장음표시 사용
551쪽
scilicet tanta partium mechanicarum s ip- pellex requiritur, tam accurata coctio, ut ab igne nostro istud obtineri non pos. sit unde opes male confiimuntur : inde impostores fiunt qui monetam adulterinam introducunt. AppENDI x DE DURITIE. Occasione data metallorum, quae durassint, videtur agendum de duritie. Duritiem sepponunt Epicurei, non exisplicant dum volunt atomos elle insecti
les & indivisibiles, proindeque infin ca i 'duras: at haec atomorum indivili bilitas fuit a nobis rejecta, ac proinde hoc sensu intellecta durities. Peripatetici rem pariter supponunt, dum formam substantialem admittunt iii corporibus , quae duritiem ipsis conciliet;
quo quidem nihil Physico indignius dici
potest, nihil quod superbam magis redoleat ignorantiam. Cartesiani duritiem repetunt a partium . quiete , quia apud fidos Cartesii discipulos quies est virtus, aut saltem a virtute nascitur, sicque corpus resistit quiescens ;adedque pugnantia non loquuntur. Sed
miror Auctoum philosopllicae Institutionis duritiem a quiete partiam repeter
552쪽
Cum ipse neget quietem virtute nasci; contradictoria certe loquitur. Cartesiani tamen errant, quia, ut supra probatum est, quies non arguit Vim. Duritiem non explicuit pariter Mal- branchius, qui materiam innnite mollem docuit.
Itaque ingenue fatendum prima duritiei elementa nobis esse incognita, nisi dicamus partes fuisse simul compactas &ex omni parte compressas, ita ut dive simode concatenatae fuerint & sibi mu- tud adhaeserint. . De Mixtis Perfectis animatis. Tria sunt in rerum natura quae creduntur animam habere, puta plantae, brutae animantes, & homines.
Anima apud Peripateticos est actus primus corporis organici potestate proxima vitam habentis : porro vita triplex, pura Vegetans, sentiens & rationalis : unde triplex anima, Vegetans, sentiens,& rationalis. Anima vegetans dicitur actus primus corporis organici potestate proxima vitam vegetativam habentis, quae quidem tribuitur plantiS.
Facultates animae vegetantis tres praecipuas numerant, nutricem , aucti iceiν, &
553쪽
genitricem, quarum definitiones in comispendiis. Facultatis nutricis quatuor famulantes afferunt, attractricem , retentricem , concoctricem , & expultricem. Genitricis sanctio dicitur generatio: porro generatio est origo viventis vi-Vente principio conjunctio in similitudinem naturae. Haec olim tanta religione audiebaptur ut non sine piactito violari
possent,non modo a Philosophis, sed etiam a quibus clam Theologis Scholasticis, qui
Cum agebatur de generatione verbi divini, non satis attendentes ad illud Isaiae, generationem ejus quis enarrabit, non tu. mueriint ineffabilem hanc petierationeis CXplicare , ut putabant ex illa definitione Peripateticorum, quo certe dignitati mysterii detrahebant. Hanc Peripateticorum doctrinam probare non possum: nam anima substantia est apud Peripateticos; porrδ substantia male explicatur per actum. At, inquies, anima dicitur actus ab Aristotele. Ita certe , sed Aristoteles animam non putabat substantiam ; itaque voces illae in Crrorem inducunt. Deinde per illas voces derogatur antismae praesertim rationali, si dicatur actus corporis; licet enim commercium sit in ter corpus & animam rationalem , non
554쪽
est tamen ita arctissimum ut anima rati natis non possit existere seorsim a corpore evidetur autem prima fronte actum corporis non posse separari corpore. 3'. Nulla vox in tota Philosophia magis aequivoca est quam vox vita: unde
ipse Magister Barbay fatetur explicari non posse quid sit vita , chm dicitur de plantis quod vivant, de bellu is , de hominibus, de Angelis, & de Deo : porro indefinitione vox aequivoca admitti non debet , ipsb Aristotele praecipiente. 40. Facultas attractrix est figmentum; nam proprie non datur attractio , & om- .nis motus ex impulsione nascitur. . Epicurei animam admittunt, admittunt & Cartesiani' sed diverso plane sensu: quid sentiam patebit ex dicendis. DE PLANTIS. Cum sint infinitae plantarum species, Juarum virtutes sunt innumerae, amplusisputationis campus proponitur, qui ne per mille secula quidem posset absolvi, si singularum plantarum 1pecies & Virtutes vellem recensere : mirum ergo nC-mini videatur si omittantur plurima.
555쪽
336 Pbdifica particularis. suid sint Plantae. ε
Dum primo conspiciuntur plantae, eX- citantur in nobis vatiae impressiones configurationum , coloris , odoris, saporis &c. Ex illis sensationibus judicatur plantas esse materiam certo modo dispositam &configuratam , verum observatur postea quosdam esse motus speciales quibus V. g. crescunt, quibus mocio dant folia, modo fores, mod5 fruehus, modδ seminat hi porro motus in causa fuerunt cur plurimi existimaverunt inesse plantis praeter materiam certo modo dispositam & o . panisatam quamdam sebstantiam quae Wforet principium intrinsecum hujusce m tus ; hanc vero sitbstantiam modo dicunt
naturam plantarum , modo animam Vegetantem , modo formam substantialem :imo addiderunt nonnulli ipsis jnesse animam quae cogitet: haec omnia negat Ca lesius, quem sequimur. Sit itaque
Nulla est in plantis substantia praeter
Pr. Nam ad hoc satis est quod omnia phoenomena quae ad plantas pertinent e
556쪽
Pbfica particularis. 137 plicari possint per affectiones mechanicas: tqui omnia phoenomena quae ad plantas pertinent explicari possunt per dispositiones mechanicas, scilicet plantarum ortus , conformatio, nutritio, conservatio, medicatae vires,ut Videbitur poste sun de haec e
dem vel in ipsis hominibus non probant existere substantiam a materia dive am. Quamobrem plantae improprie dicuntur animatae, improprie dicuntur vivere& mori : eo duntaxat sensu plantae vivunt quatenus juxta leges abAuctore naturae positas admittunt quosdam succos sibi accom- .modatos per diverses meatus & canales ,
qui succi diversimode attriti, percolati Zc
expurgati per certaS matrices conVertuntur in varias plantae partes , quae quidem. omnia a sapientissimo artifice Deo primum fabrefacta sunt: eo sensu dicuntur mori. quatenuS per easdem naturae leges fit distbciatio partium , divaricantur meatuS, consolidantur fibrae, quae tandem humore destitutae arescunt; hinc anima plantarum non est nisi certa partium mechanicarum suppellex proxime delineanda, qua oriuntur , formantur , nutriuntur, feruntque
semina juxta suam speciem , quae quidem a diversitate succorum vires hahaenit varias& multipliceS. Et vero non debet admitti in plantis substantia praeter materiam si nulla sit in
557쪽
ph ica pntPylaris. plantis cogitatio : atqui nulla est in plantis cogitatio , nullus est sensus, ut fateri debent omnes bene cordati: nam eatenus
admittitur sensus in aliis hominibus quatenus in iis video organa sensationum &omnes motus qui in me consequi solent meas impressiones, propensiones & judicia : porro non videmus in plantis organa sensationum , non videmus in ipsis motus qui consequi solent sensationes: ergo nihil est cur judicemus cogitare plantas & sentire : ergo non debet admitti in ipsis substantia a materia diversa.
Objicies 1 cum Clarissimo Ninnesert et Sunt in ipsis plantis sensationum specimina, sunt & motus qui solent in Do- bis consequi impressiones; V. g. planta est quae sole oriente respicit ipsum , quae versus ipsum inclitiatur; imb planta est
quae vocatur sensitiva, quae fugit si manum approximes : sunt aliae quae tristes sunt & marcescunt, si in eodem selo aliis approximentur, quae quidem laete patulis foliis luxuriantur, v aliae plantae approximentur; unde rustici diligenter inquirunt propensiones, inimicitias & odia plantarum ; quapropter Vites suas non maritant cum quibuslibet arboribus nec
558쪽
Pbdifica particularis. inter ipsas patiuntur quassibet herbas:
ergo debemus judicare sentire plantas. N. ant. Et dico nullas plantas dare sensationum specimina , aut. alioqui debet admitti sensatio in magnete dum ver sus mundi polos convertitur , dum attrahit ferrum uno polo quod altero repudiat ; debet admitti sensatio in lapillis, qui in aceto repetunt & subsultant, debet admitti sentatio in lapidibus , qui ad
certam distantiam descendunt; quae qui dem omnia, licet admittantur ab aliquibus, quam absurda sint judicet prudens lector: enimvero cui bono sensationes ex illis phoenomenis arguantur, si modo pota, sint explicari per dispositionem mechani- cam partium 3 I . inclinatio cliotropiiversus solem non arguit sensationem, sea a sola dispositione mechanica proficisciatur : enimVero partes plantiae radiis selaribus objectae exsiccantur, non Vero Pa tus oppositae : porro partes quae exsiccaniatur semetipsas sustinere non possunt; ergo . inclinari debent: hinc est quod incalesiacente aere, dum succi nutritii citi is abrepti non retinentur in plantis, dum ii
mores volatiles facti abeunt, truncus plantarum & caulis inclinantur. Hinc agricola prudens terram aquis asper l, ut succorum motum retardet: hinc mane
frigescente aere caulis planta erecta est ,
559쪽
s o Ph ica particularis. erecta sunt florum solia, calicem occlusum habent qui desinat in apicem, modo radiis aperiendum solaribus, in quantum suis humoribus manebant destituti flores,& ideo languidi & flaccidi videbantur. Deinde herba, quam sensitivam dicunt dum quosdam tactus fugit, non arguit in
se sensationem. Magnes aliquando fugit ferrum , globus cereus fugit vitreum, dum aquis innatant , iiqnores pingues vix ac ne vix
quidem possunt simul misceri, & tandem variis agitationibus permixti pingues separantur a macris & in unum corpus coeunt. Haec omnia certe sine sensatione
funi ; quidni fuga haec plantis possit ex- .plicari sine sensatione : tot fluunt corpus- cula ab uno corpore invisibiliter agentia, ut mirer adversarios recurrere ad sensationes quibus id phoenomenon explicent. Haec cotauscula sunt tot modis configurata ut & repellere & transimulare &corrumpere & perficere valeant : quidnia ferro fluant corpuscula quibus repellatur planta, certe in eo nihil video quod infinitis prope experimentis non possit
Denique quod quaedain plantae vicinae aliis sint tristes , aliae sint laetae, illud non probat sensationes iuesse plantis: quippessent viae mechanicae quibus natura possit
560쪽
Ph sica particularis. 1 Iistud assequi: forsan ex soliis, floribus,
trunco plantarum illarum emanant pluri- 'ma corpuscula quae disipositionem mech nicam partium plantae vicinae labefactant: forsan illae plantae habent in radicibus plurima ostia & orificia quibus nimis voraces recipiunt in se succos omnes aptos nutritioni plantarum vicinarum, & sic de
caeteris: constat enim plantas aliquas esse magis VoraceS, quae omnes terrarum si cos in se colligunt, unde terrae postea m nent steriles: ergo haec omnia non probant inesse plantis sensiationes. Quapropter si colligam sensationes esse in belluis & in aliis hominibus, illud , me non Colligitur ex iis praecise, sed ex aliis adjunctis sine quibus nunquam crederem sentire belluas & ipses homine
Objicies cum eodem ; ideo in hominibus aliis a nobis sensationem unus. quisque admittit, quia videt in illis o gana quae sunt in nobis, quia videntur esse os, estophagus, Ventriculus, vasa spiralia, trachoae &c. Atqui haec in plantis reperiuntur : habent Ora plurima, puta orificia in radicibus quibus cibos admittant : habent aesiophagum, nempe canaliculos quibus succi alimentitii perducuntur, habent plures tracheas quibus aer admittitur: ventriculos habent plurimos,