Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

571쪽

Pbfica particularis. ormati canales qui originem ducunt, nona radicibus, sed a partibus trunci & ramorum : sic vasa excretoria , sic ductiis quidam lymphatici a partibus glandulosis. Praeterea sunt in ipsa terra spongios1 plurimi succi plantarum nutritii & alimentitii facile mobiles , diversarum conis figurationum diversarumque molecularum : porro his praesuppositis quae cert8 a nemine negari possunt. dum radii lares minus obliqui terras illustrant, tunc altius ipsas penetrant atque proinde sirccos com movent : qui huc & illuc feruntur per interiora terrae spongiosae , succi offendunt in radices , & qui nanciscuntur porosmbi accomomdatos,& shae configurationi proportionatos, illi stibeunt per ostiola radicum , Atque per canaleS ascendunt; quomodo ascendant dicetur postea. Hinc in Physica generali cum de accretione loquebar , dicebam plantas quarumpori sunt laxiores necnon meatus magis

recti,facilius & citius virescere quam plantas quarum pori sunt itrictiores & magis impediti, quia nimirum et minima agitatio sufficit in succis ut plantae primi

generis ipses admittant; requiritur autem vehementior impetus in succis ut per poros & meatus angustiores plantarum secundi generis perveniant ad extremitates . quia praeterea ruccos crassiores prius agi-

572쪽

Pbdifical-IcHaris. tat radius quIm magis insensiles : hi quip- pe paucioribus objiciuntur radiis, illi vero pluribus. Hinc Σ'. si succi non accomodati poris

perveniam ad radices, repelluntur; aut si vehementilis agitentur & irruentes vim faciant viamquo sibi aperiant , mnC partium oeconomiam turbant,atque inde des tractio plerumque planini quemadmodum si in ventriculo forem partes nec satis digestae & percolatae, nec ac Rodatae ΟΩtiolis laesearum,quae vim facerent in osti la & viam sibi aperirent, certe turbarentulae oeconomiam partium organicarum quae nutritioni inserviunt. ε

Hine 3'. si succi sint vel exiliores, vesagitati vestementius,sebeunt quidem poros 3c meatus, sed volatiles nimis vix iii planta retinentur , unde aquis aspergitur terra circa juniores plantas & herbas, ut x tardetur impetus accorum, ut Conglutinentur &- cohaesionem aliquam inter se

teneant.

Hinc o. si plantae sint in terris in quiabus non sunt .cci proportionati ad formandas plantae partes, rive truncum , sive

ramos, sive folia, sive fructus, in quibus iant succi aut tardius, aut vehementilis agitati, plantae laetae non sunt, nota sunt kraces , florigerae , neque maturi sunt seuctus: quapropter unaquaeque te

573쪽

Pb fica partisHaris. ra suas habet plantas sibi proprias, fuissflores, suos fructus , nec enim fert omnia tellus radem.

Dissicultas est quom d ascendant sucei

in plantis. Plures sunt mechanicae rationes quibus perficiatur ascensiis ille; hae verd si seorsim spectatae non siissiciant, conjuncta simul hoc effectum consequentur. 33. Ratio haec est : pars plantat ed medullosior est quo propior est apici : quo medullosior est, eo pori sunt ampliores &capaciores: igitur siaccus semel agitatus& ingressiis per ostiola radicum moveri. debet versiis illam partem qua minor est resistentia, ubi poti runt ampliores 3c capaciores : ergo succus debet ascendere. 1a. Sic havet: calore solis per diem rarest aer, qui multus est in extremitatibus plantae: poreb aere rarefacto, debet fieri

motus seccomm in partem superiorem , ut patet exemplo maxime accommodato raccipe canalem vitreum plusquam capillarem, in cujus extremo globulus est vitreuS,concavus,communicans chm canali: intra manus calidiores pone globum, ut rarefiat aerituncque canalem aquis immer, ge, aqua ascendet usiue ad globum : quo certe persuadetur, aere rarefacto in f nctubus, foliis, gemmis, ramis, truneo, siu cos nutritios debere ascendere a radicibus,

A a iij

574쪽

Ph ica partisularis.

quia non comprimuntur in illis parti-ibus quam in radicibus,in quibus aer insu- sus , tum in fibris, tum in vesiculis prope radices elaterio suo hunc ascensum urget. 3 R. Est quia fibrae ligneae turgescunt se cis , sicque comprimunt eos qui in cari libus positi sunt a parte inferiori, atque is- Ciant ut succi in ventriculos seu vesiculas

refluant.. Quaestio est uir im succus in plantis ci iculet sicut sanguis cum humoribus circulatin animalibus. Recentiores non modo succorum ci cultum in animalibus probant, sed etiam in plantis esse contendunt : tum quia prop-σter analogiam partium organicarum nutritioni inservientium tam in plantis quam in animalibus id evincere se putant: nam, ut antea vidimus, sunt canales succorum, i sunt receptacula , sunt ventriculi, vesiculae, sunt canalium insertiones, id est, sunt canales qui deferant ab uno in alium : siint glandulae ad quas canales deferunt &succos 3c excrementa , sunt ductus excretorii ut excrementa purgentur ,

cheae , Vasa spiralia , in quibus est aer qui. aliquando dilatatur 1, unae canales comprimuntur ; qui aliquando comprimitur, ita ut respiratio sit in plantis , nam a rasibus illis si,iralibus inspiratur aer & expirarur: ergo circuit in plantist succus.

575쪽

Pbdifica particularis. 139 Et certe flaccus debet dissolvi, misceri ,

'percolari ; requiritur vero circulatio ut melius dissblvatur, percoletur; debent esse

lymphatici ductus qui succos fluidiores

faciant & bene temperent. Denique si non esset necessaria circulatio, planta avulsa cito non exsiccaretur, Stabelceret: sent enim plurima succorum receptacula in ipsus poris; tamen tabes- Cit cito, ex eo videlicet quod succus non sit recte paratus & percolatus : ergo debet admitti siccorum circuitus in plantis, ut datur sanguinis eircuitus in animalibus. Quanquam hoc non ita cerib in plantisu constat qu m in animalibus, neque a derem asserere circuitum hunc esse omni

no similem, fieri v. g. ab apice plantae ad apicem; neque ulla ratione physica, ullo

exinimento demonsti are possem sic a solvi circuitum hunc; fit forte ab una parte ad aliam : qu. certum est in hac Occ sone & extra cissicultatem positum illud est, succum magis defecatum fieri & purum dum sic transit a radicibus ad caput: hinc si decorticetur arbor , vix fiet nutritio : hinc si plantas foliis nudaveris, V. R.

Vitem, nunquam uvae maturescent: ideo

folia ipsa sunt vasa in quibus praeparantur sacci, sunt quasi plantarum ventriculi in quibus excoquuntur succi , sunt quasi pulmones in quibus refrigerantur rore,

pluvii. Aa iv

576쪽

16o Physica panicalaris. Dices: Ut possit perfici circuitus se meum in animalibus, sunt in venis valvulae permittentes sanguini liberum transitum 1 partibus ad cor,& impedientes ne sanguis remeet aut re at versus partes: sed eaedem valvulae non sunt in plantis, ergo impossibilis est succorum circuitu Concessa Majore,dist. Min. & est aliquid quod suppleat valvularum vices,C. & nihil in quod suppleat vices valvularum,N. scilicet ipsa fibrarum dispositio facit ut can les diversimode comprimantur, adeoque fibrae possunt promoveri modo descentu, modo assensu luccorum.

α Viribus Plantarum ,

Argumentum istud ad Medicos praese tim pertinet, & in eo excolendo & versa diligentita debent incumbere ; sunt enim in plantis,uires mi iles, tum ad re- euperandam, tum ad. cia servandam sani-

Iatem, ut omnes fatentur.

Sunt aliquando formaliter actu in ipsis plantis corpora quibus agunt; V. R. Oleum est actu in plerisque , in plerisque est resina, &c. Plantae quaedam praeparari debent ut suas exerant vires, nimirum aut attritu partium, aut fermentatione , aut infusione aut commixtione, Vel cum aliis plantis, vel cum corporibus : hinc granum Kermes

577쪽

Pbsica particularis. 16δmixtum aquae forti diu dc sensibiliter tu

multuatur.

Ex plantis quaedam calefaciunt & extenuant, praesertim illiae quae stulphura continent ; quaedam refrigeratri, ut lactuca, cichorium , &c.Dὸ Morbis ct Interim Plantara . Est rubigo quaedam in leguminibus, frugibuε, vitibus, & praesertim in se mentis, quae oritur a roscido quodam &acri humore qui fibras divellit & interi rem substantiam plantarum corrumpit. . Est morbus alter qui dicitur ruratio; fit dum nimia imbris copia vitium flores ex

cutiuntur.

Est ured seu ustilago, sive carbuncul tio : carbunculare, inquit Plinius , vites dicuntur, ut quodam uredinis carbone exustae: porro vites exuri cr duntur cum humor roscidus gelida nocte in vitis gemma constringitur, vel cum nimio lis a dore racemorum fibIae tenuiores tor

rentur.

Est vermiculatio, infesta nimirum in a bores vermiculorum irruptio : huic Prissertim subjacent arbores quae suaves fructus gerunt, ut pyruS, malus , ' nam acres fructus, si oleam exceperis, huic malo noniunx obnoxii. Aa V

578쪽

Est plantarum scabies . est impetigo , est defluvium , est decoIt catio. Hi vero morbi variis modis fanati possunt, de quibus lege Bolanicos.

Vastissimum est istud disputationis argumentum de belluis; tot enim sunt belluarum species ut superent numero individua humana : quomodo ergo exponi posset physicὸ quod nequidem numerari potest: quamobrem generaliora duntaxat attingam, ex quibus vel ingeniosus possit respondere quaestionibus specialibus quae . proponi possunt: praetere proportio qua

dam est inter corpus humanum & corpus belluinum : sunt enim membra quae dam homogenest; poterit idem homo, facta comparatione, quae sunt unius ad alterum transferre. Itaque non describam eb loci mechanicam structuram corporis

litani.; sussiciat humanam descripsisse.

. Omnes ad unum Philosophi animam belluis inesse docent; imb vel ipsi Cartesiani dicunt videre belluas, audire &c. dicunt ipsas esse tristes, laetas &C. ne que tamen existimes Philo phos illos avi

579쪽

Pbfica particularis. 363 mittere in bellu is ipses sens is intimos,

qui sunt in nobis. Tanta est aequivoc tio in hac voce anrma, ut, licet vocibus sint concordes, opinionibus tamen toto

coelo differant. Gassendus & Cartesius, Recentiorum Duces , contendunt nullam esse in belluis

substantiam praeter materiam certo modo

configuratam ; sed Cartesus negat belluas proprie sentire & vivere , docet ipsas non esse nisi machinas naturales & automata a Deo , sapientissimo Conditore, fabrefacta ; Gaslendus autem vult belluas proprie sentire, imo vult eas ratione saltem, imperfecta esse praeditas. Peripatetici docebant pariter cum Gausendo sentire belluas; sed praeter materiam organifatam postulabant sormam substantialem seu animam sentientem,quae

neque erat corpuS, neque spiritus, ne-Mue modificatio utriusque, sed erat siubstantia media inter corpus & spiritum rhanc definthre nunquam , de hac tamen plurimas instituρre qiuestiones. Sententia Cartesii ortum duxit ex principiis quae proposuerat in Metaphysica sua : extensio corpus est , cogitatio spiritus est : igitur substantia cogitans est spiritus : substantia sentiens est substantia cogitans: ergo est spiritus; spiritus autem immortalis est, libertatis capax,proi

580쪽

ue mdifica particularis.

deque vimitis di vitii, meriti & demeriti , adeoque beatitudinis retemae: Haec Cartesius; sed quid tum Z ergo vel belluae sunt automata quae sensationibus de cogitationibus quibuslibet destituta sunt vel anima belluarum immortalis est capax Dei cognoscendi amandi, capax Deatitudinis. Repugnabat fidei membrum istud , noluit ipsum admittere Cartesus:

maluit igitur primum assumere,sicque crudeliori calamo belluas omnes vita sensuque orbatas esse jussit. Dum primum audita est haec doctrina ,

non modo mulierculae animalium domesticorum assiduae cultrices, non modo pa- .

stores ovium , Coqui & alii homines in surrexerunt adversus illam, sed onrites sere Philosephi, imo timuerunt ne tandem foret periculosa in fide, ne homines atteridentes ad haec belluarum opera quae

fine animi fieri possunt, crederent & sevi fieri posse sine anima : sed, ut fatear quod tes est, nihil est timendum a Cartesii G-ctrina contra fidem : ipse, ut fidei consil-lerer, in hanc sententiam descendit, & ex

alia parte constantissime docet cogitatio- .nem arguere essentialiter spiritum : quilibet autem homo intimo conscientiae sensu

experitur se cogitare; ergo se habere spiritum existimabit, s. Cartesii doctrinam sequatur, quidquid aliud deprehendat vi belluis. His positis, sit

SEARCH

MENU NAVIGATION