장음표시 사용
241쪽
verus in I. princ. ff. de vulg. 2' pupill. Neque enim verisimile videri poterat , patremfamilias, qui substitutum heredem esse voluisset , si filius
heres non esset, eumdem excludi voluisse , si si. lius heres esset , & intra pubertatem obiret. Verum enimvero, quam extensionem pupilli favor expressit, ut cum testamento decederet , in matris, perniciem humanioribus jurisconsultis convertenda non videbatur, ne odiosa voluntatis interpretatione luctuosa pupilli hereditas matri praeriperetur . Vide Domin. Aulisium de vulg.
pupill. subsi. quaest. 4. Id ipsum tamen admitti
non placuit in substitutione reciproca. Si enim duo filii impuberes scribantur heredes, iique invicem substituantur, cum in ejusmodi substitutio. ne vulgaris & pupillaris expressa contineatur, mater per substitutum excluditur l. 4s. 1. eod. Atque haec quidem in substitutione directa obtinent: si enim ea fideicommissaria fuerit , ac post momtem filius patris hereditatem alteri restituere rogetur , is quandocumque decesserit , mater non selum legitimam, sed quartam quoque Trebellianicam vindicare poterit, ut pluries in Sacro Comsilio judicatum tradit Afflictus deci . 367. Sed nos latius isthaec , quam pro instituto. Quod superest igitur, de substitutione quasi pupillari videbimus,
qua parentes liberis mentecaptis ultra pubertatem etiam rite substituunt. XIII. Iure Antejustinianeo olim ob animi, corporisve vitium ultra pubertatem parentes liberis substituere non poterant , nisi singulari privilegio id impetrassent a Principe l. 43. princ. F. de utili π pupill. Verum ejusmodi privilegium. I in
242쪽
De pupillari DNitur. 23τIustinianus in liberis menteeaptis desiderari noluite
eis enim parentibus omnibus utriusque sexus su stituere concessit modo haud absimili, quam quo patri in potestate liberis substituere licet. Eo jure parentes si usi forent, ad substitutionis pupillaris exemplum substituto omnia hona deserri mentec, pti jussit, si is in eadem mentis constitutione decederet t.q. C. de impub. π al. βυλ Hinc haud absurde eiusmodi substitutionem quas pupillarem vocarunt interpretes. Verum sat inscite eadem vulgo dicitur exemplaris. Neque enim, quia ad exemplum pupillaris inducta , eo vocabulo videbatur indigitanda. Ita enim & quarta Trebellianica exemplaris dici potuisset, quia ad exemplum Falcidice suit admissa. ConfHillig. ad Donest comm. 5.2 7. Utcumque id erit, diversa est utriusque substitutionis ratio,& diversum utriusque principium. Pupillaris enime patria potestate manat ; exemplaris a caritate parentum in libero . Proinde substitutio isthaec in multis a pupillari recedit. Primo enim tantum parentes in potestate liberi pupillariter substitum re possunt ; at quas pupillariter substituere licet Iiberis etiam extra sacra paterna constitutis. Hinc non solum pater , aut avus emancipatis liberis, sed & ipsa mater , aut avia ita substituere nori prohibentur. Deinde in pupillari substitutione liberius est parentis arbitrium, & ipsos fratreR. impu- heris rite praeterit: verum in quas pupillari paremtibus tantundem haud licet. Nam mentecapi extraneus tandem substitui poterit , si is liberis, fratribusve careat. Tantum, si plures sint liberi, 'aut fratres, eorum unum substituisse sat erit; c teri impune praeteriri poterunt. Perperam vero
243쪽
23ν Θnragm.Rο uris, Pur.Lib.IL LXVra requiri quoque, ut mentecaptus ipse heres instituatur; alias rationem humanitatis haud pati, ut amictis addatur amictio. Si qui enim a patre exher dentur ex justa causa, quae surorem praecesserit, non video, cur eis recte quidem exheredatis exemplariter substitui nequeat. Nam quod de legitima men recapto relinquenda Ioc. cit. Iustinianus addit, id quidem non eo pertinet, ut , si illa relicta non fuerit, testamentum sit ipso jure nullum, sed, ut alias, per inossiciosi querelam possit everti, si in juria mentecaptus fuerit exheredatus. Dissentit
quidem Donellus comm. 27. n. 2I. ei tamen vide.
tur satisfecisse Vinnius ad *. I. h. t.
Quibus modis testamenta infirmantur.
Solemnibus testamentorum expositis , edisserem di protinus videbantur hereditatis acquirendae,
aut omittendae modi. Cum tamen ad hereditatis delationem satis haud sit, justum ab initio testamentum esse, nisi & ejusmodi inveniatur in testatoris obitu, cumque ob vitium superveniens inintilia persaepe fiant rite testatorum ordinata judicia, de infirmandi testamenti modis in antecessum quaestum oportuit. Testamenta scilicet non solum ob vitiosum initium corruere possunt, si ob ipsius testatoris desectum , filiorumve praeteritionem sint nulla, aut ob neglecta solemnia sint injusta, sed& ab initio jure facta infirmari mox solent. Rite autem testamenta facta infirmantur aut ipso jure, vel ossicio judicis. Ipso jure quidem infirmabuntur, si rumpantur, irrita fiant, aut destituam tur ἡ
244쪽
Quibus modis testam infirm. V 233tur; ossicio vero judicis, s rescindantur per ino ficiosi querelam : de quibus juris capitibus hac, &insequenti rubrica videbimus. .
U. Principio igitur ruptum dicitur testamen.
tum, cum, in eodem statu manente testatore,
ipsius testamenti jus vitiatur β. I. At. Id autem fieri potest non solum cujuscumque postumi agnutione seu naturali, seu civili , de quo supra plinscula rit. 13. sed posteriori etiam testamento. Ge. neratim enim, altero rite condito , testamentum alterum omnino rumpitur, licet ex posteriori haud extet heres. Quapropter, si heres in posteriori testamento scriptus aut vivo testatore decesserit, aut
desectus conditione fuerit , aliove quo modo heres haud extiterit, res in causam intestati redit. Nimirum & prius testamentum haud stabit, qui pe a posteriori ruptum, & posterius firmitate carebit, cum ex eo hereditas non fuerit adita β. a. sit. Proinde cum heres ex certa re scriptus heres ex asse fiat Lio. f. de ber. inst. si quis in posteriori testamento scriptus heres ex certa re sudirit , priori testamento rupto , totam nanciscetur hereditatem. Tantum si posteriori testamento prio. res quoque tabulas testator valere jusserit, in posterioribus tabulis scriptus heres resbIdata contentus,
aut, si maluerit, suppleta quarta, quod superest, heredi in prioribus tabulis scripto jure fideicommissi restituet f.3. An Alias licet priores tabulae
diserte non revocentur, per posteriores Omnino run,Puntur Lχ'C. de testam. Quapropter sat ridicula sedulitas notariorum est, qua scribendis testamentis adhibiti priores tabulas a testatore revocari ajunt, cum eae sua sponte corruant potestate juris.
Ejus autem juris ea ratio reddi potest , quod in
245쪽
334 Oniam Rom. Juris,-Patr.Lib.u DXVLLealatis comitiis testamenta ritu legum condetano tur olim. Quemadmodum igitur lex posterior prio, rem tollebat , licet eam expresse non abrogaret, ita & posteriores tabulae priores hodie tollunt, li. ere eis diserte non derogent. Eo accedit, quod testamentum actus sit μονοπλευρος, seu ex uno tantum latere obligans, nec quisquam legem sibi di. re queat , a qua resilire non possit. Inde fructum, ut, licet sibimet legem dicat in priori te.
stamento testator ne qua posterior sua voluntas priori deroget, altero testamento condito , priuarumpatur adhuc i. o. g. a. F. de iuri cod. III. Iam vero adeo receptum apud Romanos erat, antea conditum testamentum posteriori rumpi, ut ne secus quidem pacisci jus esset. . Hine licet quispiam de sua hereditate paciscentibus com
sentiret, in eorumque sententiam testaretur, alte.
ro testamento condito, prius rumpi iussit Iustini nus L 3o. C. depin. Quamvis vero pactorum .s, dem sanctiorem esse jubeant hodierni mores, ae li- herior testandi facultas hodie tabulis nuptialibus coerceri soleat Stryk. in iur. -d, pand. 23. 4, 3. stat adhuc tamen veteris iuris apud nos princupium , prius testamentum posteriori rumpi , nee sibi quempiam extremum arbitrium praecidere posse. Posteriori testamento quidem pactis in alte.
rius favorem initis derogari non potest; id ipsum
tamen ex natura contractus, nota testamenti manat.
Ita sane si placuerit in nuptialibus instrumentis, ut quid praecipuum legetur liberis e Maevia nascituris , in eam sententiam conditum testamen. tum in. eo capite ab altero rumpi nequit. Cum
enim ex pactis initis ius pridem filiis quaesitum in ea specie videatur, prius quidem testamentum as
246쪽
Quibus modis te m. infirm. 23shuc a posteriori rumpetur, quatenus tamen pati
IU. Porro si quis, testamento condito, intest, tus obire malit, testamenti tabulas deleat, inscrt.bat, oportet : alias legitimo heredi non proderit ad infirmandas testamenti tabulas, quod eas test,tor, licet coram testibus, valere se nolle dixerit. Si enim, ubi fato prouero, aliave de causa pers
ctum haud fuerit testamentum , quod quis jam
facere occoeperit, priores tabulae ruptae dici non possimi h. 7. h. t. multo minus ruptum dici poterit testamentum , licet coram septem test,hus ea de causa advocatis testamentum revocatum a testatore suerit . Neque vero iniquum jus esse dixeris , quod heredes testamento scriptos praeter defuncti sententiam legitimis praesemri jubet . Nam serio voluntatem revocasse Vuderi nequit , qui , cum facile delere testamem tum postet, atque ita heredes scriptos excludere, nude illud revocarit. Vid. Vinn. ad L *. 7. A REnimvero olim ex Honorii & Theodosii constitutione in I. 6. C. Theod. de te m. per solum d cenesi lapsum sne revocatione etiam testamentum infirmabatur; verum jure Iustinianeo hodie solus decennii lapsus testamentum haud infirmat, nisi& coram testibus saltem tribus diserte revocatum a testatore su rit La . C. eod. Alias testactentum rite persectum ne per imperfectum testamentum quudem , nedum per nudam revocationem infirmari poterit. Verum enimvero fieri quandoque potest, ut testamentum rite perfectum ab imperfecto posteriinri rumpatur. Nimirum id primo fiet, si in posterioribus tabulis heredes liberi scripti fuerint: nam ejusmodi testamentum , quod ad liberos qui-
247쪽
236 Ontagm.RomJuris, ae Patr.Lib.LLTicinudem, privilegio prorsus militari censetur La I g. I. C. eod. Deinde idem admitti placuit, si in posterioribus tabulis, quinque saltem testibus adhibitis, legitimi scripti fuerint heredes d. l.2I. 3. C. eod. At vero si, priori testamento rite perfecto, filius
exheredatus suerit , mox imperfecto altero quimque testibus munito cognati scribantur heredes, qui prox imiores sint, remoto filio, priores tabulae aposteriori testamento rumpentur adhuc. Id ipsum tamen non in cognatorum commodum, sed in Slii favorem admisere veteres: ita enim filius in primribus tabulis exheres rite scriptus per bonorum possessionem contra tabulas posterius testamentum impugnare posse videbatur l. Ia. A. I.A. de bom
V. Infirmantur etiam testamenta , quae irrita fieri dicuntur. Irritum fieri testamentum dixere Veteres, si, rite testamento condito, capitis demi. nutionem passiis testator esset , cuicuimodi ea so-ret, maxima, media, aut minima β. 4. b. t. πι 6. q. s. F. de iniust. rupae. Scilicet cum per maximam capitis deminutionem quis servus fieret , per mediam peregrinus, per minimam filiusfantilia ejusmodi testamentum incidebat in casum, unde incipere non posse constabat. Testatorem enim, luberum, civem, ac patremfamilias non solum testamenti tempore, sed & mortis, oportebat esse β. o. h. t. Non mirum igitur, si irritum videretur etiam testamentum eorum , qui servi poenae suis
sent effecti, eorumve, qui damnationem ob con scientiam criminis voluntario fine praeverterent,
licet in civitate decederent d. l. o. 6. . festu.
f. d. Verum, quatenus poenae servitus testamentis obsit jure novissimo, & quatenus 'hodie Nea
248쪽
- . suibus modis testam. infirm. 23
politani mores in ea re a jure Romano desciverint, pluribus exequutus sum supra tibr. I. pag. 238. ω seqv. Ceterum quemadmodum olim, agnatione postumi testamento rupto, honorum pos1essionem scriptus heres contra juris scrupulosit,tem beneficio Praetoris obtinere poterat t. I atrinciff. eod. ita & propter capitis deminutionem irritotestamento facto , heres in eo scriptus honorum possessionem ex eo petere posse .videbatur secundum testamenti tabulas, si defunctus decessisset c, vis, & sui juris d. q.o. h. t. Id tamen generatim non est admittendum, & perperam ibi Tribonianus testamenta irrita sine discrimine ita convale. scere posse scribit. In maxima quidem, mediave
capitis deminutione testamentum convalescere docuere veteres, ubi pristinus status receptus a testatore foret t. 6. g. Ia. F. eod. verum si ob minimam capitis deminutionem , adrogationem puta , irritum factum testamentum es et , id qui. dem haud aliter convalescere posse videbatur ,
quam si ad status receptionem recens aliqua vinluntas accederet. Discrimen inde manavit, quod maximam, mediamve capitis deminutionem patre- familias subeunte , praeter ejus voluntatem irrutum sit testamentum : eo igitur in integrum restituto, ac sublato publici juris impedimento, ratum testamentum manere debet. Contra qui, testamento jam condito , se dat adrogandum, a Veteri voluntate recessisse praesumitur , neque, quos scripsit, heredes sibi esse velle: igitur sine recenti aliqua voluntate ejus extrema judicia Praetor tueri noluit ι. II. Φ. a. F. de bon. pQ. fec. tab. VI. Denique infirmatur etiam testamentum, si ex eo nemo heres extiterit, seu noluerit, seu b
249쪽
238 SFntagm.Rom ris, ac Pare.Lib. urit. ταμ mortem, conditionisve desectum , nequiverit scriptus heres hereditatem adire in se. de heri quae ab inc des quo quidem casu testamentum deseri, vel destitui dixere veteres t. q. q. 2. Is de ib. oe post. Olim quidem cum, hereditate adita, ultra vires hereditarias tenerentur heredes , ipsi heredes testatori superstites hereditatem saepiuscule
mittebant. Verum enimvero, inventarii bene, cio per Iustinia m invecto, cum ejus effectus sit, ne ultra vires hereditarias teneatur heres, vix quismaam hodie repudiabit hereditatem, quae sine periculo adiri queat, ubi inventarium fuerit rite confectum . Proinde, nisi scriptus heres ante i . statorem obierit, aut desectus conditione suerit, rarenter hodie fieri solet, ut testamentum destitum tur. Quod tamen ad noluntatis casum , scripsisse nollem interpretes plerosque omnes, testamentum
hodie vix posse destitui , quia scilicet , jure
novissimo, omittente hereditatem herede scripto, fideicommissariis, legatariis, heredibusve legitimis potestas adeundi fiat noυeu. I. c. I. Recte enim observat Lauterbachius de test. δεβ. m.3. ibi qui-.dem de herede cautum, qui hereditate adita, defuncti voluntatem intra annum implere detrectet, neutiquam vero de eo, qui hereditatem adire nolit. Vid. Stryk. in jur. mod pod. 28. 3. 12.
De incletino te mento. TEstamentum ossicio judicis, seu per sententiam, infirmari dicitur , si rescindatur per inom-ciosi querelam . Per eam enim injuste exheredati,
250쪽
aut praeteriti cognati adversus heredes institutos agentes hereditatem evincunt, & res ad causam intestati redit. Scilicet instituta querela, duo quidem obtineri ab actore solent, primum, ut testamentum rescindatur i alterum, ut ejus, tamquam ab intestato, hereditas esse declaretur. Proinde ea quidem actio non- praeparatio petitionis hereditatis existimari debet , sed potius ipsa petitio. Uid. No t. ad pand. h.r. Isthaec autem actio inosciose dicitur, quia per eam se quis exheredatum, praeteritumve contendit contra pietatis ossicium: nam eorum potissimum sunt ossicia , quos necessitu. do devincit. Querela autem appellata suit, ut in vocabulo saltem retineretur honestas, ac desun-cti judicia potius per querelam , quam per accumlationem , rescindi viderentur. Olim quidem, cum latissima testandi licentia patrifamilias jure Decemvirali competeret , nulla inofficiosi actio prodita apud Romanos erat, & ipsos liberos, ut occide re, ita & exheredes scribere parens impune potierat. Nimirum in tanta sanctitudine morum de ροι terno judicio benignius praesumi placuit, neque eo
venturos patresfamilias censuere veteres, nisi atroeciosi sacinore filiorum incensos, quo scilicet patria caritate victa paternum animum testator exueret, &oblivisceretur, se parentem esse. Uerum enimUγro, ubi a prisca sanctimonia descivere Romani, &nOUercarum ambitu expugnati parentes paternum nomen abrogaverunt, sedulo consultum oportuit, utrescinderentur extrema judicia, quae adversus liberos, cognatosve caritate proximos iniquiora sorent. ΙΙ. Quod ad hujus autem actionis originem, dissidium interpretes secisse comperio. Quibusdam cum Duareno ad tit. de snufici te . placuit, a