put0 , gravedine , G sernutament0. Stippi rationis ex dolaribus pectoris S pulm0num futura Hira , tum suppurationum adm0dtim pernici a rum G lethalium , tum etiam earum , qtiae crimhignis aliis salutaribus conjuncta sunt.1 sputum in omnibus pulmonis & laterum doloribus, celeriter ac facile exspui o- portet ; & Valde commiXtum sputo flavum appa-l rere. Si namque multo post doloris initium flavum exspuatur, alit fulVum, aut quod multam tuiti mi excitet, neque Valde commixtum , deterius est. Flavum enim si sincerum fuerit, periculosum ; albumi autem, & Viscidum, & rotundum, non bonum.

Malum autem & quod pallidum admodum, &s quod spumosum est. At si adeo sincerum fuerit,l ut & nigrum appareat, hoc illis deterius est. l Malum quoque si nihil expurgetur, neque proji- iat pulmo, sed plenus in gutture ferveat. li1l omnibus ausem morbis, qui pulmonem CXercent, malum est gravedines, utque sternutamenta pr.e-

198쪽

18o HΙΡΡOCRATIS cessisse, & consequi. In aliis vero maXime exitialibus morbis, sternutamenta utilia sunt. Sputum vero flaViam miXtum cum pauco sanguine , in peripneumonicis , si inter initia edatur, saltitare est, & valde confert ; si vero septimo die , vel etiam serius procedat, securitatis minus est. Omnia autem sputa mala sunt, quae dolorem non sedant; pessima vero nigra , ut descriptum

quae dolorem sedant. Quicunque vero dolores ex his locis neque per sputorum eXpurgationeS , neque per faecum alvi dejectionem , neque per venae sectiones, & Victus rationeS , & purgationes sedantur; eos suppurationem concitaturos esse sciendum est. Quaecimque purulenta etiam

num bilioso quidem existente sputo suppurant, admodum exitiosa , sive biliosum illud sputum

separatim, siVe Cum pure eXscuntur. Maxime

vero si ab hoc sputo septimo aut Vetustiore prΟ-deunte morbi die, suppuratio procedere coeperit. Qui vero talia spuit, ne decimo quarto die moriatur , metus est , nisi quid boni ipsi accesserit. Sunt autem haec bona, morbum ipsum non difficulter ferre, ex facili spirare, dolorem sedatum esse , facile eXscreare , corpus aequaliter molle, Rcalidum esse videri, sitis nulla, urinae, dejectiones , somni, sudores quales a nobis dicti sunt; singula nosse oportet, cum superveniunt , bona esse. Haec enim omnia si superVenerint, non morietur homo. Quod si alia quidem ex his apparent, alia autem non ; is quartum decimum diem non evadet, quin intra illum pereundum

sit.

199쪽

i i ex suppuratis n0n0 aut Nudecimo die pereant. Aliae suppurati0nes, qu0modo TrimpantΠΓ , earumque principia, quibus notis observanda. Item

latus in suppuratis cibi eqsum , t i s reppurati

4 Ala vero his contraria sunt: si morbum non facile sustinet , si spiritus magnus,& frequens est, si dolor non desinit , si sputum dissiculter edit, si valde sitit, si corpus a calore inaequaliter adsectum est , si ventre & lateribus

vehementer calentibUS, frons , manUS pedesque refrixerunt, si urinoe, & dejectiones , & somni, nsudores , quales descripsimus, pro Venerint; haeuomnia mala else sciendum est. Nam si aliquod ex his cum sputo se obstenderit, certa mors est nono, Vel undecimo die, priusquam aeger ad decimum quartum perveniat. Illa igitur ratio conjecturiae debet esse in hoc sputo, quod admodum mortiferum est , nec ad diem decimum quartum perducit pegrotantem ; atque bona malaque signa, quae superveniunt, reputantem, eX ipsis praesagire oportet: sic enim verissime praesagias. At ali csu ppu rationeS rumpuntur, plurimae vigesimo die , aliae trigesimo , aliae quadragesimo, aliae ad seXaginta dies perveniunt. Spectare autem oportet principium suppurationis , & numerare 2b eo die , quo primum homo febricitavit, aut si rigor primum ipsum prehendit , aut si pro dolore gi 'itatem sibi factam esse dixerit, in eo quo do, in atloco. Haec enim per initia fiunt 1uppurationum. Ex his igitur temporibus ruptionem Oportet eX-

spectare luppurationum ad praedicta tempora fore.

200쪽

18 2 ΗΙΡΡΟ CRATIS Si vero suppuratio duntaxat fuerit in altero latere , tum Vertere, tUm ediscere ad haec convenit, num dolor aliquis alterum latus detineat, & an alterum , altero sit calidius ; L aegro in latus sanum decumbente , interrogare ipsum , si quod ei pondus desuper impendere videatur. Sic enim hoc fuerit, in altero latere suppuratio est , in quo pondus adfuerit. At purulentos omnes his ce signis cognoscere oportet. Ρrimum quidem si febris non dimittit , verum interdiu tenuis detinet, noctu vero major, & multi sudo res oboriuntur , tussesque, & tussiendi cupiditas ipsis inest , & nihil effatu dignum eXspuunt , oculique cavi fiunt, malas rubores obsident ,& ungues quidem manuum adunci eVadunt , digiti vero summi maxime incalescunt, & in pedibus tumores fiunt , & cibos non appetunt , & pustulae per totum , corpUS nascun

tur.

Stippurati0ntim dii trirnarum ac brevium signa , earumque celerioriΙ aut tardioris rΠptionis. Ex

suppuratis, qui maximie supersites, strii intererint, qΠi mristo tempore superstites. Abscessus circa aures crura peripneumonicis funis boni es mali 3 na centium fgna: subsidentes, se recti; rentes pericula si, quidam seni0ribus, quidam junioribus magis fatales. O Uaecunque igitur diuturnae sunt suppurationes ista habent signa , k iis admodum fi-clendum est, quae vero breves sunt, his signis deprehendere oportet , siquid eorum appareat ,

SEARCH

MENU NAVIGATION