Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

251쪽

24o Untagm.RomJuris, ac PatriLib.ILTinrem. Principum constitutionibus eam repeti oportere. Contra alii cum Cujacio I 4. obf. I . statuerunt, eam lege Glicia introductam. Verum &, ante-muam Principes imperitarent, haec actio haud imirequens Romae suit Ualer.Max. . . & de lege Glicia nil adhuc certi productum. Proinde propius vero est,inossiciosi querelam auctoritate Iuri consultorum introductam esse, eamque ab ipso jure civili argumento desumpto eos excogitasse. Cum enim iure civili siriosis haud esset testamenti factio, neque sani

hominis videretur, liberos a se prognatos exheredare, eurematicis suis praesto suere Iurisconsulti ibberis, &, commento furoris invento , negarunt servari oportere testamentum ejus, qui, veluti su- rore percitus, extremum honorem sanguini dendigasset. Sane veteres, ubi de remedio hujus actionis agunt, ad colorem dementiae confugientes testamenti iactionem deiunctum habere negant, einque cum primis pertinere videntur l. a. oe' s. F. h. t. Cum tamen hodie querela isthaec certa lese sit definita novell. II s. c. 3. eis, qui contra pletatis ossicium hereditate defraudati fuerint, suo curretur ex lege , neque ad infirmandum testamem tum, dementiae commento adhibito , lacessendi erunt defuncti cineres Byntarsh E OUem. 2. I A. Ceterum in cis actio non datur cognatis omnibus, quibuscumque per exheredationem, aut printeritionem injuria facta dicatur, sed tantum liberis, parentibus, ac fratribus: si ultra cognati fuerint, eos melius facturos Ulpianus ait, si se inani sumptu non vexent I. I. F. Ax. Quapropter cum uni

liberi, parentes , ac fratres agere inossiciosi possint , juvabit accuratius disputare de singulis. III. Principio igitur, cum ab intestato etiam

252쪽

De inu lose testam. . id a liberorum causa sit potior, & lex quaedam Naturae tacita eis parentum hereditatem addicat, cognatis omnibus in querela inofficiosi liberos praeis lani placuit princ. h. t. Quapropter eis sine discrimine querela competet, masculi sint, seu sto. minae, seu emancipati, seu in potestate positi, nati, seu postumi , iique non modo sui, verum alieni etiam I. 6. oe 7. P. eod. Postumos quidem

contra jus vetus exheredari vetuit Iustinianus I. 33. h. t. ut proinde per d. I. 33. cum ejusmodi testamentum ab initio nullum sit, ad ejus imsirmationem querela postumo opus esse non vide, tur . Mox tamen idem Augustus I. 4. C. de lib. μαν. postumo nominatim exheredato, testamentum

ratum haberi jussit: proinde ad id infringendum hodie postumo adhuc querela opus . At vero non omnibus promiscue liberis agere inofficiosilicet , sed tantum iis , qui succedendi jus h bent jure seu civili, seu Praetorio. Proinde seu vulgo quaesiti , seu ex concubina suscepti respectu patris querela destituuntur. Patris inquam 3

nam materni testamenti respectu agere eo nomune non prohibentur L ao. h. I. F. I. r. Competit autem querela liberis inique seu exheredatis, seu praeteritis princi At. Exheredatos intellige aut a patre , aut ab avo paterno praeteritas vera a matre , aliove parente materno: siquidem majtris, veI avi materni silentium loco exheredatio, nis est. Si enim liberi praetereantur a patre, aut avo paterno, nullum ab initio testamentum est, si sui sint quidem heredes princiinst. de exher. lib. Sed & jure Praetorio, si sui non suerint, per binnorum possessionem contra tabulas testamentum instingent ι. 4. F. de bon. pus contri rab.

253쪽

242 vntagm.Ram Jurἰs, ae Parr.Lib.II. t.XVIII. IV. Porro , ut querela filius olim excideret, justa de caussa exheredandus erat: ejusmodi num causa foret , judicio Centumvirali definiri sole.

hat Val. Max. 7. 7. I. Ipsam tamen exhere dationis causam testamento inseri non oportebat: ea enim haud adscripta testamentum valebat amhuc , neque aliud filio relinquebatur, quam ut doceret, se immerito exheredatum esse l. 3. F. An Uerum haec serme omnia immutavit Iustinianus moυell. II S. c.3. Primo enim utile existimans, exin heredationis causas certas esse, eas ab arbitrio judicis pendere vetuit. Eas igitur quatuordecim es.se jussit ; earum aliquam inseri testamento viniuit, ejusque veritatem ab herede scripto proba ri . Hinc duo quaeri coepta , primo scilicet ,

an rite filius exheredari queat ex causa, quae imter quatuordecim illas in L novell. non contine tur , licet ea aeque gravis, aut gravior etiam videri possit deinde, an ipso jure valeat testamentum, in quo exheredationis causa non fuerit inserta. Quod ad primum , complures quidem existim,runt, ob causas aeque graves, aut graviores etiam, rite filium exheredari posse. Uerum, cum Iustini,no mens fuerit, lites praecidere , & ad earum segetem amputandam certas reddere exheredationis causas olim incertas, vero putarim similius, aliis de causis praeter enarratas in d. nouell. e heredationem recte non fieri . Haud ego quidem ignoro, contrariam sententiam aequiorem plerisque visam, cum tamen diserte ibi caveat 1mperator , ne quae aliae exheredationis causae recipiantur, ejus mentem sequitatis obtentu nec Iuris consultus, nec Magistratus ludificari debet: aliis quid oportebat, Imperatorem tam accurate receninsulsis

254쪽

Do meficioso testam et Isuisse exheredationis causas a se constitutas olad alterum , natum ab initio testamentum existi marim, licet sine elogio filius scribatur exheres, ac sine causa ea heredatio facta dicatur . Quoaenim loci cit. Iustinianus liberos exheredari , aut praeteriri vetat, nisi nominatim ingratitudinis causa testamenti tabulis fuerit apposita , id non eo pertinet, quasi, si secus fiat, ab initio injustum sit testamentum, verum illud a filio subverti posse, nisi ab herede probetur, justa de causa filium e

heredatum esse. Vide Noodi. ad paud. Ap. g.7. U. Post liberos parentibus querela datur. Pro, inde , turbato mortalitatis ordine, pietatis liberorum est, luctuosam hereditatem parentibuq in selicisti. mis solatii loco relinquere. Si fecus filii testamen. to caveant, neglecto pietatis officio, adversus impia ipsorum judicia querela parentes adjuvabuntur I. h. t. Parentibus autem agere inofficiosi lucet , qualescumque fuerint, seu masculi, seu lae minae, modo liberis succedere queant jure seu civili, seu Praetorio I. I. c ' i . ff. h t. Proinde

haud improbabile ego crediderim , de ipsius silii

spurii testamento ad servandam aequalitatem matrem queri posse: ut enim supra praecepimus, matrictetiam testamentum filiis spuriis accusare inofficioli licet. Quamvis autem in liberis ratione parentum intersit, exheredati sint, an praeteriti , parentestamen seu exheredentur, seu praetereantur a liti

ris , ad querelam fine discrimine admittuntur, modo injuste exheredati, praeteriti ve fuerint. Et olim quidem, quod supra de liberis observavimus, ad Iustinianum usque causae fuerunt incertae, ex quibus parentes a liberis exheredari, vel ptaeteriri

possent. Verum Iustinianus, sublata juris ince

255쪽

titudine, octo tantum ob causas parentes a liberis exheredari, vel praeteriri concessit , eaeque re censentur in noveti. Is s. e. 4. Si qui igitur aliis de causis exheredentur a liberis , querela uti non

prohibentur . . --

VI. Quod ad fratres, libera fortasse Republica, duo cum liberis, parentibusve jure a iratribuatem consanguineis testamentum in ciosi coargui potuisse crediderim. Id autem mirum videri non

debet, cum ejusmodi actio amicis etiam ccincedi soleret, idque, si tanti esset, ex Valerio Maximo facile probari posset 7. 8. Verum, adolescente jam Principatu, coercitum videri queat in ea re se trum arbitrium. Sane Pauli Iurisconsulti aevo

fratribus eo nomine tandem licebat agere , si ibianus , aut extraneus in fratris testamento institvitus esse diceretur L 3I. F. h. t. Extranei dicuri, tur apud Paulum, qui alterius sunt municipii Ginthosted. ad ι. I. C. Neod. eod. Extraneis ιν erius addidi: ita enim , una literula addita, commodior sententia videtur exsculpi posse ex d. I. gr. F. h. t. Sic enim ibi Iurisconsultus et quam tum ad inineios tiberorum . vel paremum qu quidem vulgati codices non addicunt; eam tamen illius aevi Iurisprudentia tueri potest, di ratio ex Constantino desumpta in L3.C. Theod. 4. r. Atque haec quidem ad Constantinum usque Perennasse comperio. Is primus veterem quidem actionem adversus non municipes denegavit; alium de tamen majus aliquid fratribus indulgeri jussit reos enim querelam habere voluit non solum, si cum

libertate servi, verum etiam, si vel turpitudine ,. vel

256쪽

vel levis notae macula aspersi homines fratribus praelati forent L Lyci Theod. h.t. At vero fiatres ex Constantini sententia non poterant inossiciosi agere, nisi & ομοποιπριοι i conjanguinei forent,& in eadem familia esse pergerent, ut recte Go. thostedus observat ad L I. I. C. Theod. Verum lustinianus primo ad consanguineas sorores etiam

anc querelam extendi voluit L 27. C. h. t. Dein inde, cum novell. II 8. c. g. ad legitimam suci cessionem consanguineos cum uterinis vocarit sine discrimine, sorores etiam uterinas tacite ad querelam admisisse videtur. Aliunde evicta hereditate per inossiciosi querelam , res ad causam intestati redigitur ex Ulpiani sententia in I. 6. q. I. h. r. Proinde fratris victoria sorori prodesse debet. Hinc tamen inserri nolim, quod Bachovio ad Treuiter. p. I. dip. I 3. aliisque visum, evicta scilicet a se tre, vel sorore per querelam hereditate , fratris etiam, sororisve defunctae filios in partem per repraesentationem admitti . Neque enim ex noven. II S. c. 3. testamentum per inossiciosi querelam hodie omnino rescinditur , quod juris erat Ulpiani aevo , sed tantum quatenus ad heredis instituti nem attinet. Vide , quae infra disseram β. 8. Η die igitur per querelam testamento rescisso, id quudem non prodest cognatis omnibus, sed dumtaxat illis, qui querelam instituerunt, eisve, qui e dem gradu testatori conjuncti fuerint; neutiquam vero illis, quos per representationem admitti Iinniniano placuit m d. novell. II 8. c. 3.

VII. Ex dictis hactenus sat , puto , liquet,

querelam unis liberis ac parentibus, itemque se tribus ac sororibus patere posse. Iidem tamen non

Peraeque omnes ad querelam veniunt , sed qu

Q. 3 quis

257쪽

ontagm. vinis, ae Patν.LU.ITTit.XVLIT quisque ordine ad successionem admittitur. Quods quis ordine, vel gradu prior querelam expertuS haud fuerit, seu quia noluerit, seu quia nequiverit, in ejus locum sequens ordine, vel gradu succedet. Proinde si, filiis quidem exheredatis, patre Vero praeterito, quis decedat, & adversus filios pronunciatum suerit, juste eos exheredatos esse, pater inquerela proximus adversus heredem ' scriptum reis cte querelam instit hiet Lim si b.t. Uictis enim inquerela filiis, de sua injuria pater experiri potest, eique nocere non debet adversus filios lata sententia. Primo enim inter alios res judicata aliis nocere nequit: deinde filiis quidem iniquioribus testator .ulus Optimum parentem habere potuit. Eo accedit, quod, cum intestatum patremfamilias justa querela saciat, exemplo edicti successorii prumum liberis, deinde parentibus etiam querela deferri debeat. Inde fit, ut, si quis ordine, Vel gradu posterior de inossicioso egerit, &, priori eum non repellente,)casu obtinuerit, Nictoria ipsi non prosit, ted ei, qui potior in successione suerit , que pertinet l. 6. I. F. h. t. VI II. Porro cum querelae actio sit hereditatis petitio ex inofficiosi causa, ea time tamquam ab intestato petetur hereditas, testamento rescisso V, lati a furioso secto. Proinde, si unus si quidem testatori filius, is totam hereditatem per querelam evincet sin vero plures, tantum quisque per querelam auferet, quantum habiturus fuisset, patre sine testamento mortuo. Ita quidem , a matre exquabus filiabus altera praeterita , altera insinuta, unum semillem scribit Paulus a praeterita vindicari oportere t. r9. U. h. t. Nam & cujusque tio, parente sine testamento mortua, semissem non

258쪽

excessisset. Ceterum, ut legitimis succetaribus alias jus accrescendi patet, ita quoque, si quis ex filiis exheredatis, praeteritisve portionem suam haud petat , alteri, qui ab initio partem tantum petere posse videbatur, necessitate juris tota addicetur hereditas ι a M.2β. eod. Licet vero , intentione sua impleta hic ab actore, quod supra monuimus, res redeat ad intestati causam, testamentum tamen, instituta querela , aliquando pro parte tantum eVert, tur. Ita quidem, si plures heredes ab intestato fuerint, & unus tantum exheres scriptus de inofficioso queratur , pro parte tantum rescindentur testamenti tabulae: quo sane casu paterfamilias e emplo prope singulari partim testatus , partim intestatus obit t. Iς. β eod. Verum hodie , per querelam testamento rescisso, frequentissime id si, ri solet. Iure enim novissimo, si inossiciosum teia stamentum pronunciatum suerit , heredis tantum institutio rescindetur; legata enim, fideicommissa,

tutelae datio, rata manent novell. II s. c.3. licet, alias ob causas infirmato testamento, hodienum omnia corruant testamenti capita.

IX. Atque hi quidem querelae sunt effectus, s intentionem suam implerit actor. Cum vero judicium istud injuriosum sit adversus defuncti m

moriam, eique notam emotae mentis inurat, eum, qui , testamento eo nomine improbe accusato, non obtinuerit, si quid testamento acceperit , amittere voluere veteres, idque, tamquam indigno

ablatum, fisco vindicari placuit ι. 8. 14. β. do jur. c. Id tamen in eo tantum admitti volu runt , qui in lite improba ad sententiam usque perseveraret. Proinde si quis ab occoepta querela destitisset, aut decessisset ante sententiam, et injuriam

259쪽

a4s S ragm. Ninis, ac PatriL LILT LXVVLadversus defunctum remittendam existimarunt L S. C. de his, quib. ut ind. In dubio enim voluntatis eventu resipiscentiam in accusatore praesumi maluerunt. Hinc, puto, sactum, ut si, accusatore absente, secundum praesentem pronunciatum esset, actori legatum conservaretur d. l.8. I . de iur. c. Sed & si actor, quod acceperit, alteri restituere rogatus fuerit, legatum tamquam indigno non adbmetur , cum Ob alienum factum injuria alteri fieri non debeat d. l. 8. q. 14. Denique & retineri legatum ab accusatore placuit , si non sponte quidem, sed ossicii necessitate compulsus oppugnaret alieno nomine testamentum, quo pertinet tintoris exemplum , qui, accepto legato, pupilli nomine de inossicioso agit h. s. h. t. X. Iam vero, cum odiosa querela videretur, utpote insaniae testatorem arguens , pluribus quudem in casibus eam cessare censuere veteres. Primo enim, quotiescumque alia via hereditatis potiundae patet, ad hoc judicium deveniri non potestg.2. h. t. Proinde filii a patre praeteriti, cum nubium ab initio dicere testamentum queant, ad querelam non admittuntur Luit. C. de lib. prael. D.

inde querela filius uti non potest, si ei renunciarit. Id autem fieri potest seu palam, seu per cons

quentiam . Palam querelae renunciant, qui disse te testantur, ad eam venire se nolle l. I . F. h.t. Per consequentiam renunciare querelae Videntur,

qui facto aliquo eam repudiant, veluti si qui te-Hamento adscribunt, se consentire , neque eo Π

mine desuntii manes turbare velle L3 I. .ult Frod. Verum id obtinebit, parente jam mortuo: si enim in vita parens cum filio paciscatur, ne se mortuo

inossiciosi agat, querela filius uti non prohibetur:

260쪽

De inlisioso resam. se ' tisnam meritis potius , quam impiis pactionibus ad

obsequium liberos provocari placuit L 3 s. g. I. C. Rursus querela perimitur, si intra quinquennium ea actum haud fuerit L 8. f. uit. F. eod. aut per ipsius etiam exheredati mortem. Si enim a filio querela praeparata non fuerit, ea heres uti non potest L 7. β. eod. Tantum ipsius exheredati filio contra jus vetus a Iustiniano datum , ut ei querela liceret agere, quamvis a patre praeparata non foret L34. C. eod. Praeterea in pupillari sutastitutione quoque querela cessat. Si enim pupil- Iariter substituat pupillo parens , fratre suo, aut pupilli matre, vel fratre praeterito , ex Ulpiani sententia pupilli quidem mater, aut frater inom-ciosi agere nequit , quia his quidem agentibus non pupilli, sed patris fingitur testamentum esse;

rursus ne defuncti quidem frater recte videtur agere,2uia eo agente, testamentum esse pupilli fingitur 8. q. eod. quae sane euremata ad tuendas substitutionis tabulas opportunissime a Iuriscomsultis excogitata. Denique querela cessat gener, tim in testamento militis, & in ipsius etiam pagani tabulis , si bona mente filius ab eo suerit exheredatus. Ita quidem querela cessabit, si, nepotibus institutis, prodigus filius exheres esse jubeatur , eique tantum alimenta legentur l. I 6. βde curi furi . XI. Porro ad excludendam querelam legitima relinquenda liberis, aliisve cognatis. Legitima pandectarum jure est quarta pars ejus, quod ad ipsos perventurum esset, si paterfamilias intestatus decessisset t. .6. Fb.t. Proinde seu unus, seu plures sint ii, quibus permittitur de inossicioso agere , una tantum eis quarta competet inter omnes aeque di-

SEARCH

MENU NAVIGATION