Logica utens, sivè Disputationes scholasticae, super universam materiam dialecticam clarâ brevitate & magnâ claritate concinnatae, ... Authore P. Woltero Schopen, ..

발행: 1697년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

stoteles, Nego eri has se alitates ita conspicue intelligi per causas confuso tiranseat, neque enim de omnibus adhuc verum esset: lege eXplicationem- , . et Obiicies II. Sco. qill. 7. & alij admittunt duas species demonstrationis, propter quid,& quia. Eri haec definitio utrique Comvenit. Respondeo Negando Consequentiam, vel Distinguo Antecedens, iuxta definitiones genericas demonstrationis r C. in ordine ad hanc: N. antecedens. Si petas , an emb illa a posteriori debeat dici propria, va impropria Θ Respondeo proeriam , imb omnes dummodb sint noni Syllogismi in materia necessaria,licet una prae caeteris accidentaliter disserat, v. g. melius a risibilitate ad rationalitatem , quam ad admirabilitatem peruitur. Colliges: in dem stratione apriori, medium terminum debere esse definitionem

subjecti, de quo demonstratur passio in

quarto modo. Si petas an tota definities dico si tota est, vocari potissmam, sufficere tamen praedicatum genericum, vel disserentiale: in demonstratione verbmedium terminum debere esse passionem; vel effectum, velut proprietatem radiCytum, sicut demonstratur Lunae inesse e clypsinob incolpositionem terrae. Quae

212쪽

Quaeres, utrum detur Regressus 3 Respondeo assirmative, Contra nonnullOS, qui vel regressum omnino negant, Vel inutilem putant: intelligitur autem per re gressum argumentatio, in qua ex praemissis insertur conclusio , & ex illa conclusione dum rursus sumitur loch praemissae , alia

Conclusio generatur, V. g. omne rationale srisibile, omnis homo es rationalis, ergo omnis homo emisibilis, deinde sic regredior, omnis homo esrisibilis, omne rationale est homo, ergo omne rationale est risibile r utilitas huius est

ista, cum sepe nescitur, quid sit res, sic gradatim per effectus ad Causam pertingitur, S hinc licet praemissae in demonstrationea priori sint notiores,tamen per regressum Confirmatur intentum: porro ut Candidos agam, me eXplico quod putem, regressum esse utilem . si Causa est ignota, &in ejus notitiam veniatur per passiones vel essectus, tunc inquam regressus per causam ad esse tum non est inutilis ; si verb arguatur per causam ad effectum primo, & d inde rursus per effectum probetur causa, i parvi facio regressum. Hic etiam quaerisblet quid sit circulus Z Respondeo: quod sit argumentatio vitiosa ab uno ad idem, dc ab illo rursus ad idem, eodem modo qcui generi utpote vitiosio non placet im

morari.

213쪽

QUAESTIO Iu

Quid sis Propositis per se nota p

DIco 3. Propositio per se nota bene de ' i

senitur: quod stina, qtua ex treminis com

fuse cognitis est evidens. Colligitur ex Sco. . in I. d. a. q. I. contra omistas quide niunt illam sic quod sit illa, in qua praedicatum ineluditur 'in iratione subiecti e nostra conclusio sic taplicatur quando quis avidit propositionem aliquam , V. g. quatuor non suntsex, & intelligit tantum confiuse terminos,id est,si tantum sciat,quid significent, talis si nulla amplius indigeat inio matione aC probatione ad assientiendum rationabiliter auditae propositioni, dicitur. audire propositionem per se notam, id est quae praeter sensitivam sui cognitionem , ac terminorum; apprehensionem pro sui intelligentia aliam deductionem non requirit. Ex quo Probatur: illa definitio habet quidquid , regulae dialecticae praescribunt ad bene definiendum , Emb botia est. Antecedens patebit examinanti singulas. Resipondent omistae; propositionem per se notam esse duplicem , quoad se, Squoad nos , vel nobis, secundo modo sumptam bene definiri: C. primo modo e N. Contra: haec divisio nihil valet, Exi

214쪽

Probatur Antecedens: divisio debet fieri 'per membra opposita, atqui hoC non fit in jallata divisione , Ergo &c. Probatur MLnor: vel enim illa propositio, quam -- cant Thomistae notam quoad te, est nota albini potentiae dum auditur, Vel non ; si . Cundum, omnem obscuram quantacuisq;

explicatione & probatione indigeat per se notam appellare licebit; si primum, e go prior in secunda includitur, ergo non

opponuntur. Respondent: illam ,quam Vocant notam quoa e , esse potentiae notam in actu primo . C. in actu secundo: N. Contra: omnis

propositio ignota in actu primo est alicui potentiae nota, licet una propinquius est ra ; deinde vel illa nota quoad se, dum auditur, indiget respectu cognoscentis con- fuse terminos probatione, vel non, si primum manifeste est ignota; si secundum actu alicui potentiae erit nota. Respondent alij et definitionem Scoti . ConVenire propositioni per se notae omni- 'bus. C. solis sapientibus: N Contra: neq haec divisio placet: Probatur assumptum: vel per non sapientes intelligunt nescien- .

tes Confuse terminos, ut suntlueri, idiotae vel intelli3entes confuse terminos, . a

id est, quid proprie significent; si primum,

nihil contra nos; si secundum, quaecunque

215쪽

ta probatione indiget, & est ignota I vel

nulla indiget, Sceo ipso potentiae est per

Confirmatur; definitio Thomistarum

nec conVenit omni,nec abunde definitum

explicat, ergo ista praevalet. Anteceden, declaratur; istae enim sunt propositiones per se notae; totum es maius 'a parte, quodlibet est et non est,quatuor non sunt octo; atqui in his praedicatum non est de essentia subjecti, ' nam negatio octo, etiam convenit sex, ergb non est essentia qua tuor. Colliges: non esse idem , pro Sionem per se natam , ac immediatam , siquidem prima

auditis & confuse cognitis terminis pra scindendo ab omni aequivocatione prodisus nulti instructione , , aut pr6batione opus habet, sive sit immediata, ut haec: Tolumesmaius suaparie, sive sit mediata,

ut ista, vas totum contiuet plus , quam medium : immediata vero saepe a posteriori deducitur, ut fit, quando laetatur causa, nisi per effectum agnostatur, hinc si imm diata subinde probatione non eget, hoc est de ea materialiter intelligendum, convenit enim illi qua per se notae. Obijcies: Propositio per se nota est illa, quae ex distincta terminorum cognitione ut evidens agnoscitur , sed hoC nequit fi ri, nisi per definitionem vel rationem sordix materni

216쪽

malem subsecti, ergo &c. Respondeo N gando Majorem, vel Distinguo: ex distina Aa cognitione quoad nomen fit evidens absque probatione. C. quoad rem & velut Ier instructionem : N. pro quo advertela,& ubique si feratur alia definitio in re coincidens, semper est acceptanda.

Instabis: haec propositio est per se nota, Iomo est animal rationale sed hic praedic tum est de essentia subjecti, S est evidens per instrumonem, Ergo &c. Respondeo transeuodo Majorem ; Negando secundam partem Minoris, supposito quod sit per se nota, primam Vero partem Minoris Distinguo : S ideb est per se nota: N. dc hoc se habet per accidens , sicut etiam qubd quandoque sit immediata. C. sed nihil infertur; haeC enim a potiori esset per se nota: homo non est lapis, & tamen negatio lapidis non est constitutiva hominis, ialia, & lignum esset homo : an autem sit 'per se notum, qMdsit Deus suo loco dice

tur.

DISPUTATIO V ..

De Sesentia.

Uriectus nobilissimi Syllogisini scilicet

Demonstrationis est scientia , quam pro scelici complemisto tam Docentis

217쪽

I quam Utentis perstringemus, ut eli tutius mens nostra in facultatibus scientificis M. inceps procedat. sit

QUAESTIO I. 8 8 quid sit Scientia p

tionem acquisita. Ita communiter Peripa-L. . tetici ; Conclusio autem habet tres partes

sic declarandas. DiCiturprimo,qubd scie tia sit cognitio rena ct evidens , se. quod de actuali intellige, nam habitualis est habitus veniens ex cognitione certa ,&C. & in Oc passim conveniunt Philosbphi. Dici- . t secundo quod deturseientia; es hoc quoque Communiter tenetur adversus Heraclitum di alios veteres; Tertia pars est, quod defacto detur scientia aCquisita, id est,quod studio ac opera acquiramus sciem tiam, Contra Platonicos aC Academicos, ,' qui citantur docuisse, animas esse creatas ante Orpora, & postea propter peccatum. Conjunctas corporibus, adeoque tantum - reminiscentiam priorum dari, hanc se tentiam, eXcepto errore, qudd animae sint ante Corpora Creatae, nuper defendit Lale- mundet, docens scientiam esse probabilius habitum insusum V ego vero judico nemi

' nem

s Ico de facto dari scientiam acquisitam,

quae bene Definitur: regnitio certa, ct idem do obiecto necessario per demonμ -

218쪽

nem ex modernis Philosophis debite possi, tueri, quod detur scientia, nisi Ideas Plato nis admittat,ut singulatim in Physicae prologo,ac ubi de alijs scientiis tractabo,oste

Probatur prima pars: illa definitio con venit omni & soli scientiae stricte acceptae, Ergb, &c. Probatur AntecedenS ex Sco. in J. d. I . q. I. ubi dicit, impropriae vocari scientiam talem actum, quo quis judicae propositionem esse veram vel fallam: item Cognitiones certas, & evidentes, si non sint per demonstrationem deductae, sic enim sunt vel habitus primorum principiorum, vel proprositiones per se notae; tandem hic est quaestio de scientia discursiva, embsela per demonstrationem possessa, ita ut illa per demonstrationem propter quid sit perfectissima, reliquarum vero demonstrationum conclusiones sunt quoque propriae

scientiae.

Probatur secunda, & tertia pars simul: experientia patet quod ea, quae ante aliquot annos non scivimus, modo juXta regulas docentis sciamus deducere ex praemissis certis, ac evidentibus, Ergo in nobis est scientia astitatis, & habitualis. Confirmatur: vel Adversarii sciunt perfecte non dari scientiam,vel non sciunt, si secundum, cur iis credemus, si primum, Ergo habent

219쪽

scientiam. Nec dicas,te scire velut primo Wrum principiorum habitu non dari sciem tiam; Contra est dissensus non convicto-

Respondendi quod sciamus per habitum insusum nobis ab initio creationis. C. acquisitum. N. Contra: est error in fide, docere animas esse creataS ante Corpora; deinde contra modernos sic arguo, vel divinant talem habitum esse infusum, vel hoc sciunt; si primum, cur ijs credemus i Si secundum, tundamentum ah authoritate ac ratione assignent: deinde hoc speciale fuit in Christo: item Deus-natura non agunt stultra,ad quid ergh ille habitus tanto tempore in parvulis i quod autem unus prae alio ad hanc vel illam inclinet, oritur ex temperamento , miror Lalemandetum quod huic opinioni adhaeserit tam levis hus motivis ductus. Confirmatur: nisi habitum cum potentia quis confiunderet, cur studium ac laborem nostrum diceret esse Elam excitationem habitus scientifici Z sanius diceret aliquis,quod siub actuali labore Deus habitum scientiae infundat , sed nec illud demon

straret P.

220쪽

tecedens patet in his certis ac evidentibus iudicijs, duo non sunt tria; totinnes majus parte. Respondeo: haec & similia esse scientias improprie dictas, non distursivas. Instabis: neque omnis scientia discum siva est per demonstrationem deducta , ut patet in conClusione ab effectu ves poste riori. Respondeo, Negando Assumptuni, cum probatione; nam licet non sit adeo persecta, Vere tamen a posteriori datur demonstratio,consequenter & enectus, id est

scientia.

Instabis i Syllogisini probabiles etiani

generant scientiam, Eri non sola demonstratio. Probatur Antecedens talia, Loguca non esset Rientia in materia topica. Respondeo Distinguendo Antecedens: quoad formam. C. quoad materiam. N. unde Utens in materia probabili est scietiatia ex parte Qrmae, & quia agit de Ideis rerum quoad existentiam contingentium, Complete stientia est, sicut docens stiendi

modus. ' . 'Ohῆcies II. Contra duas ultimas parte zSi latentiam acquireremus, Vel fieret per' sensiis, vel ope Magistri, nihil dici potest. O, &c. Probatur Minor; non primum, quia sthsus sunt Maces, versantur circa si gularia, contingentia, &C. neque secun dum, quia Magister mentem alterius inno--

SEARCH

MENU NAVIGATION