장음표시 사용
261쪽
2s 0ntagm.RomJuris, ac Patr. Lib.ILTit. Tram videnda *. ult. h. t. Eam computari placuit, de ducto aere alieno, im ala funeris , & servorum manumittendorum pretio d. t. 8. h.9. o. d. Quo primum tempore quarta isthaec apud Romanos recepta fuerit, definire quidem haud ausim ; tu
hens tamen amplectar opinionem eorum, qui eam repetunt ab Augusti temporibus , eamque eXem
sto Falcidiae interpretatione Iurisconsultorum eva-uisse censent. Cum enim cautum lege Falcidia foret, testatori licere legare dodrantem hereditatis, ejusque quadrante heredes testamento scriptos comtentos esse oportere, facile sibi iurisconsultos pedi suasisse crediderim, filios etiam ac parentes, accepta hereditatis quarta, inossiciosi agere non posse, cum ceterorum civium jure usi testatores es.sent. Sane non alia sortasse de causa liberorum legitima quarta Falcidia appellatur in L 3I. C.
h. t. quam quia recepta videretur ejus exemplo.
XII. Cognatis autem relinquenda legitima uniusmodi fuerat olim, seu plures , seu pauciores liberi, fratres, parentes essent. Uerum Iustinianus a veteri jure recedi jussit novell. I 8. c. I. Si enim liberi quatuor, aut pauciores larent, quartam minorem esse triente noluit ; sin plures essent, eam
ad semissem saltem hereditatis pertingere jussit. Idem in nouellae fine Iustinianus observari voluit in personis omnibus, in quibus ab initio antiquae quartae ratio lege de tuosticioso decreta foret. Quae
quidem clausula facile evincit, auctae legitimae rationem ad trientem usque non minus in liberis, quam in parentibus , fratribus, sororibus ineumdam esse. Iure autem veteri, si minus legitima legatum esset, exceptis casibus ab Ulpiano propostis /n Las. F.Ac adhuc erat querelae locus. Uerum
262쪽
i rum, ne levi de causa insaniae nota defuncto vide. t retur inuri, si minus legitima legatum seret, Irus stinianus inossiciosi querela testamentum Oppugnat ri vetuit, ac legitimae tantum supplementum petis jussit L 3o. 3 i. C. h.t. Illud singulare quidems in liberis justiniano placuit L36. princi C. s.c ut ipsis legitima suppleretur ex ipsa substantia putris : in eam imputari noluit , quae jure advem titio ad liberos pervenirent, veluti substitutionis, aut accrescendi ture. Denique olim haud intermrat, quo modo quartam filius accepisset, seu hereditatis, seu legati, fidetve commissi titulo, seu cujuscumque donationis, aut dotis etiam jure, modo ea in quartam imputari placuisset * Sh.n oe Las.
d. eod. Verum idem Augustus novell. II s. c. S.
legitimam seu totam , seu partem institutionis iis tuto relinqui voluit: alias inossiciosi querela test, mentum oppugnari concessit. Id ita placuisse crediderim non solum, quod vulgo tradunt, ut eXheredationis, aut praeteritionis arceretur injuria, sed etiam, ut accrescendi jure tota etiam hereditate,
si res ferret, liberi potiri possent. XIII. Denique addubitari queat, ubi ex duobus filis legitima legetur alteri , alter injuste exher: detur, in solone semisse, an in solido asse legitima instituto filio sit constituenda. Veterem hanc quaestionem aggressus est solvere Ulpianus in l. 8. 8. F. b. t. eamque ita definit , ut in solo semita legitimae ratio sit ineunda. Hac enim in specie partem facit exheredatus; quae proinde non ad mlium in legitima institutum , sed ad heredem e traneum pertinere debet. Id inde probat Iuriscomsultus, quod , si alter juste quidem exheredatus inossiciosum dicere testamentum posset, eum non
263쪽
ls1 rursus singuL totam quidem hereditatem, sed semissem tantum petere, oporteret. Hanc tamen Ulpiani sententiam ultra propositam speciem produci nolim. Si enim uterque frater injuste fuerit exheredatus, neutri legata legitima, alterutro repudiante querelam, jure quidem accrescendi ut ad querentem tota hemditas ab intestato pertinet testamento rescita ita, si de legitima ei constituenda' apitur, veluti quia codicillaris clausula testamento fuerit inserta, ejus ratio in tota hereditate ineudida videtur. Ea enim in specie, qui querelam te' iidiavit . Glteri partem haud facit, auctore Paulo: n I. I . princis .eod. Ejus autem distinctionis ductu facile Paulus intelligetur . eique cum Ulpiano renuenieti. Id si advertisset Raphael Fulgosius , facetum de se Imdibrium non praebuisset ad Z I. I . ita scribens: se maledictus Paulus ita obscure loquitur, in
haberem eum in manibus, eum per capillos inter
De mercito testatorum arbitrio per confurem, dines Neapolitanas.
Superioribus titulis accuratius enarratae vices Romani juris circa testatorum arbitrium i quid ea de re sub Regibus, & in ipsis Romae primo diis , quid Decemvirali jure si cautum; quatenus etiam effrenis illa licentia concessa Decemvirali carmine interpretatione Iurisconsultorum, Prarem sum edictis, ac Principum constitutionibus coangustata fuerit. Quae tamen addam , supersunt ad-
264쪽
De eoerc. res. a . per eons Neap. as huc r ipse Patriae favor extorsit, ut seorsim exe- erer, quatenus per consuetudines Neapolitanas coerceri placuerit testatorum arbitrium. Aliunde ita comparandi quidem mihi concrediti adolescem tes erant, ut non solum de jure Romano, quo
reguntur hodie Regni Provinciae , sed & de jure Neapolitano non scripto , cui princeps Urbs R gni subest, responsitare possent. Ad praesens autem
argumentum secundum , tertium, quartum, sextum etiam consuetudinum titulos potissimum ego retulerim. Scilicet in secundo consuetudinum titulo compilatores edisserunt, quatenus coerceatur
testatoris arbitrium , si ei superstites sint justi tu heri : in tertio memorant, quid testatori liceat, si sine liberis sit decessiirus: in quarto subjiciunt, quatenus, & de quibus bonis filiis amilias testari
queant : in sexto denique addunt, quomodo circa dotem, atque alia ibidem inserta, a matre extrema judicia sint ordinanda. Age vero omnia sigillatim expediamus. II. Primum omnium in con et Mn. de fuc GF. ex test. invaluisse scribitur, ut cum liberis decedens testator de bonis a se quaesitis pro lubutu testari queat, modo legitima liberos non defraudet . Hactenus quidem cum jure Romano consuetudo convenit ; verum, quod ibidem additur ex veterum pene Rerumpublicarum ingenio, ut, de paternis, maternis , & a cognatis cujuscum,
que lateris prosectis honis cognationis intuitu, dimidium saltem liberis legari debeat, in ea re sune a jure civili consuetudo recedit. Eo enim inspecto, solam legitimam oportet legari liberis , nec quidquam interest , utrum hona a cognatis obvenerint, an ab ipso fuerint testatore parata.
265쪽
Quapropter jure consuetudinis, patresamilias obeum te cum bonis a quocumque cognato profectis, ac rebus a se quaesitis , separatio debet ab eo fieri ; in his saltem legitimam, in illis saltem dimidium liberis legare debet: alterutro relicto, adhuc alterum a liberis peti potest . Enimvero, li hinc discesseris, in aliis plerisque capitibus consuetudo iuri Romano consormis invenietur . Primo enim quemadmodum jure Romano legitima inter liboros non potest inique distribui, ejusque ratio a que in omnibus iniri debet , ita quoque praedictorum honorum dimidium consuetudo inter liberos ve.
tat inique dividi patri tantum indulget jus civile interpretata fortasse , ut , si is pro filiorum aliquo quid expenderit , erogarit , in imeunda dimidii ratione possit id imputare filio,
eique ceteros aequare, si velit. Expensum, er gatum intellige non solum, si quod filio commo. dum paratum a patre, verum etiam si quid ludirit pro delicto solutum Napod. ad L consuet. M . n.39.) Rursus in eo adhuc cum jure Romano comsuetudo consonat, quod, quibus ex causis legitimadiberis denegari potest, ex iisdem etiam praedicto bonorum dimidio multari queant. Denique quemadmodum jure civili neque fideicommisso , neque alio onere legitima gravari potest l. 32. C.,de ino iv res . ita bonorum a cognatis prosectorum dimidium eodem jure censetur, neque invito filio quid ei oneris imponi debet. Hinc vulgatum apud pragmaticos illud, in dimidio bonorum, quod ex
consuetudine liberis relinquendum est, manus rosiatoris ligatas videri. III. Iam vero licet honorum dimidium liberis ex consuetudine relinquendum exemplo legiti
266쪽
m coerc. res. σαμν cons. Neap. 23si mae fideicommisso subjici a testatore nequeat , quemadmodum tamen ipsa legitima per cautelam, quam Socini vocant, fideicommissi vinculo oner, xi potest, ita per ejusmodi cautionem etiam prae- dictum bonorum dimidium obliqua via potest . dei commissi onus admittere. Ea autem cautio S cini dicitur, non quia primus ejusti auctor Socunus fuerit s potius enim ejus origo debetur Ampelo , aut Durando, ut vidit de Luca Merari inst.
r. I. p.3. dric. I 8. n. s. in sed quia a Socino accur lius fuerit enucleata constΣΣ. Porro S ini cautio
adhiberi dicitur, cum testator quid ultra legitimam , bonorumve predictorum dimidium filio imgat , ac fideicommisso subesse jubet non solum, quod ultra legatum fuerit, sed ipsem quoque logitimam , bonorumve praedictorum dimidium , ea lege apposita testamenti tabulis, ut, si si ius oneri Parere nolit, praecepta legitima , honorumve dimidio , quod ultra relictum ei fuerit , restituat statim, aut quandocumque testatori placuerit. Id ubi fuerit a testatore cautum, ab ipso filio dece nendum erit, utrum cum fideicommissi lege, quod Ultra legatum est etiam, retinere velit, an solam legitimam, bonorumve predictorum dimidium libere habere malit: quo quidem casu vel tacite a filio fideicommissi onus agnosci potest. Nam legutimae liberae tacite in ea specie renimciatum imtelligitur , licet alias ei renunciatum non vide, tur , nisi aperte . filius: testatus id fuerit Andreol.
contr. 25 . de Luc. Dc. cit. An autem Socini
Cautio praesumi queat per clausulam testamentis apponi solitam omni meliora modo, latius a prast malicis disceptatum novimus: in ea re nobis tam d.
267쪽
IV. Illud addubitari queat , an parens pupil. Iariter saltem liberis substituere possit in hono.
rum dimidio, quod ipsis ex consuetudine relinquidebet, atque ita proximiores excludere, si pupil- Ius intra pubertatem obeat. Iure quidem Romano liberis vel in sola legitima institutis substitu. tum pupillarem dare parens non prohibetur . Id autem mirum videri non debet , cum substitum di facultas ex patria potestate manet, & jure veteri exheredatis etiam liberis substitutus pupil. laris dari posse videretur. Inde igitur Antonius de Alexandro probari posse putabat, in bonorum consuetudini subjectorum dimidio substitutum pupillarem proximioribus pupilli cognatis praeserri mPOrtere. Contra tamen Napodanus edixit ad con. fuecvn. defutatis ex te i. ejusque sententia, ratione consuetudinis ita monente, Sacro Consilio se commendavit apud Afflict.decis3 Io.n. 3. Eo enim confuditudo collineat, ut penes pupilli cognatos avita bona serventur. Neque regeras, absurdum videri oportere,
jure quidem Romano ab ipsa pupilli legitima per
substitutum pupillarem excludi matrem, jure vero consuetudinis ejusdem cognatos in praedicto bonorum dimidio substituto pupillari praeserri. Ut enim recte ibidem observat Assiilius, per substitutum pupilla rem a legitima jure civili mater excluditur, quia eo quidem intuitu patris fingitur testamentum eia se , & a viro mulieri legitima relinqui non debet. Contra praedictum bonorum dimidium prox, mioribus omnino debetur, seu patris, seu filii fimgatur testamentum esse, cum id eis ipsa consuetudinis providentia debeatur , ut amant loqui do-
268쪽
De eoerc. res. reb per eonf. Neap. i s ctores Scip. Bucin. ad consuet..un. de fucccis mori . fl. ex test. Inde passim in soro receptum, praedictum honorum dimidium ne per legata quidem ad pias causas imminui a testatore posse , quae quidem maxime savorabilia veteres credidere pragmatici. Quid autem juris in ea re sit, si pupilli mater cum substituto pupillari concurrat, latius edisserui supra sub tic de subsi. pupill. g. II. V. Atque ita quidem per consuetudines testatoris arbitrium coercetur , si ei supersuturi sint justi liberi, seu nati, seu nascituri. Si quis tamen sine liberis sit decessurus , de bonis quidem a se quaesitis libere statuere potest, neque inde legitimam portionem cognatis ex latere legare compellitur ; verum de bonis a propinquis prosectis, ut supra de parente dictum, dimidium proximio. ribus legare cogitur , seu ii per foeminas , seu
per masculos conjuncti fuerint. Uerum enimvero cum ex Graecarum Rerumpublicarum ingenio ma. res nostri summopere caverint, ne a suis familiis avita bona discederent , siquidem ab agnatis bona pervenerint, proximioribus ex paterno latere ejusmodi honorum dimidium legandum erit; sina cognatis ea prosecta suerint, in eo proximiores ex materno latere praeferri debent. Quod si ex utroque latere bona obvenerint , ita quidem e trema judicia debet ordinare testator , ut in paternis agnatos , in maternis cognatos saltem in dimidio praeserat consuet. un. de success mori sin. m. ex test. Si secus quis testamento statuerit, medietas isthaec a proximioribus adhuc contra tabulas vindicari poterit. Ceterum cum ex vulgato pragmaticorum scito consuetudines in legitima successione cessent, si in medio pater, aut mater Tom.IL R exi-
269쪽
α,3 . Exeursus sisH. - . . existat Minad. deris 38. & aliunde nemo proh, beri queat heredes habere testamentarios, quos tagitimos habere potest , in ejusmodi honorum di. missio patrem, aut matrem praeserre testatori lueet . Quamvis igitur paterna tantum sint ei bona, in eis omnibus mater institui non prohibetun. Quid autem sit in ea re juris , si more Capuantia Nili matrimonium coaluisse dicatur, seu, quod
nostrates ajunt, alia nuουa morera, liquebit im
VI. Jam vero praedicti dimidii ratio aestimari debet
ex bonis, quae ex paterno, maternove latere moditis tempore re vera destinctus habuerit. Proinde si testatori jugera centum a cognatis ObVenerint, ac,
distractis aliis, viginti tantum is possideat, quo tempore moritur, in solis viginti , quae mortis tempore supersuerint, dimidii rationem iniri pla
cuit . Neque tamen defunctum, quo tempore minritur, in praedictorum bonorum possessione fuisse lassiciet, ut eorum dimidium vindicase cognati queant: eo accedat, oportet, ut in territorio Neapolitano sint. Quapropter, si civis Neapolita nus extra Urbis terminos bona possideat , cum ea a consuetudine legem haud accipiant, is quidem si here de illis testari potest: quemadmodum contra exterus, si intra territorium Neapolitanum sint ei bona , adhuc proximioribus dimidium legare compellitur. Vid. de Franch. m adae ad ea aer. Neap. h. 2. At Vero a propinquis quidem prois Ela bona consuetudini suberunt, si ea ipsa pecies testatorem permanserint. Si enim cum bonis a propinquis acceptis quid permutatum fuerit, uel avita pecunia praedia sint comparata , quod pedimulatum , aut recens comparatum est, a Confudi
270쪽
tudine legem haud accipiet. Ιst te enim fictea tantum videntur antiquat, & consuetudo per se a quidem odiosa ad castis, qui si ionem habent .u non est extendenda Meri. contri a. so. Hinc si resti antiqua semel distracta redempta fuerit , ne ea, quidem consuetudini subesse debet , ut judicatum, resert in S. Cons. Carol. de Ros. ad consuet. Du.
ii de succos mor. su. si. ex res. π. 23.1 VII. Porro ad ejusmodi bonorum dimidium hereditario jure succeditur. Proinde primo nouit agnitum transmitti nequit de Franch. decis ast. t n.a. Deinde si quid oneris in ejusmodi bonis corutractum a desuncto suerit, id quidem ex dimidio libero solvendum erit ; verum si praestandis oneribus a defuncto contractis dimidium liberum satis haud fuerit , ad dimidium ex consuetudine proximioribus relinquendum deveniri potest. Si enim bona isthaec omnia a desuncto alienari in vita mne dolo poterant, obligari quoque sine dolo non
retabantur Capyc. decV . Ists. & Minad. ad conmin aliquibus. q. notab. n. I s. Enimvero si ad si, ciendam propinquis fraudem mera in vita revi catur: contraxisse testator, ad ea praestanda quidem ad proximiorum medietatem progrediendum haud erit.'Licet enim contractibus inter vivos initis res omnes a propinquis prosectas civis Neapolitanus in alios transferre nou prohibeatur, id tamen admitti voluere majores, modo alienatio, aut obligatio sine consuetudinis fraude contingeret. Inde
fit, ut si quid ultra dimidium fraudulenter alien,
tum , Obligatumve suerit , fraude comperta, eatenus alienatio rescindi debeat, donec dimidium salvum proximiores habeant. Fraus vero facile pelluc