장음표시 사용
531쪽
3iα Ndifica particularis.. Corpus autem illud non est nisi magnes , aut effluvium a magnete ; magnes quidenti, si tangat ferrum , effluvium a magnete , si ferrum non tangat: si v. g. campana in turris fastigio pulsetur,funisest medius quo pulsatur, tormentum bellicum mediante globo subvertet turrim : quapropter licet nesci- , Tem qua ratione campana fuisset pulsata , qua ratione caput leporis fuisset confractum , colligerem tamen illud oriri ab aliquo corpore in motu posito: itaque, ut eadem utar ratione, colligere debeo ferrum
quod movetur , licet a magnete distans , moveri a corpore subtiliori, licet nesciamquc e sit dispotitio mechanica. Ex his sequitur nihil esse certius quam
ferrum moveri propter corpuscula manantia a lapide magnetico ; sed difficultas est .
de modo quo effluvia ita emanant ut fer Tum versus magnetem pellant,tuncque V tiant Philosophorum sententiae. Cartesius finxit circinnatos & hamatos effluxus instar striarum concatenatos , quibus magnes alterum magnetem arripiat & trahat. Ut mentem nostram explii mus, sit
532쪽
P Ropos ITIO SECUNDA. Dum profluunt magnetica corpuscula , non solum feruntur antrorsum motu di recto, sed simul circa suum centrum ci Cumvolvuntur ; ex quo circulari motu contingit ut dum magnes magneti secum dum polos amicos admovetur, corpuscula illa directo cursu per fibras transcurrentia hujusinodi fibras offendant Ordine contrario propter rotationem : sicque ipsum magnetem quem facile permeant pellant Versus magnetem alium ex quo profecta sunt : hujus rei exemplum. habemus ins spicis segetum, quae in angustos meatus praeclusae, dum commoventur, protinus averse gradu retrorsum abeunt: hujusmo
di spicis solent delectari pueri & ludere :
brachiis vel collo semel infixae, qua parte strictiora sunt vestimenta serpunt sela mediocri agitatione concusta, quo pacto jocorum consortes in summam rapiunt admirationem. OBIECTIONUM SOLUTIO.
Objicies Inon concipitur facile quomodo hujusmodi corpuscula magnetica circulariter moveantur & simul directo cursu , ita ut, dum permeant faciles p
533쪽
si ph ca partἰcularis. ros per fibrillas deprestas, sine affensione
fluant, & tamen contrario ordine fibrillascasdem collidant , sicque magnetem ad alterius magnetis amplexum adducant :haec enim videntur subtili is quam verius
Etiamsi haec mechanica a nobis demonDirari non possit, tamen ut probabilior retineri potest ; neqtae enim in illis quae nosctrorum sensuum testimonia fugiunt requiritur ut excellentia mechanicae structurae ex illis testimoniis probetur , hoc enim
impossibile est , sed sussicit quod possibilis
asseratur qua posita fiat satis omnibus phoenomenis: porro dum admittimus in magnetis poris fibrillas rigidiores easque edepressas , dum admittimus effluxus mag- neticos motu directo simul & circulari ferri per illos poros , nihil admittimus quod non sit posissibile; hoc tamen posito facimus satis omnibus phoenomenis,ut vi-' debitur poste & ex jam dictis patet: ergo retineri debet nostrasen tentia. Hoc ergo primum liquet, in omnibus illis phoenomenis nihil occurrere praeter motum localem , qui sola impulsione fiat, quod multis rationibus probatum est :hinc si duorum magnetum polos minime cognomines limaturae calybis immersas , tunc infinitae velut aciculae uniuscujusque magnetis polo insistent: si propius admo-
534쪽
Pusica particularis. FIIveantur duo magnetes, si cognomines poli sibi admoveantur, tunc omnes acicula velut segetes & plantae vento depressae videbuntur , quod certὶ impulsione quidam perfici necesse est. Non dissimili ratione, si magnes admoveatar chartae in quam effusa sit calybis limatura, limaturae deprimentur, si aequator magnetis ipsis subjiciatur, at exigentur si subjiciatur polus: si subjiciatur alter polus,
altera extremitate erigentur: haec omnia
ex impulsu, sive impulsus sit a corporibus magneticis, sive determinetur a ferro, sive magneticae substantiae sint concatenatae se ries , sive aer expellatur ferrumque a tergo, pellat, sive pili sint in magnete depressi.' Objicies a'. Debilior magnes rapit ad se ferrum quod adhaerebat vegetiori, & t men essuxus in vegetiori sunt fortiores. Equidem debilior magnes id praestat, sed iὰeo quia vis vegetioris mediante ferro transmigrat in debiliorem : hinc pars acta nauticae ad septentrionem tendens ferrum ad se trahit fortius quam opposita , quod illa effluxus a polo terrae septentrionali e cipiat , non item pars altera.
535쪽
DE VI CO M MU N I C AT I U AMA G N E T I S. Magnes communicat virtutem suam tum directivam qua convertitur ad terrae polos , tum attractivam, qui ferrum ad se 'u trahit. Dissicultas est in explicando hoc phoenomeno; ut solvatur, observari debet. Iv. Virtutem hanc communicari non
posse nis a corpore in motu posito quod ferro tribuat disipositionem partium mechanicam qualem fere habet magnes: hoc autem fieri nequit nisi per corpuscula magnetici, alia quippe fingi non possunt. χo. Ferrum est metallum, quippe quod igne & malleo duci potest.
3o. Ferrum maxime accedit ad magnetis naturam : ideo a Physicis dicitur magneti cognatum : haec autem proprietas i de probatur quia ferrum & magnes maxime conveniunt, patria, colore, meatibus , fibris, pondere & firmitate. Patria conveniunt: eruuntur quippe ex
iisdem fodinis ; quo fit ut magnes ό nonnullis dicatur ferri uterus. Colore conveniunt: nam ut magnes, sic ferrum subnigro colore assicitur. Pondere & firmitate conveniunt : est enim utriusque pondus ingens & durities non mediocris ; magnes tamen durior est' serro & ponderosior.
536쪽
Meatibus conveniunt, utpote quae ambo facilὸ transmittunt magneticos emuxus. Magnes & serrum conveniunt fibris: nam ut in magnete, sic pariter in ferro necesse est fateri meatus quibusdam fibris quasi pilis crispari, quibus emuxus magnetici impediantur aliquando & deflectantur : propterea ferrum dicunt tertium quoddam terrae genus , quatenus nimiarum prima terra est ipsa terra, a . est mag-neS. 3 a. est ferrum.
Quanquam fibris suis aliquatenus differunt ferrum & magnes; nam fibrae magnetis in unam tantum partem possunt flecti; fibrae vero ferri in utramque: ratio est quia magnes summam ab incunabilis firmitatem dc stabilitatem suarum partium sertitus est; serrum autem sive in terrae visceribus, sive in fornace ductilitatem quandam, quae sine flexibilitate non est , Contraxit , atque hinc fit ut si utriuiaque corporis diversa dispositio ratione fi
His observatis, intelligi potest ratio mechanica qua vis magnetica ferro commutanicatur ; nimirum pili in meatibus ferri sint erecti, essiuvia magnetica subeuntiaporos ferri deprimunt pilos, tuncque se rum habet vim magneticam, quia emuvia directo simul & circulari motu translata
per illos deprestas pilos idem in ferro fata
537쪽
318 Phfica partisular s.ciunt quod in magnete ; unde potest eripi vis illa ferro, si nimirum contactu Opp sito pili depressi erigantur, virtus magnetica ferro communicata eo magis Viget, quo diutius ferrum tangit magnetem ; ratio est quia fibrae meatuum ferreorum continuato materiae stabeuntis motu ita in unam partem inflectuntur, ut in contrariam pamtem non ita refessi possint: cum autem effluvia magnetica non solum magnetem ipsum , sed etiam mediam terram semper circumfluant , propterea ferrum virtute magnetica afficitur & praesens & absens ab ipso magnete : praesens quidem quatenus materia magnetici vorticis quo minus resistitur progressa per meatus ferreos potius equam per circumstantem aera circumser- tur : absens verΘ quatenus eadem materia vorticis terrestris iter a magnete paratum
nacta , facilius per ferrum illud quam per
corpora circumstantia circumfluit ; hinc virtus magnetica communicatur absque ullo magnetis damno : imb tantum abest ut virtus magnetis minuatur ast ictu ferri, ut potius hac virtute per ferrum frequentius & longius excurrem magnes Videatur evadere fortior.
538쪽
Phsua pnticuiaris. J I 'De Quibusdam aliis attractisis.
Alia sunt praeter magnetem quae attrahant,v. g. succinum, lacca , Vitrum ipsum, magna pars gemmarum , sed non attrahunt nisi leviora corpora,V. g. paleaS, prae
sertim si sint affricta; unde si succinum aD frices , corpuscula radiis solaribus excitata turbatim advolabunt ipsi, fumus versus succinum irruet quasi in varios vortices
Existimo hanc vim attractivam positam esse in tenui & visco halitu efffluente a corpore : hinc fricari debent illa corpora,
ut igni admoveri, ut meatus occlusi re- ierantur : hinc aquae immersa , aut humo re perfusa, nihil trahere possunt, eb quod meatus occludantur; hinc non selo affrictu , sed tersione vis electrica fit validior , quia cum electrum a uordibus aut pulvere exortum est, facilius erumpunt halitus. Halitus non penetrant obvia quaequ&corpora, ut effluxus magnetici, sed interpositu telae vel subtilis coercentur. Dissicultas est de modo quo tenues halitus emuentes a corporibus electricis trahant ad se paleas & alia corpora. Carte ius vult corpuscula primi elementi e succino affricto ser rimulas erumpere
539쪽
quasi gladios,quae cum non offendant mea tus in aere idoneos, in locum priorem re
Haec sententia non placet, IO. Quia omni caret fundamento. χo. Quia halitus viscosi a corporibus electricis erumpentes non sunt materia primi elementi. Superest igitur ut dicamus hanc attra tionem oriri a tensione halituum : hinc sicut fides instrumenti musici pro nimia tensione disruptae in se se redeunt, tum halitus vehementiori eruptione, excitati, calore desinente & impetu sese remittent veluti tenuissima fila retrahuntur quae corpuscula secum advehunt. Sic videmus oleoses & viscoses humores qui ex virgae extremo filatim ita cadunt ut plerumque in
D A ME T A L L I S. Metalla sunt corpora dura quae igne liquari & malleo contundi possunt. M tallis vulgaribus annumeratur hydrargii us,
licet sit fluidus, nec sit malleo ductilis, quia
chymistie arbitrantur ex eo veluti communi semine fieri caetera metalla, quia aliis admixtus & indurari & malleo duri potest; ut autem de metallis agam, sit primo
540쪽
Pbdifica particularis. 321 De Origine Metallorum. Astronomi & Alchymistae putant neces studinem intercedere planetas inter &metalla , adeo ut singulis planetis competat jus efformandi metalli proprii & cognati, & metalla vicissim in planetas agant, licet natura alia ab aliis maxima locorum distantia sejunxerit; & inde ex metallo &planeta emittuntur corpuscula ad mutua Commercia quae non sunt quibusiibet co porum poris promiscue subeundis idonea, sed his duntaxat meatibus quos natura ad .vonsimiles corpusculorum figuras aptavit& confirmavit. Sic metalla plauetarum influxibus tanquam proprio & naturali alimento nutriuntur & planetae vicissim metallorum eviuviis conservantur & assi
Inde orta sunt ficta illa nomina & simulatae metallorum appellationes Chymistis usitatissimae, quibus aurum selem , argentum lunam, ferrum martem, hydrargi-irum mercurium , stannum jovem , aeS Venerem, plumbum denique Saturnum .appellavξre.
Singulis planetis, singulis metallis diem
constituerunt quo agerent inter se , ita ut quae circa aurum fieri possunt artis tentamina feliciorem habeavi exitum die D