Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

281쪽

a 1 vnn w.RomJuris, ae Patr. Lib.uo.nxniatur, an quis capere ex alieno testamento post 1it, duo tantum tempora spectari debent , mo eis, ac testamenti scilicet ψ. h. t. Neque reis geras , aperte ibi Tribonianum post Iurilaonsultum in L 49. g. I. de ber. . t. hereditatis etiam adeundae tempore' testamenti factionem in herede requirere. Eo enim id pertinet, frustra cuiquam mortis tempore testamenti factionem esse, nisi &eam habeat, quo tempore hereditatem adit. Nam tempus aditionis cum tempore mortis fictione juris necessario conjungi debet: alias defuncti dominium in heredem transire non posset. Cons quae supra disserui de tefr. ordin. M. Verum, his omissis, de hereditatis acquirendae modis videamus.

VI. Principio cum liberi in potestate positi iura veteri heredes fierent necessitate juris, & parenti ho

redes naturales essent, hereditatem potius retinere, quam acquirere videbantur. Inde factum, ut, ubi benificio abstinendi invento , Moluntarii heredes evaserunt ex Praetoris edicto, adire non diceremtur, sed hereditati se immiseere. Indidem quo que manavit, ut ante apertas tabulas ii decedentes ad extraneos etiam heredes hereditatem transmitterent de assu. vel omiti. heri Moribus hodiemis quidem liberi etiam uti aditione solent id tamen necessitatem haud habet. Dicturus autem de hereditatis acquirenda modis, primUm omnium facessere jubeo , qui eos quatuor esse statuunt, cretionem scilicet, aditionem, pro herede gestionem, agnitionem. Si enim accuratius rationes im eas , aditione tantum ., aut gestione pro herede ab extraneis acquiri potest hereditas. Neque vero ex eo, quod Iurisconsulti ajunt, hereditatem agninsti, cerni ν inde inlatum oportuit . cretionem ,

282쪽

. De heredum qualis. oe disserann 2 3.

agnitionem , hereditatis acquirendae modos a ce teris diversos esse. Ita enim , cum & veteres

hereditatem admitti , fuscipi persaepe scribant ,

admissionem , susceptionem etiam inter hereditatis nanciscendae modos referri oporteret .aSi quid igitur video , duobus,tantum modis ab extraneis hereditatem acquiri putarim , aditione scilicet , aut gestione pro herede :nqua quidem in re veteres etiam consentientes habeo , ubi loquuntur ex arte juriS t. 69. F. de acquiri vel omiti. heri Sane hereditatis amplectendae voluntas indicatur vel facto , vel verbis : si facto quudem id fiat , quis dicitur pro herede gerere; sin verbis, & testato, hereditas aditi dicitur./Nec

uero inquias, cretionem isaltem diversum modum suscipiundae hereditatis esse. Cretio enim in eo tantum ab aditione distabat, quod aditio quidem simplici voluntatis testatione, ac nudis verbis transigebatur ; cretio vero Verbis solemnibus, acitestibus praesentibus expedienda erat: si ab eo discesseris, nullum utriusque discrimen .. Hinc gloLlsae veteres cretionem definiunt, υπελευσιν κληρονοροας

susceptionem hereditatis) & Varro, cernere.h reditatem nil aliud esse, scribit, quam decernere, heredem se esse velle de lingv. Lat. 6. Vid.

Cujac. observat. 7. I 8. VII. Enimvero ut totum cretionis negotium

semel intelligatur, advertendum in primis, her ditatis agnitionem heredibus saepiuscule damnosam esse seu propter aes alienum in ea latens, seu proepter vim. legatorum, quae: solidum non semel hauriunt, seu ob lites etiam, quibus implicari nostra non semper interest. Cum igitur sua sponte perieculosa alea hereditatis laret , eaque semel adita Tom.IL S re-

283쪽

2 4 S rvmm uris, ae Pare.Lib.IL Anx repudiari non posset , certum tempus induIgeri placuit , intra quod heres decerneret , agnoscenda , an omittenda esset hereditas ; quibus quudem ad deliberandum induciis tum potissimum opus, si legatarii , aut creditores urgerent. Eo ius autem temporis definitio remittebatur olim jus dicentis arbitrio, qui religione sua aestimabat, quantum.id esse oporteret ι. 9. C. de iuri delib. Proinde ne fori ambagibus heredes implicarentur, certum aditioni tempus patresfamilias praestitue.hant, quo ipso testator creditoribus , & legatariis etiam consultum ibat , ne alias protelando heres ipsisum spes frustraretur: id ubi fieret, cum cretione dicebatur institutus heres. Solemnem cretionis formulam a testatoribus usurpari solitam ejusmodi fuisse docet Ulpianus frum. 22. h. 27. Titius h res esto, remitoque in diebus centum proximis , quibus frierit, poteritque: nis ita creυerit, exb res esto. Hinc cum cretione institutus in hereditate adeunda ea sormula utebatur: cum me Maeυius heredem instituerit, eam hereditatem ideo, cernoque, ut ibidem ab Ulpiano proditum . Si igitur a verborum solemnitate discesseris , imo ter simplicem aditionem, & cretionem vix quisquam intererat. Ceterum cum sat scrupulosum videretur cretionis commentum, eam primum inhonis maternis abrogari placuit L I. C. de manbon. Deinde Iustinianus cretionem omnino exolescere jussit, cum generali lege concessit, ut intra annum a morte defuncti de adeunda hereditate heredes omnes deliberare possent L I9. C. de jundelib. VIII. His ita constitutis , hereditas ab heredibus extraneis acquiri , aut transmitti, sine adbtione

284쪽

De heredum qualis. disserent. et stione non potest. Olim, ut supra vidimus, uni liberi in potestate positi , licet parentis mortem

ignorantes, hereditatem potestate juris acquirebant, eaque semel qua ita, aut retenta potius, ad ipsos heredes extraneos transmittebatur. Equidem idem beneficium ad liberos omnes extendi jusserunt Theodosius, & Ualentinianus Lun. C. de his, qui

t. aperi. tab. verum memorati Principes cujus. Cumque sexus, aut gradus parentum hereditatem ita quaestam tantum ad liberos , neutiquam Vero ad heredes extraneos transmitti voluerunt. Ceterum

beneficio Iustiniani hodie hereditas, licet non aduta, ad quoslibet heredes extraneos effectu juris transmitti potest. Is enim non solum heredibus omnibus deliberationis annum concessit, intra quem de adeundo decernerent , verum , si ante aditionem decesserit heres, deliberationis anno nondum elapso, reliquum anni tempus deliberationi praestitutum ad heredes omnes transmitti jussit, modo , qui ante aditionem decessit heres , hereditatem sibi delatam esse non ignorarit L I 9. C. de jur. del. Eum autem deliberationis annum Iusti. nianus indulsit, ne quando propera aditione heres exitium sibi pararet , neu ultracivires hereditarias obstringeretur. Ceterum ejusdem Augusti beneficio vix ullus hodie ex propera aditione me tus . Is enim, inventario rite consecta, ultra vires hereditarias heredem teneri noluit L ult. q. C.

eod. Rite autem sit inventarium, si intra triginta dies a scientia mortis defuncti inchoetur , intra alios sexaginta perficiatur : quod si heres absit , intra annum a die scientiae illud perficere debet d. l. vlt. q. a. c ' g. Hoc amplius in eo conficiendo praeter tres testes tabularius advocari debet,

. a iique,

285쪽

2 76 Synragm.RomJuris, ac PatriLib.nminxiique, quorum interesse poterit. Denique inventario ita consecto subscribere debet heres , ejusve loco , si illiteratus sit, tabularius noυ II. I. c. a.

IX. olim apud Romanos heres, hereditate , gnita facto, vel verbis , in jura defuncti succede-hat statim. Quod si qui controversiam ei faceret, testamento exhibito nullo manifesto vitio laboram te, in possessionem bonorum immittebatur; mox rite instituto judicio quaerebatur, si quid ab adversario fuisset oppositum, veluti si quis contenderet, patremfamilias vi, dolo testatum, aliudve quid simile ι. ult. C. de edi L Diυ. Hadri ton. Verum apud nos immissio isthaec decerni non solet , nisi heres sibi curet expediri decretum , quod praeambula vocant, quia viam potiundae hereditati stennit. Ejus autem expediendi facultas Magnae tantum Curiae competit. In Regiis quidem audiemtiis , aut inserioribus Regni Curiis illud expediri non prohibetur, verum in Magna Curia necessa. rio confirmari debet , si aut instrumentum liqui. dandum sit via ritus, aut exigenda pecunia suerit in publica mensa deposita de Ros in ciυil. δε-

Cret prax. a. II. Ceterum seu ex testamento ,

seu ab intestato praeambulum expediri contingat, cum illud sine contradicto judicio plerumque tran igatur , in eoque illa tantum causae cognitio in tercedat , qua de heredis persona liquere possit, nemini praejudicium creare debet seu in possess,rio , seu in petitorio Capycius Latr. dec. I=8.

praeambulo pro aliquo jam expedito, si alter imauditus ad judicium legitime provocarit , ad S

crum Consilium re deducta , Consiliarii delegati. jussu

286쪽

De heredum quatit. π disserent. 27

jussu Magna Curia causam retractare debet, atque ad aliud praeambulum rite procedere. Sed in ist- haec judicium pragmaticorum esto. Uid. de Rosiuciv. decr. prax. g. I4o. oe seqv. Illud admonere praestiterit , ad praecavendas in ea re fraudes ad expeditionem praeambuli deveniri non oportere , nisi constet de morte deiuncti , eumque testatum , aut intestatum decessisse. Exhibito testamento quidem in ea re fraudes facilius praecaveri possitnt; verum, si de intestati successione quaeratur, fraudulenti homines alienas hereditates facile queant intercipere. Proinde si quis ab int, stato decesserit, ac pro conjuncto ex latere praean bulum interponi jam debeat, expediri solet citatio per edictum , quo publice, quorum interest, moneantur omnes , ut se judicio sistant jus suum allegaturi Mont. contri 43. n. 3I. Atque ita quidem ab extraneis acquiri potest hereditas. Iidem, si eam repudiare malint, verbis, aut facto etiam voluntatem suam significabunt Lys. ω' 77. F. D

. De legatis.

. . .

E Nucleato iure deserendae hereditatis ex testa.

mento , agendum protinus Videbatur , qua ratione eadem deserretur ab intestato , ut totius rei successoriae ratione explanata , reliqui per universitatem acquirendi modi enucleari possent, quem rerum tractandarum ordinem pollicitus est Imperator ult. per quas perf euiq. acquir. Cum tamen vix ulla testamenta scribantur, in quibus ali-

S g quid

287쪽

2 8 9ntagm.Rom uris, ad PatriLib.nxit. . quid legari, fidei ve committi, non soleat, opportuno Justinianus hic rubricam, de legatis interserit, mox de fideicommissis acturus etiam. Ita enim, omnibuς testamenti capitibus absolutis , ad legitimae successionis ambages expeditius procedi posse vide

batur .

I. Principio g. r.hin legatum definitur donatio quaedam a defuncto relicta, ab herede praestanda. Postremum definitionis comma abest: apud Theo. philum , & interpretes tantum non omnes illud , tamquam supposititium , expungendum existimant. Verum, utcumque de suppositione suerit, retinen. dum vel ideo existimarim, quia & legati naturam clarius exhibet, & apprime cum jure convenit . Quod enim complusculi regerunt , a vivo test, tore etiam legatum repmsentari posse , id ego quidem haud inficior ; verum legatum ita re praesentatum legati proprietatem amittit statim , ac donationis potius inter vivos naturam induit. Illud adverti malim, pro verbis a defuncto relicta apud Modestinum in I. 36. F. de lema. tritamento relicta legi. Id consulto factum a Triboniano

crediderim , ut inserviret novo juri. per Imper, torem invecto . Nimirum Decemvirali carmine testamento tantum paterfamilias legare poterat :Verum, usu codicillorum recepto, in codicillis etitam legari placuit: tandem , fideicommissorum , legatorumque discrimine ab Iustiniano sublato, ab

intestato etiam recte legari coeptum LN C. comma

de Iem Neque absurdum videri debet , heredem legitimum gravare quempiam , qui ab ipsa legesne defuncti judicio hereditatem accipiat. Nam &legitima hereditas tacite saltem a desuncto videtur accipi, quia ab eo , quod fieri poterat , extremo

288쪽

De tegatis . 279 judicio per testamentum non fuit adempta. III. Porro, quod supra dixi , legata fidei commissis per Imperatorem aequata l. 2. C. comm. ds legat. id ne ita accipias, quasi utrumque vocabulum Iustinianus confundi voluerit. Nam adhuc hodie verbis directis a defuncto relictum legatum erit; si quid precative relictum suerit, fideicommissum est appellandum. Legati igitur, & fideicommissi exa,

quationem eo tantum pertinere voluit Imperator,

ut tantum effectu juris utrumque porro non distingueretur. Nimirum ita receptum jus fuerat olim, ut in legatis rigor juris inspiceretur ; in fideicommissis lavorabilior voluntatis interpretatio admitte retur, ne qua civili subtilitate corruerent. Iustinianus extremorum judiciorum fautor subtilitatem

juris in legatis porro spectari vetuit. Si quid igitur Iegato deesset, quo minus jure legati sullineri posset, ex fideicommissi natura desectum suppleri jussit. Inde sit , ut , si quid hodie jure legati peti non potest, jure fideicommissi debeatur. Vicissim, idem Augustus , si quid amplius in legatis esset, quod

commodius fideicommissario soret, fideicommissis Communicari voluit. Quapropter , licet fideicom. misso petendo extraordinaria tantum.persequutio

olim actori competeret , hodie tamen Iustinianiheneficio iisdem actionibus fideicommissi causa uti

licebit, quae nomine Iegati dantur d. l. 2. C. comm. de Ieg. Ceterum cum eam exaequationem a Iustin ano ultimarum voluntatum favor expresserit, recte statuunt accuratiores interpretes , differentias ab Imperatore non videri sublatas, quae a manifesta testatoris voluntate procedunt. Ejusmodi exem plum , ut omittam alia, prostat in a. desim . reb. per sd. rel.

289쪽

28o S 'ntagm.Rom furis, ac PatriLibaLTiLXX. IV. Iam vero pro quadruplici olim legandi situ quatuor erant etiam legatorum genera. Primo enim si ita legatum a defuncto soret: do lego, capito sumito , vindicam , legatum per mindicationem videbatur. Si ita testator testamento cavisset; heres meus damnas elio dare ἱ heredem meum dare iubeo, legatum dicebatur per damnitionem fieri. Quod si jussisset testamento testator,

heredem Mere, quid sumere sebi quempiam, le-8atum credebatur per Mendi modum. Denique si coheredi quid praecipuum relictum a testatores oret, per praeceptionem legatum esse censebatur . Cuique autem legandi modo non solum diversae sermulae praestitutae suerant , sed & diversum jus constitutum. Siquidem inter diversa legandi genera differentias decem & septem collegit Merillius obserυ. 5. 32. Uerum enimvero primo Constant,nus, Constantius , & Constans conceptas legandi sermulas impune negligi voluerunt La I. C. de Ggon. Deinde , cum adhuc post Constantinum diversa legandi genera diversum jus sequeretur, Opportune Iustinianus discrimina legatorum aboleri jussit, eorumque omnium, cuicuimodi serent, eumdem essectum esse l. I. C. comm. de legat. Quapropter si quae hodie differentiae inter diversos legandi ritus in pandectis occurrunt soccurrunt autem haud paucae ) id quidem compilatorum sestinationi tribuas, qui praeter Iustiniani mentem quamplurima juris antiqui vestigia reliquerunt Merili. vari ex Culac. a. Io. Ejusmodi igitur disserentiae ob Ioestiniani exaequationem hodie servari non debent , si ab iis discesseris, quae a manifesta testatoris vinluntate manant. Ceterum in hoc titulo prolixiori

quidem in Iustiniano methodum jure desideres .

290쪽

De legatis. agrProinde ordinis, & memoriae etiam adjutandae gratia enm in quinque capita partiemur. Primo enim de rebus videbimus, quae legari possunt; deinde de personis ipsis, quibus rite legatur; tertio de accrescendi jure : quarto de modo legandi : Dimio de errore in legatis admisso: postremo denique actiones enucleabimus, quae legati nomine legat,

rio competunt.

V. Quod ad primum igitur, ut res rite lego

tur, commercio exempta esse non debet: si quid enim sit extra commercium , ejus ne aestimatio

quidem a legatario peti potest I. 3 ρ. f. uit. β deIeg. I. Uerum, ut utile dicatur legatum esse, rei commercium sat erit habere legatarium, licet testator , aut heres, ejus commercio careant L qq.

q. 4. ff. de te . a. Sed & servo si militia, aut res.sera frumentaria legata fuerit, utriusque aestimatimnem dominus recte postulabit. Licet enim militiae, aut tesserae frumentariae cives tantum participes vid entur olim , utravis. legata tamen potius ad

lucri inde percipi soliti aestimationem damnatus credebat heres I. II. 3. Ict FG IN. 3. At vero, quod absonum videri queat , non solum res prinprias , sed & alienas testator legare potest. Ea enim in specie videtur jussus heres rem alienam redimere, eamque legatario tradere. Quod si justo pretio res redimi non potuerit, ejus aestimatio saltem legatario praestari debet ε. . b.L Utrumque quidem nihil iniquitatis habet. Proinde, cum c. s.de testam. Pontifex rei alienae legatum improbat, deceptus inde videtur , quod falso fortasse crederet, rem vendere dominum cogi posse, ut legatario praestaretur. Utcumque id erit, utiliter res aliena legata videbitur , si eam alienam esse testator non ignin

SEARCH

MENU NAVIGATION