장음표시 사용
491쪽
67 2Pbsica particularis. do aliquando in majores & rotundas' bullas cadit, aliquando in minores, aliquando in .perficies planas quae sint ipsa
glacies. 1 o. Cadit in minores globulos, quia clim nubes in minores guttas dissetvitur, guttae plu tales crustatim concrescunt, &congelatae fiunt minores grandinis globuli. At Grando cadit in majores & r
tundas bullas, si guttae pluviatiles inter descendendum aliis adjungantur, & postea
condensentur a frigore nimio infimae r gionis , aut ab ipso aeriS nitro. .
3o. Cadit grando in superficies planas, si pars superior nubis liquescat radiis solaribus, lad postea congeletur, quemadmodum fieri selet dum nix terris incubans liquescit, & postea congelatur: tunc habetur glacies quae tandem agitatione fluidi in plana dividitur, sicque cadit. DE RORE, B RU M A , SUDO,
Dixi vapores terra attolli quos inter quidam subito concreti in guttulas insensiles cadunt, arborum foliis inhaerent,plinesque simul adjuncti totum effciunt sensile quod ros dicitur. Ros copiosor est vere & autumno quis per layemem & aestatem : nam per
492쪽
aestatem ad majorem altitudinem assurgunt Vapores, per hyemem vero ros fit gelu albicans: at vere & autumno susis ciens est & proportionata Virtus ut V pores in guttas conVertantur. Bruma est ros conversus in gelu albicans : -bruma ergo distingui debet a quadam spissa caligine, quae lumen ipsum oculis surripit: nascitur haec caligo &Vere & autumno, vix autem hyeme &aestate: nam hyeme non est sussiciens calor ut hi attollantur vapores atque fumi: aestate ver3 major est & altius attolluntur. Cum calor maximus est, simul cum V
Ioribus attolluntur exhalationes , quae ora serotina descendunt in particulas in
hoc autem nocere potest si contineat exhalationes e locis putridis profectas. Fit Manna Calabrica cum Vapores attolluntur in Calabria pinguiores, quae in sibiliter descendentes inhaerent fagorum foliis ubi concrescunt atque una cum humore profluente ab arbore constituunt
DE CALORE SUB TERRANEO. In terrae visceribus calorem esse constat ex phoenomenis, ex monte Vesuvio flagrante & aliis, Ac ex calore qui per hyemem sentitur in locis profundioribus.
493쪽
sica partuHarh. Calor iste est ab igne aliquo; ignis autem est a partibus quibusdam sulphureis
dc nitrosis, quae in terrae visceribus per venas serpunt: inde facta partium agitatione & motu expansivo, partes illae r refiunt , atque si materia sulphurea ad terrae superficiem perveniat, sine ullo moruterrae haec inflammatio conspicitur: sicut si accendatur pulvis pyrius & non pateat liber aditus, jam ait partium disruptio , fraetura cum ingenti motu corporis in
quo pulvis pyrius conclusiis est: it si non sit libet adirus huic . inflammationi
conceptae, fit ingens terrae motus quo Vel aedificia subvertuntur & Corruum, quo
terra dividitur cum insisnioribus rimis: 'hinc si is monte Vesivio cesset inflammatio rix aliquot dies, motus terribilis vulgδ sequitur, at si mons ingentes concipiat flammas, tune in illis regionibus
.icillia ς zst terrae motus timendus, quia rarefactio hac a mura vim suam exerit. Ut autem illarum inflammationum esse- eris intelligamus, dehemus admittere in illarum regionum visceribus plurimam sulphuris copiam admixtam partibus te reis & aquis temperatam. Patet experimento: si sulphur& terram admisceas quibus paululsim aquae amandas, concipitur hic calor qui manum comburat, quinimo tota massa aliquando accenditur: si
494쪽
pariter limaturae calybeae liquores acidos affuderis, fit ingens ebullitio : porro in cineribus Vestivianis ferreae parteS reperiuntur, excitant illi odorem sulphureiam.
omnis agitatio sensilis in aere ventus appellatur; hinc aer flabella agitatus, aer ex solle emissus ventus dicitur. Hic t quor de ventorum origine, de variis speciebus & praecipuis affectionibu . iDe mentorum Origine. Cartesius opinatur ventos nihil esse nisi vapores dilatatos, quod per aeolipylas explicat. Sit Slobus ex aere , totuS cams, exiguam habens aperturam, impleaturque aqua usque ad mediam partem , di imponatur igni ; tunc aquae partes ita agutantur & dilatantur, ut per foramen uentus spiret maximus rapiens secum partes aquae in Vapores attenuatas : qui quidem. Ventus non cessat nish universa aqua perforamen egressa fuerit aut defecerit ignis: ergo, concludit Cartesius, venti oriuntur ex vaporibus dilatatis, qui habent exhalationem iniimixtam. Verua. quidam duntaxat venti sic generantur: at sunt alii diversa 'via geniti.
495쪽
Ventus qui sic generatur est vapor exhalatione permixtus, qui ex aquis, nubibus terris humilioribus calore solis e . citatus ita rarefit, ut quo mirius resistitur,
pergat. Dicitur vapor exhalatione permiX-tuS : nam ventorum materia fiant omnes
halitus qui dilatati vim faciunt ut eo pergant quo liberiorem habent aditum : halitus autem hujusmodi, vel sunt sicci, vel sunt humidi; proindeqsse nec selus v r est ventorum materia, nec sela exalatio , sed est vapor exhalatione per
1'. vapor ille dicitur calore selis e citatus ex aquis, nubibus, terris humudioribus. Dicitur rareseere; quod satis p tet exemplo aeopylae, in castaneis, in ligno viridi, in pomis: dum enim ista approximantur igni; vapor incluses dilatatur: sic pariter in regione aetherea sunt nubes, caligo . jacent in terra nives, aquae , humores plurimi: porro haec calore selis dilatari possunt, atque adeo ex illis ventus feri potest sicut ab igne generantur. Ceso subterraneus potest vapores eX- citare & dilatare , ex quo ventus oritur :hinc qui laborant in profundioribus fodi- , nis ex lumine caeruleo candelae & aliis signis praesagiunt tempestates. Huac refert Gallendus emitti a quodam Provinciae
496쪽
monte ventos contrarios ex utraque parte. Eidem calori subterraneo tanquam occasioni tribui potest repentina quaedam maris intumescentia , quae fit vel tranquillo
Ventus qui aliter generatur vel est motus minor in aere ab occasu in Ortum,.quam sit motus terrae & motus aquae: est quippe in aere perpetuus motus in oriente Versus occidentem & quidem maxime se silis his qui habitant zonam torridam, quia non ita velociter movetur aer ab Ο
casu ad ortum quam ipsa aqua & terra: de quo motu postea dicetur,vel ventus est fluxus pressi aeris. oriri potest ex pluribus causis illa impressio,puta ex ruentibus desuper nubibus: ninc quidam venti cessante pluvia cellant. Oriri pariter potest ex perturbato atmos phaereae aequilibrio, a fluxu & refluxu m ris , ab ipso lunari corpore & aliis planetis
mox versus terram accedentibus , mox recedentibus, ex quibus bene explicatur cur frequentiores sint & vehementiores venti versus mensem Martium & ci Ea mensem Septembrem , quia tunc Iuna magis approximatur terrae. Aliae sent cauis quam plurimae quas non possumus onines exponere : tot enim sunt quae possint aliquam commotionem & agitationen in aere essicere. .
497쪽
Prazipua mentorum Species. Venti a diversis partibus unde flant varia sortiuntur nomina ; quia Vero quatuor sunt praecipua mundi puncta , ideo sunt quatuor principales ventit oriens, gallice. : M :ὶ meridionalis, gallice s: le Sud: occidens s. : Oiis:) Septentrionalis s: te
Nord :) dicuntur Zephyrus, Auster, E rus , Boreas seu Aquilo. Inter ventos illos alii flant interpositi, qui I nautis 31 dicuntur; quod tabula me- ' lius exprimitur quIm Verbis. Tres distinguimus ventorum classes :alii sunt generales & perpetui in locis in quibus flant, alii sint provinciales, alii anniversarii. Primus generalis est oriens qui flat perpetuo intra Tropicos: porro diximus hunc
motum esse ex eo quod terra circa tropicos motum vehementiorem habeat quam
ipse aer ; quibus adde selem fere semper
respondentem Eonae torridae aerem magis
rarefacere 'flam si calor solis non juvaret ad procreandum ventum orientalem , dici non posset quomodo ventus ille qui orientalis est in zona Torrida, fiat Nord-est, in parte Septentrionali, fiat autem Sud-es in parte Meridionali., Hi duo venti inter Tropicos perflant,&oorum causa haec unica est Odd a se calore
498쪽
Phdifica partisulari . 67' solis Ddagis rarefiat intra Tropicaeis quam .
Alter ventus generalis est occidentalis 1 vigesimo - tertio gradu latitudinis ad o. tensus; ideo autem sic aer movetur, quia in hac parte terrae velocius agitatur quam
Provinciales venti tot sere siunt quot sunt pro nciae; enimvero quaeque Pr vincia suum habet solis aspes tam , suos ignes subterraneos , suas aquas, sylvas , montes , caVernas ex quibus omnibus oriuntur venti satis divexu. Venti anniversarii certis temporibus nascuntur & certa lege naturae flare si Est quidam ventus periodicus, qui quotannis aestate media post ortum caniculae fiat per multos dies a tertia diei hora: nimirum sol accessit suo certis legibus rarefacit aera ; deinde praeseraria sua ventorum materiam in vapores attenuat, qui vapores duin rarefiunt; Ventum excitant.
Quamvis hi venti dicantur oriri oriente Canicula, non pendent tamen a canicula :siquidem cum exortus caniculae contingat, nunc serius uno mense, spirant illi venti maturius, ex quo colligi pyest hujusce sederis potestatem in terras non esse iussicientem ut procreet hujusmodi veatos:
499쪽
to Phsica particularis. ruinimo sedus istud nequidem est arentioris aestus causa, quidquid antiqua& vulgaris ferat opinio : istuὼ enim sydus
quod est stella in ore majoris canis , quae assurgit mane suprὲ nostrum horisontem. Orientalem, quando sol oritur in principio Leonis, nempe exeunte, Iulio, meliori juro frigoris quam aestus ferventissimi causa habebitur : siquidem quo tempore nobis oritur, eodem asperum est frigus iis quibus haec stella verticalis est.
Alii sunt venti subitanei qui varia se
tiuntur nomina, communiter tamen dicuntur procellae. De Ventorum Proprietatibus. . Ventorum affectiones alias dicunt manifestas, alias occultas: manifestas vocant
calorem , siccitatem, frigus & humiditatem : occultae verδ definiuntur : qualitates quas aer agitatus contrahit, vel ex mat
ria qua agitatur, vel ex materia quam secum trahit, & cui consectatur in illo cursu: quae quidem qualitates non sunt nisi dispositiones, mechanicae, ut patet in aeOlipilis: quippe ventus spargit odorem gratum vel mesestum , juxta liquoris inclusinaturam: atque aer ex solybus per tubum oblongiorem nive & glacie obductum
500쪽
musica particularis. 68 Ido pulmone halitus ematur foetens & mor-bificus: sic pariter venti affectiones habenta corpuscusis quae secum rapiunt. Ventus orientalis ex Aristotele calidus
est & siccus; tamen in Lotharingit , Pi- cardia , Normannia superiore , Anglia , Belgio , saepius frigidus est, quod e frigidioribus locis in Germania prodeat: in Balia Θpὰ humidior est , quod spirans ab
Asiatico mari secum trahat multos vayores : in India occidentali, ut plurimum salubrior est & έrigidior; e contra in Arabia & Africa it calidus ut vix ferri pos.sit,ex eo quod arenosas percurrat regiones.
In Zona torrida & servidis regionibus venti qui fiant a terra semper sunt calidiores : E contra in frigidis regionibus ventus
maritimus nimium frigus ventorum temperat.
Venti occidentales sunt humidiores nec admodum frigidi, quδd spirent a mari :unde ex hac plaga magnae plerumque oriuntur tempestates, illi venti nant tapius sub solis occasium. Eurus spirat oriente sele : nam sel exoriens vapores uberiores excitat qui utrinque in partes soli oppositas determinantur: qui vesperὸ in partes nostras reflant vocan- . tur occidui; qui vero spirant ad eas regiones ad quas sol accedit dicuntur Ortivi. Tom. n. X