Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

521쪽

soα H ica particularis. etiam ex acus nauticae dispositione: quipphcertum est magnetem suos habere polos, ita ut limatura calybeae peFendiculariter incidens vel ab austro ad septentrionem, vel a septentrione ad austrum recta vi, videatur progredi: scilicet linea recta ducta ab uno polo ad alterum polum axem

magnetis reseret, altera vero linea quae fingetur axem intersecare in angulos rectos ipsa exhibebit aequatorem. Quomodo acus calybea componit se ad magne em, eo modo acus nautica componit se ad terrae situm: nam acus calybea , ut dictum est, polo magnetis admota huic insistit ad perpendiculum; a

statim atque ad magnetis aequatorem seu partem illam magnetis inter utrumque polum medio loco positam progreditur, magis ac magis inclinatur donec in ipsis aequatore stum magneti parallelum obtineat : tum aequatorem praetergressa paulatim jam attollitur & cuspidem comm tat, ita ut quae magnetem antea contingebat jam seresim attollatur ; idem autem in acu nautica terrae respectu contingit: acus autem nautica eamdem non habet

situm in quibuslibet terrae partibus, quia sub aequatore jacet horisenti parallela: posita versus partem borealem ad hori- sontem magis inclinatur, quδ propius m- cedit ad polum ; & similiter versus austra-

522쪽

Ph ica particularir. IO lem plagam magis horisbnsi inclinatur ,

quo magis accedir ad australem polum: illud certis experimentis notum atque perspectum est navigantibus. Unde acus ad libellam composita, semel atque vi magnetica contacta est, statim aequilibrium amittit, statim deprimitur eo magis pOlus ipsius australis, quo magis mundi polus in ea regione attollitur , adeo ut sub ipse aequatore revocetur ad aequilibrium,& ipsa cuspis quae veluti pondere depressa deorsum inclinabatur, c tollatur jam &ad libellam fiat composita. Res aliter se habet ultra aequatorem navigantibus ada virum: nam capis septentrionalis quae ad polum meridionalem convertitur si sim deprimitur, & eo quidem magis quo

mundi polus in ea regione altior: pr pterea nautae ceram aut aliud leve corpusculum alteri extremo acus nauticae solent adjicere ut tueantur aequilibrium , cuspides commutant & aliquid ponderis detraliunt vel addunt pro variis mundi regionibus quas peragrant: quapropter Ob varium acceuum ad aequatorem Vel recessum ab aequatore inclinatio ista quae deprehenditur in acu nautica Varietatem habet. Denique observandum magnetis polum

septentrionalem hunc esse qtti ad austrum dirigitar, australem vero qui dirigitur

523쪽

so PIdifica particularis. ad septentrionem : enimvero si duo poli

sint cognomines, exempli causa, borealis unus, & alter etiam borealis, tunc sese mutuo expellunt & inimicitiae speciem exhibent, quia magneticus emuxus ab uno polo erumpens alterius magnetis p tum cognominem non potest subire, ideδ-que debet esse discordia : at si poli sint

dissimiles & minimὸ cognomines,tunc CO sentire videntur, huncque situm affectant.

Materia hac subtilissima quam diximus

causam cur lapis magneticus convertat rμd terra polos, ab ipsa terra proficiscituri.

Propositio plurimis probatur phoenomenis : primum est quδd acus nautica sc vim uiam a magnete quem tetigit m tuetur ut ad illius situm sese Componat. ut borealis cuspis australem magnetis polum affectet & sequatur ; itI magnes excisus a terra retinet situm quem semel habuit in fodina & sese componit ad terrae normam : porro illud concipi non potest nisi quidpiam accipiat 1 terra, ut acus nautica ab ipse magnete accipit. Secundum est quM acus ad aequilibrium composita illud amittat simul atque vi tute magnetica, imbuitur & cuspis australis

524쪽

Pbfica particularis. Id stralis statim deprimitur eo magis qubmundi polus in ea regione est altior,

adeo ut eo minor sit acus nauticae inclinatio quo magis aequatori approximatur,& ultra aequatorem cuspis quae velut pondere depressa deorsum inclinabatur, statim attollitur: idem etiam contingit in acu calybea, ex quo sequitur acum nauticam vim sitam directricem accipere a terra, sicut acus calybea accipit a magnere.

Tertium est quod calybs a sola terra,

licet non admoveatur magneti, siepius contrahat vim non tantum directricem,

verum etiam attractricem; V. g.. Virga calybea candens E fornace educatur , una extrema parte immergatur aquis ad

perpendiculum, Vim ad polos mundi directricem constanter retinet, & quae pars aquis temperata est vim poli australis lem- per conservat quantumvis invertatur; imbinterdum limaturam Falybis ad se trahit ac si fuisset magneti admota. Vis illa non oritur a temperatura,sed ab ipse situ virgae calybeae, cujus si pars una persundatur aquis, nihilominus eamdem vim dire stricem acquiret. Hinc nihil mirum est si instrumenta calybea fabrorum siepius ad se trahant ferri limaturam. Idem probat aliud phoenomenon experientia constans, nempὸ virgae ferreae, aut alia quaevis instrumenta ferrea, quae

525쪽

Ph sica particularis. aliquandiu insistunt terrae ad perpendi-

Culum , contrahunt vim magneticam

ad polos directricem ; ideo cum virga

ferrea terram attigit, pars infima trahit ad se versorii cuspidem quae ad austrum dirigitur , situ virgae ferreae inverso, quae prius infima est, nunc vero altior , alte-xum cuspidem versorii ad se trahit: ergo vim hanc magneticam ferrum accipit a

terra.

Neque eo loci omittendum quod Gassendo fuit observatum circa crucem ferream Ecclesiae Aquensis Metropolitanae in Provincia : haec dili fastigio Ecesesiae infixa tempestate quadam dejecta fuit, sed illius crusta vim magneticam habuet qua clavos ferreos ad se traherent & sese

Converterent ad mundi polos. Haec omnia quae hactenus diximus videntur certistima & ad mechanicas affe-4stiones revocata sunt, nam inepte admodum explicantur per qualitates Occultas , antipathiam dc tympathiam, sed supersunt dissiciliora explicanda ; nec enim sufficit quod supra asterium est, videlices Corpora magnetica converti ad polos &inter se variis motibus affici propter interpositum influxum materiae cujusdam subtilissimae quae poros corporiS magnetici subeat, in quo quidem corpore Pe .petuum esticiat vorticem, quod etiam non

526쪽

Phdifica particularia. S

possit per eamdem meatuum extremita- tem re8redi per quam egresia fuit, nisi meatuum dispositio nova quadam ratione immutetur : haec , inquam , non sum-ciunt omnino, sed ultra res est explicanda ;& in eo variae sunt Philo phorum opiniones. Nihil ego hac in re conitans potiliceor , probabilia dicam : sit itaque

Materia subtilissima, qua causa est cur Ma

nes se convertat ad mundi polos , ab uno terra polo ad alium polum secundum lineas axi parallelas perpetuo commeat per interiora terrae vij era. Hoc omnino concedendum videtur, ut patet ex dispositione limaturae calybeae, in qua deprehenduntur illae lineae parallelae. SEpTIMA PROPOSITIO. Eadem materia egressa e polis quos permeat per terram exteriorem tanquam per ipsum corticem is ipsum aera remeat euisdem polum quem antea subierat, ita ut continuo fluxu per terrae viscera continuo refluxu per terra corticem es iaciatcontinuum circa terram vorticem, quutem videmus e ci circa magneticum ia-

527쪽

sos ph ica partieularis. pidem,cujus quidem vorticis causa est quo materia illa egressa per terra polum non possit regredi per eumdem, neque ulterius dissundi per aera patentem. Quod regredi non possit satis patet ex dispositione figurae : verum dissicultas est maxima de dispositione mechanica partium hunc regressum impediente. Quan- uam certum esse debet Physico quod aispositione mechanica procedat obex ille,

sive figura partium & meatuum textura Obsistat, sive hujus materiae partes sint veluti minusculae cochleae contortae, ut Cartesio placuit, sive alteram nactie sint figuram regressui minime idoneam.

objicies i'. Si vis magnetica directiva

proficisceretur a terrae essiuviis, acus magnetica ad mundi polos dirigeretur nee ab iis multiim deflecteret; contrarium tamen experimur: plurim im enim deflectit , nec uno modo ; hinc Lutetiae tribus fere gradibus versus occidEntem declinat. λ Haec experimenta facta a viris peritissi-'mis non negabo, ex quibus revera sequitur magnetem non dirigi ad polos coeli, .sed ad polos terrae, a qua vim suam mutuatur magnes ; adeo ut terrae interioris,

528쪽

Hysica particularis. 'quae velut est nutus, venae a septenistrione in austrum sc dirigantui: ut sae non nihil deflectant ab axe terra .; proindeque sequitur effluvia magnetica se Devntia poros in magnete parallelos conve tere magnetem aut terram in easdem partes ; quo fit ut magna deprehendatur ii ter navigandum acus nauticae variatio,& necesse sit saepius eam magneti admo- Vcre, ut subinde vis illa directiva excitetur. Praeterea artis navigandi peritissimi observant crates ferreas aut subjectas acui nauticae aut vicinas declinationem ejus variare, si ab austia in boream disponun- . tur; seclis si ab ortu in occasium jaceant: ' atque hinc sequitur optime facturos nautas, si verserium, dum in portu remanent , extra aequilibrium ab ortu in o easem dispositum collocarent. Objicies α'. Non tantiam acus nauisca

a mundi cardinibus deflectit, vertim etiam respectivε ad eumdem locum varia est declinatio: videlicet Parisiis, Aquis sextiis, Londini, anno erat declinatio

sex aut septem graduum Versus orientem, circii annum I 667. nulla pene erat, anno

I 687. fuit duorum aut trium ferὲ graduum versus occidentem.

Quae omnia hic objiciuntur vera sunt. neque tamen aliquid concluditur contr, nos: quippὸ generalem proponimus cau-

529쪽

s i o P sica particularis. sam directricem magnais ad mundi polos,

nec excludimus causas pro quarum diversitate diversitas est in declinatione acus nauticae r quaenam autem possint esse illae causae particulares forte nescimus ; forte sunt in locis subterraneis causae incognitae mutationis , forte proter vicinas ferri sodinas quae in terrae visceribus continentur potest variari non mediocriter magnetis declinatio , haud secus ac acus nautica .intra sphaeram activitatis magnetis alicujus inclusa magneticis polis insiliit ad per-pe: diculum,initi forte sit ferrum proximum. Ex his colliges acum nauticam nullius esse usus in locis polo vicinioribus; tunc enim effluvia quae a polo terrae ad perpendiculum decidunt acum ipsam in omnes horisontis partes sine discrimine defectunt; quod quidem Batavi in suo itinerario expertos se fuisse referunt. DE VI MAGNEΥIS ATTRACTRICE. In eo consistit, ut diximus, vis illa, quod magnes . alium magnetem aut ferrum ad se rapiat aliquando, aliquando repellat, pro Vario situ; in quo quidem phoenomeno explicando non recurram ad formas substantiales magneticas, ad qualitates occultas, antipathiam & simpathiam: exponentur omnia juxta disposi-

530쪽

liones mechanicas di ac primo quidem o servo in aliis omnibus nihil esse praeter motum localem : porro motus localis nullus est nisi nascatur ex impulsu , ut in Physica generali probatum eis: unde ea ad vulgi seia sum attrahi dicuntur' quae subsequi videntur corpus quod movet , ut apparet in equis Rhedam trahentibus, vel in antliis , vel in syphone , aut aliis machinis hydraulicis quibus aquae tractio sensilis efficitur : nam si propius rem in L

picere juvat, deprehendetur corpus m Vens pellere corpus aliud, quod habet continuitatem cum altero , quod videtur sub - ,sequi: hinc nulla clara attractionis notio,

' nisi hujus quae irrisulsione perficitur.' His positis, discultas est de modo quo magnes ferrum a se distans, aur alium

magnetem moveat: enimvero nulla sensibus percipitur conjunctio magnetici lapidis cum ferro : itaque sit

PRIMA PROPOSITIO. Tis attracti Da magnetis oritur ex perpetuo corpusculoram esuvio. Pr. Nam , ut antea dictum est, ferrum ad praesentiam magnetis movetur : porro si movetur , ab alio corpore movetur , ut in

conclusionibus superioribus probatum fuit:

SEARCH

MENU NAVIGATION