Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

561쪽

1 2 Phdifica particularis.

quibus iidem succi alterantur δc percolentur; habent aliquid maxime analogum sanguini nostro, puta liquorem qui convertitur in Varias plantae partes; habent nervos , muscula, & medullam; habent suos morbos; sunt remedia quibus sanari possint: ergo sunt in plantis organa quae sunt in nobis: ergo debemus judicare sentire plantas, proindeque debet in plam

iis admitti substantia praeter materiam.

Dist. maj. Quia videt esse in aliis hominibus organa apta solis sensationibus,C. apta alteri functioni quam sensationi, N: Porro in plantis unusquisque deprehendit organa quaedam quae certe in hominibus sensationi inserviunt, sed praeterea inserviunt alteri functioni: jam vero norrjudico alios homines sentire praecisῆ, quia habent illa organa quae alteri functioni quam sensationi possunt inservire; V. g. non judico sentire paullim praecise, quia

habet os, ventriculum , sanguinem &c. haec enim vegetationi primim inserviunt;

sed judico alios homines sentire, quia in illis deprehendo organa quin solis inserviunt tensationibus, puta oculos , aures ,

nasiim, linguam , & in ipsis video motus speciales qui solent in .me consequi

meas sensationeS. Et vero si haec organa,quae primum inserueiunt conformationi plantarum, conse

562쪽

Ph fica particularis. 1 3

vationi & productioni seminis, suffcerent ut judicaremus inesse plantis sensationem, haec sensatio deberet admitti pariter in lapidibus & metallis, videlicet habent illa

suas matrices in quibus primo formentur, canaliculos habent quibus succum accipiant, percolent & dirigant, poros habent quibus transsudent, quibus m teriam ὼienam repudient : quis tamen

dicat sine risu lapidibus & metallis inesse

sensationes, propensiones, tristitiam, gaudium &c. 3 nemo certe, si philosophari velit, id est , ea dicere quae aliquo motivo persuadentur. Quamobrem quae deinceps a nobis di-denda sunt de plantis, haec omnia a dis positione partium mechanica repetemus, nihilque adscribetur animae vegetanti &facultatibus peripateticis: quanquam unum est de quo vos monitos velim ; aliquando Physicos & Scriptores apte uti nomine facultatum,dummodo nihil aliud intelligant praeter quamdam partium mechanicarum collectionem rςquisitam ut tale phoenomenon habeant, praesertim si haec dispositionum mechanicarum collectio fuerit antea explicata : v. g. si explicuerim qu

modo digestio in ventriculo facta fuerit, si agendum sit postea de ratione qua chylus per ostiola lactearum ingressus fuerit ad receptacatum , poterit quis dicere alia

563쪽

s P difica partisviris. menta cultate concoctrice digesta suisse ;nec enim necesse est ut resumam omnem

partium suppellectilem prius exhibitam, illud enim multiloquium Philosophia non patitur, quae brevitati consulere debet: hinc est quod Auctores plurimi us fuerint

nomine facultatis attractricis , retentricis, conco stricis, qui tamen non existimant cum Peripateticis inesse plantis substantiam a materia diversam, qui omnia exponunt per dispositiones mechanicas; quod diligenter observandum est, ut celeberrimorum Medicorum & Philosophiae Doctorum scripta possitis inoffenso pederite interpretari.

De Plantaris intu ct Conformatione. Plantae habent principia primum insensilia oculis, adeo tenuia dc infirma ut mirum si quomodδ ex illis natura assurgat ad opera tam firma & tam solide constructa. Qtudam inter Recentiores existimant plantas omnes esse actu formatas in semine ; sic Auctor libri de Inquisitione Veritatis, ita ut quodvis semen actu contineat plantam omnibus suis partibus Organicis delineatam ; V. g. est, inquiunt, in glande quercus ipsa cum radice sua,nunco , ramis suis ornata foliis , suo ferax semine, & in quocumque semine est

564쪽

Phfica particularis. 1 salia quercus iisdem instructa organis &partibus integrantibus; quamobrem de n Vo non generantur plantae, sed duntaxat explicantur successu temporum nova materiae additione ; quae quidem opinio incredibilis videri non debet iis qui admittunt partes actu infinitas in continuo :videlicet possunt illi admittere terram aliis quam cujus magnitudo non superet magnitudinem grani millii , quam incolant homines cum suis urbibus, agris, bobus, equis &c. quorum omnium magnitudo foret ad magnitudinem illius terrae ut magnitudo eorumdem quae jam sunt in ad magnitudinem terrae quam Calca mus : ex illis hominibus & animalibus prodirent foetus, quemadmodum jam exanimalibus prodeunt: sed ista minus m taphysica sent, itaque argumentum Pra

sens physice tracto & ab ipso semine imcrementa plantarum prosequor. IO. Planta quaevis materiam habet spe meticam ex qua nascitur; haec terrae gremio excipitur ut in matrice sua: ibi

emollitur, & fit instar lactis liquidior:

tunc fibrillae deorsum ex quibus radix &fibrillae sursum diriguntur, ex quibus truncus in arboribus, culmus in frumentis, caulis in herbis , calamus in fistulosis, scapus in leguminibus formantur. . Hanc efformationem juvat intueri inj

565쪽

s 6 Phfica particularis. aliqua planta, v. g. in faba. Semen quod

faba dicitur duabus obtegitur tunicis. Extima est pene cartilaginea, quam CX- Cipit tenuior quae est matricis instar: haec

in viridi faba spongiosa est & facile separari potest : quod si faba exsiccata su rit, vix potest divelli ab alia tunica: pra

ter duas illas tunicas est alia cuticula pellucida , quae aegre divellitur a semine. Corpus fabae sepius in duos veluti lobos dividitur: seminis sunt duae partes, una oblongior & rotunda, quae cum sit radicis primordium, radicula dicitur: alia brevior, priori conjuncta, quae intrὲ lobos infirmat se & jam in ramos ac solia coninformatur: in quibusdam plantis plures 'sunt globi quam duo, uti in aquatico naia sertio; in aliis nulli sunt, ut in tritico. Detracta fabae cuticula, videtur m usi pars intima, quod microscopio conspicitur quasi medulla succo turgida: per illud fibrae innumerae tanquis radices se minales diffunduntur, quae tandem confluunt inter truncum & radiculam : si fata transversim secetur, videbuntur plura puncta quae sunt extrema illarum hbratum: hae fibrae, licet esse debeant in omnibus seminibus, cum sint canaliculi per quos succi nutritii in semine eontenti

deferuntur ad germen , non cernuntur

tamen in multis seminibus, aut quia sunt

566쪽

Plesica particularis. 3' rexiliores, aut quia sunt ejusdem coloris

cum parenc mate : porro parenchima est instar terrae continens seccos nutritios

qui facti fluidiores & molliores ducuntur ad punctum medium inter radiculam

. His expositis, si faba terrae committatur, liquet humorem transire per membranas,

atque per poros ingredi, idebque fabam intumes ere: nam admissiis humor ibi fermentescit & filtratur, quod experietur qui voluerit fabam aquae diutius immergi, tunc enim extractam ab aqua digito προ mat , per foramen in basi aptatum erum pent bullulae: humor ille termentatione 1uccos facit tenuiores, qui in fabrillas imsinuati perducuntur aά illud purustum m dium inter radiculam & truncum , si que pars illa sacco uberiore turgida dirigit succos in radiculam quae abit in x dicem perfectam ; & quia novus saccustum e terra pervenit ad poros radicis, cum ad illud medium pars succi sebii-lior spiritibus magis foeta dilatata calore sursum nititur, in omnibus fere seminibus duo emergunt globi e terra diducti in folia crassiora & magis spongiosa aliis dissimilia, quae non multo post decidunt. In plantis hae debent seectari partes , radix , truncias, folia , flores, fructus, semina atque nebulla per totam plantam

diffusa.

567쪽

Ph ica parsicularιs. Ex semine quod fere semper ultimum

venit origo tamen plantae ducitur. In eo duae partes, puta parenchyma seu caro seminis & fibrae dispersae in parenchymate. Semen quatuor involucris tegitur: dicitur capsula in plerisque, aliter siliqua, ut in glande , faba &c. hase capsulam .

duae sunt pelliculae, exterior quae semper perforatur aliqua sui parte, ut Corpus cula per hanc aperturam subire possint rinterior pro variis plantis varia est, ex

qua duae fibrae quasi vasa umbilicalia diffunduntur prope basim in utrumque seminis lobum. Medulla spongiosa est, innumeris velut φbullis composita cujus ampli pori cum aliis angustioribus microscopio detectis: in arboribus parcior est medulla quam in aliis omnibus fere plantis. Radices plantarum sunt magis fibros, plantae quaedam ipsas habent in summo

1ul fastigio, ut vannus , fragariae: quaedam emittunt radices, sed vel recta deccendunt, ut in menta, vel ad angulos rectos, ut in hedera, in vite virginea. Quo in loco mirere summam Artificis providentiam : nam succus nutritius sursum pervenire non posset, nec debiles rami 1ustineri possent, nisi radices infixae parietibus plantas illas alerent: qua providentia factum etiam est ut vitis inniteretur

568쪽

P sica particularis. Ja 'capreolis: ideo in trunco cucumeris &fragariae prorumpunt radices. Plantae quaedam ramos habent radici proximos, ut cupressus; quaedam longius distantes, ut quercus : ramuli qui nascuntur Vertice amputato vocantur surculi; cum surculus nondum est explicatus. primordium ejus dicitur gemma dc oculus. Cortex habet fibras: in fasciculos congeruntur , efficiunt recti forme, & ideo relinquunt vacuola quae globulis implent: globuli vero sunt quasi vesicular in orbem dispositae : succus in fibris paulatim attollitur, & inde exundat in vesiculas: ideo

cortex est magis oleoQS. .

Truncus constat iisdem partibus quibus cortex : fibrae in eo non sunt nisi corpus lignosum, de quo jam dici um est: vesicular horisbntales non sunt nisi insertioneS : praeter eas frunci partes sunt alia vasa satis ampla quae constant lamellis squammatim dispositis aut in spirae modum. Vocantur Malphigio Tracheae,

possunt: ab eodem vocantur vasta spiralia , quia per ea plantarum respirationem fieri existimat: enimvero replentur aere :quippe respiratio convenit pluribus rebus quam vulgo existimatur, V. g. pulmoiaesochodecim deprehenduntur in popilionibus: sed de respiratione post a dicetur.

569쪽

n sica particularis. FSyquasi conchas in quibus continetur melleus liquor , ut in ranunculo , Cheretatio. Stilus occupat centrum floris : semen recondit cavitate suil,instar uteri: iulo carent infoecundi flores; stilus plerumque ornatur in quibus excrementum succi conditur: cis flores marcescunt, stili pars inferior crescit; id demonstrat Maspighius in amigdalis quarum stri includit duas

vesiculas in e vi ate sex; utraque sacculum continet: sacculi repletitur succo conis crescente , Cum ex eorum medio erumpit vas umbilicate, quo planta eo pene modis matur in semine, quo pullus in ovo.. Fructus coalescit ex membranis, paren-chymate,& partibus lignosis; in pomo numerant fibras majores novemdecim, qu ram decem per culpam dissuis desinunt in occiliam , reliquae feruntur recta ἡ ρο-dunculo in oculum , lices in itinere variae cum aliis commisce tur.

In pyris est pars petrosa ed durior qub propior est oculo; resultat illa I variis partibus sucia nutritii praecipitatis &.tartareis ; resilist a pluribus partibus salinised fere modo quo testa concrescit in prunis , aut nucleus in malis persicis. Succus fruetitum saepius est siuavis, de qud rotundiores sunt seu stus, eb gratiores

sunt, ut in uvis. .

Haec de ortu & consormatione plan- Tom. UL A a

570쪽

ues Phlifica particularis. tarum breviter dicta sunt totius botanices

fundamenta. .

De Nutritione Plantarum. Plantarum accretio primo pendet ab

ipsis radicibus , quae per terras diffusae succos excipiunt: cum enim neque famis neque sitis motibus premantur plantae, ade que cum non possint accedere alimenta natura prudens voluit plantas esse terrae

infixas & habere radices sic diffusas: porro in radicibus plurima sunt ostiola , fora- minuta, pori, quae sunt initia meatuum& ductuum insensilium, qui sunt a radicibus ad plantarum extremitates diversimodὸ circumducti: ostiola haec non sunt in omnibus plantis ejusdem capacitatis &ejusdem configurationis, non modo in omnibus plantis,uerlim etiam in eadem planta : plus dicam, unus & idem canalis ejusdem plantae non est ubique eodem modo configuratus. & ejusdem capacitatis : sic in animalibus intestina , ventricuus ccsb-phagus, sunt idem canalis , 1eMaon ejusdem ubique configurationis & amplitudinis ; ambiuntur illi canales a partibus externis plantae, quae ipsos diversimode premuns, diversimode afficiunt. Sunt inter canales commercia per insertiones: imo tunt in ipso trunco & ramis

SEARCH

MENU NAVIGATION