Ioannis Iacobi Pauisii Calabri ... Disceptatio peripatetica de accretione amplissimo, ornatissimoque viro Iosepho Cantelmo populi duci dicata

발행: 1558년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

DISCEPTATIO

ismae at propriae ponendae. Quantitas satis e5munis disserentia est,igitur ab hac definitione remouenda, At si sor rasse dicant,nomine quantitatis magnitudinem intellige

Te,non recte faciunt, cum quoniam ad omnem magnitu dinem incrementum iuxta eos motio non est ι sed ad eam quae trifariam dimensa est, tum quia partes in definitione positae ideo adiectae sunt,ut rei naturam exponant,si ergo remotum genus ponitur,& per illud velint vltimam differentiam intelligere, rem quam definiunt non declaram, immo magis obscuram reddunt. Recentiores igitur non recte accretionem definiunt.

OPINIO PROPRIA DE NATURA

Accretionis in uniuersum Cap. 7.

C Vm aliorum sententias reiecerimus, quid re vera ae

cretio sit , perquirendum est. Et vi consueta Aristotelis via seruetur quid in uniuersum incrementum sit, a Periemus primum: deinceps singulae illius speties apertae mainnifesteo fient.Quando enim disputatio de spetiebus,nomiminis,quod unius ad unum vel unius ab uno,dicii: proin Posita e si, priusquam praedicata singulis propria declarentur: communia explicanda sunt , de 4 comuni natura considerandum: quemamodum in rebus singulis quae hunc in modu se habent explicandis Aristoteles sacere consues uir Ut Averr. x Phis. etiam monet incrementum ita cum eorum sit,quae ac unum dicuntur: eius igitur natura Primum: mox finguis speties declarands: quemadmoduArist. primo de ortu oe interitu Non enim accretionem viventibus propriam dumtaxat aperuit ut omnes serὰ pari consensu testantur sed in uniuersum in erementi na turam docuit:deque cuius entis naturae accretione disseruit: quod ex his costare potest. Nempe accretio ut viventium est: est animae vegetalis opus: Atqui actus an in s ad

eam scientiam spectati. qus de anima disserit: quemadmodum a libro de Anima docuit Philosophus ubi Ordinem

22쪽

DE AC CRETIO NE c

atqἰ modum procedendi praefixit: quod prius oppositarurerum naturΠ deinde actuum,animaeque lanctiones: mori

anima eiusque potestas declarands sunt. Incrementit igit, VI Viventium proprium est: in commentariis de anima: de non in his: qui de ortu & interitu, inscribuntur, e Nplicata deinde consuetam non seruasset methodum. Nam dein cremento in V niuersum prius no disseruisset: sed primum de accretionis spetie fuisset disputationem aggressus: de nio de Generatione commentarii, quomodo inter uniuersales libros connumerantur. Si igitur de viventium incremento disseruisset: qui fieri potest, ut uniuersales existat cnam ideo communes vocitantur: quoniam ortus incre menti in V niuersum naturam explicant. Quandoquidelationis natura in Commentariis de Coelo fuit declarata:& quamuis Aristoteles viventium incrementum esse : se cundo traditionis de anima asserat: verum incrementum intendit. Nam ascretio non eadem ratione de variis diuersiique incrementi modis dicitur : sed vς nomina quae unius ad unum dicuntur : atque primum incrementum, in quo incremeti natura saluatur,& cuius merito, reliqua incrementa vocitantur,viventium pecu Iiare est: Reliqua vero,non nisi per posterius,& quadam similitudine incre menta, Vocantur. Quibus constat definitionem in poste rum, assignandam, eadem ratione uniuersis incrementi modis, conuenire non posse. Etenim quemadmodum res definita se habet: eodem modo definitio sibi respondet: ut Graeci una cum Averroi x de anima monent. Ratio igiε explicanda Analoga erit:quare non exacta, nec in ea permanendum sed ad fingia Ias spetierum incrementi rationes prosciscendum: a communi tamen incrementi ratione. ordiendu iracum ipsius notio multum ad singulares ratio nes inuestigandas conducat: atque ipsius genus primo in uestigabimus. Incrementum mutationem quandam esse omnibus perspicuum est. Cum id quod augetur,dum augetur,continuo aliter se habeat incrementum igitur ritu

tatio erit. Atqui mutationis speties, ortum, & interitum,

23쪽

DISCEPTATIO

atque motum esse definiunt non enim ortus est incremen tum. Nam quod oritur, non est, quod vero augetur, est, non igitur accrerio ortus. Quod insuper gignitur in loco

non est, quod increscit in loco est. Denii, quod gignitur

ad substantiam tendit: quod vero augetur ad lubitantiam non tendit: fieri igitur non potest ut incrememtum ortita fit,neque interitus: nam interitus Ortui contrarius est: ac cretio generationi contraria non est. Non ergo interitus, demum interitus,e substantia in non substantiam mutatio est: incrementum ex minori ad maiorem magnitudinem transitus . nullo igitur modo interitus erit. Aecrerio itat, motus erit: quare decretio motus quoque eriti confra risi enim motui motus est, & quies: Decrementum accretio ni contrarium est: igitur motus .cum quies esse non possit. Etenim quod decrescit,dum decrescit continuo mutatur,& aliter se habet: At quod quiescit non mutatur: sed eo

dem modo se habet: decrementum igitur quies non est est igitur motus: sed motus tres esse dicuntur, latio,alteratio,incrementum,& decrementum ad magnitudinem teri dunt: lationes igitur esse nequeunt, alteratio neque sunt. Etenim alteratio ad aliquam passiuarum qualitatum transitus est: ab Utrao igitur motione intrementum decremetumc, secernuntur. Est etiam altera differentia .nam quod alteratur,non necessario in loco mutatur: Na dum alteraratur non necessario sertur: & quamuis in phisicis dictum

sit, Iationem omnem alterationcm praecedere , atque reli quas mutationes,liis nunc dicuntur,non obstat: Dicebat enim ibi, in omni mutatione lationem quandam fieri,no omnino eius,quod alteratur,nignitur*, sed alterius cuius da alterantis. Oportet enim Solem secundum ivionem moueri, Ut alteret aerem,qui circa nos est: nunc autem dicitur quod non est necessarium quod alteratur, in ipso alterari locum mutare,pari rationis modo, neque quod generatur & corrumpitur, ex necessitate in locum mutatur: Iacenim ex sanguine factum necessario non mutat locum,

x quod augetur minuitur , necessario locum mutat, non Diuitiroo by Corali

24쪽

DE; ACCRETIONE. et

non quia totum deserat locum,ut id quod sertur, sed quia

alterum. Occupat, in quo detinebatur prius : in augumentatione maiorem, in diminutione minorem : neque tamen

conuersio est, quia partes couersionis locum semper squa-um & parem aequirunt. At Partes eius,quod augetur in ampliorem locum extenduntur, in minorem vero eius quod decrestit. Ex quibus constare potest,quid incrementum , decrementum Q sit:etenim incrementum transitus de motus est, e minori ad maiorem magnitudinem eius quod crescit ab illius forma productus, decretio vero a maiori ad minorem motio est: liaec accretionis ratio coplete eius naturam declarat, quandoquidem omnes causae ex qui hus inesse dependet, habentur,nam sorma quae motus est, nempe in accidentium ratione genus formam refert uti Auerr. primo poste . de T. &.8. meth. monuit, materia rursus qus est id quod crescit,finis quoque ut maior magni itido, atque enectri X causa, qtis eius quod augetur forma est, omnes igitur causae habentur, Se Philosophus mo net quod eκ his res definiri oportet ex quibus res in esse dependet,quemadmodum . diuino. Arist. docet: Demum omnia habentur in hac ratione per qus a lingulis mutatio

nibus accretio separatur: neque tamen singulis incrementis Ae decrementis eadem ratione finitio conuenit: Nam incrementa sunt: quae ad tres transeunt magnitudines. Quemadmodum ea, quae viventium sunt. Crescunt enim

viventia, secundum longum, latum, de profundum , Atqusdam secundum unam dimensionem crescunt: qusdam vero secundum duas. Ita Sc quς decrescunt, secundu tres dimensiones non semper decrescunt: sed secundum unam, interdum & quandoc, secundit duas, eiusmodi enim mu tationes: quae ad unam; vel duas magnitudines tendunr, motiones sunt : quandoquidem ortus & interitus esse ne queunt: At cum alteratio,& latio esse non possinti Magnitudo enim harum motionum terminus est, qus reliquis

motionis finis esse non potest: sub incremento igitur de decremento motiones eiusmodi,collocandae erunt.

25쪽

DISCEPTATIO

a V O D TRES ACCRETIONI s

Speties sint explicatur . Cap. 8 . Atura incrementi & decretionis in uniuersum explicata: n unc quid unaquein incrementi, decrementique spe ties sit, perquirendum est. Etenim incrementi, consimili ter & decrementi speties tres esse dicuntur. Nam eum a finibus motiones multiplicetur: vi quinto de phisico auditu docet Arist. eum itaque incrementi termini atque si

nes tres e Te cospiciantur: totidem igitur incrementi decrementique speties eruntiquae vero secundum unam,vel duas fiunt dimensiones .communi nomine extensiones vocari consueuere. Ea enim omnes fere extendi dicuntur,: quae secundum unam dimensionem augentur. ivtpote secundia Iongitudinem: in altera ex necessitate diminuuntur:& qtas secundum duas eum augentur secundum es iam ex nece iasitate decrescunt i extensio tamen omnibus incrementis communis est: eum transitus fit a minori ad maiorem molem, magnitudinemque : quemadmodum monuimus antea consimiliter ea augeri dicuntur, quae secundum tres magnitudines,augentur: & decresci qus in his tribus diminuuntur , de singulis itaque his spetiebus agendum erit: atque Primum de conspectiori magisque manifesta. Principium enim doctrinae semper ab eo exoriri debet, unde quis facillime addiscere potest. Ea autem accretio euidentior,& magis cospicua est,quae secundu tres mensuras fit ratque eius conspecta natura accretiones caeterae euidentiores fient,ab ea itaque iure ordiemur. At haec non simplies

ter diciturinam altera Viventibus tantum propria est: at tera non viventibus accomodatur. Viventia enim & non Viuentia secundum tres mensuras augeri censentur et Iicet

ea quae incremento passim ab omnibus ascribuntur: in eo quod vivetiu est vere sincereque saluenturiin altero auic, Vr quod non viventium est, secundum quandam fimi litu dinem & non vere, communicant tamen quoniam VIra Diu tiroo b oste

26쪽

DE AC CRETIONE.

que secundum tres mensuras fiunt.

Q VID ACCRETIO VIVENTI

hus accomodata est . CaP . s . A. Ccretio, itaque viventiu propria c ut inde ordiamur

motio viventis est, c minori magnitudine ad maiorem trifariam dimensam,ab anima vegetali facta, per magnitudinis ingressum. Haec enim finitio compIete huius incre menti naturam manifestat : quandoquidem ab omni hus motionibus, ct mutationibus, quae ipsum non sunt, ac a reliquis incremetis separatur. Omnes etiam causae ex quibus Pendet,habentur,cum enim motus dicitur: ab or tu & interitu secernitur: qui motus non sunt: Genus enim ab his rem separata quae sub genere non clauduntur: consimiliter&forma, nam in accidentium ratione ut docet 3 Auer. τ. & s. diu inorum genus a forma accipitur. At c in substantiarum definitionibus a substantia materia '. de inde quia viventis motus est,ab illis separatur inclemetis: quae & si secundum tres mensuras fiant, non tamen viventis sunt: quod quidem recta ratione factum est. Quo niam subiecta materia in accidentium ratione loco disse

rentis habetur quemadmodum primo posteriorum&s o in diuina sapientia monuit Averrois Cum deinde dici

tur : e minori magnitudine, recte adiicit ur,nam non om nis magnitudinis acquisitio incrementum est: si enim ex aqua aer genitus est, moles maior fit et de tamen magni tudinis acquisitio, non incrementum , sed aeris gene

ratio dicitur , quemadmodum primo de ortu docet Aristote Ies quare accretio praeexistenti, magnitudinem superaddit: deinde secundum tres mensuras adiicii ,

ut finis,& disserentia habeati qua ab ea separatur accretione: quae ad unam vel ad duas mensuras M. finis etiam. Nam cum natura viventia sub persectam ipsis conuenientem magnitudinem producere non possit: per incrementum quod vivit,in dimensionibus terminum sortitur:cau

27쪽

etiam effectrix incrementi habetur. Nam unaquaeqtie motio a mouente inesse pendet: igitur in cuiusque motionis finitione mouens apparere debet. Si quidem ex his omnibus causis culusq; rei ratio conflatur: ex quibus in esse pendet Ut τ . diuinorum constat) incrementi esse ctrix caiisa anima vegetalis est: quemadmodum Arist. 1. de anima docet, atque per hanc ipsam effectricem causam, ab his quoque secernitur accretionibus : qu ae minime ab anime vegetali fiunt. Omnes itaque cariss eκ quibus au gumentatio pendet, ex tradita diffinitione habentur. Dertium additur per magnitudinis ingressiim : ita separatura rare scentia quae licet secundum tres fiat in ensuras, iton tamen per magnitudinis ingressum . Ex quibus etiam, quid decretio uiuenribus uniuersis accommodata, habe ri potest: namque ipsa, motus quoque vitiemis est, a mais ori ad minorem magnitudinem, sectandiim tres mensuras ab eadem anima productus, per magnit idinis egressum, quae eodem venit ex porcda modo, qDo 6c accretionis si nitio, ab anima enim vegetali utraque motio fitis quidem forma cultisque propria principit m prim Una est, quo res operatur e vegetalis enim pote stas viventitim forma nima ctus est ab hac enim potestate vitientia vivunt, ut satis secundo de anima explicatum est. Quare ipsa in vitient thus incrementi decrementique catasa agens erit, quo enim vi irimus dii pliciter dicitur : nempe corpore dc anima viui mus, sed forma primosecundo vero corpore. Anima ita vegetalis primum principi viti quod causa e flectrix est, in viventibus accretionis Se diminutionis erit: utraque igi tur motio ab eadem facultate vegetali suam originem trahit. Quid igitur accretio, pariter& decretio viventiumst, satis a nobis explicatum est . Singula nune, ex quibus pendent: quo etiam modo in actum exeant, decIarandum est: Ita enim incrementi od diminutionis natura conspicua fiet.

28쪽

DE AC CRETIONE ,

DE MATERIA OPPOSITIONIS

in Accretione. Ca P. so. Tqui, quonniam actus , functionesque animantium, ex obiectis rebus, suam notitiam trahunt de subiecta ita incrementi materia: quae oppositum seu obiecta res Voci tatur e primum perquirendum erit: hanc ipsam magnitudinem habere omnes confitentur: propterea quod ,qUs crescere atque decrescere solent: magnitudinem habent: quo fit ut sine dubitatione dicendum sit: accretionis materiam magnitudinem obtinere . Sed illud confideratione indi get: Vtrum id ex quo accretio sit , ut subiecta materia. Potentia tantum corpus fit, atque magnitudine re vera ipsa vacet e An potius corpus actu est: sed potestate cor Pus non est: actu vero corporis ex prs,e π quo fir, in magnitudinem mutatio. Necesse enim erit:Vt ipsum, aut Per se existat: & separabilem ab aliis rebus naturam habeat, a ut in alio quopiam corpore sic. Sed nuetrum horum omni

no fieri potest:non igitur potestate corpus,& magnitudo est,ex quo accretio fit: Si enim per se existat & actu sepa ratum siti nihil aliud esse poterit: nisi aut punctum,aut inane, aut corpus eiusmodi: quod sub sensum cadere non possit: sed intelligentia tantum Percipiatur. Verum inane nihil esse,in Phificis copiose demo nst ratum est. Punctum autem, per se non existere, perspicuum est. Quandoquiisdemlaum alio corpore semper punctum esse necessum est:.quamuis corpus non sit :aliquid tamen corporis est. Deinde & si punctum per se existere concedamus, nihil ad ma

gnitudinem augendam conducere potest:cum Iocum non occupeti nihilo maiorem molem efficiet, centum punctorum milia, quam Vnum solum. Nam ea punctorum natura est: Vt etiam si infinita coniungantur: nullam pos.snt efficere magnitudinem , neque etiam potentia corpus

est: sensum effugiens: Si enim tale corpus esset: illud ideo in Ioco necessario erit. Nam quod ex eo fit, at Q aupetur,

29쪽

DIsCEPTATIO G

aIIcubi semper esse cogitur: non enim fieri potest: ut id quod increscit in loco sit: nisi etiam id ex quo augetur loco. Quare necessitas cogit,ut accretionis materia, vel per se locum habeat, vel per accidens: Si per se locum habet rdam actu corpus erit, de sub sensum cadit: qualem nos ac incretionis materiam non esse volumus . Nam si per acci dens tantum locum haberet: materia insormis ellet: quae iecirco per accidens locum habere dicitur, quoniam coropus in quo ipsa est, locum semper occu par: at vero insor his materia fortasse generationis sub ictum ess r accretionis autem esse non potest. Quod si quis ad aliud sectionis membrum recurrat,'dicatc, accrem ais materiam ipsam quidem potentia tantum, non actu corpus esse: sed in alio tantum corpore esse: atque ita, ut ipsius corporis in quo est, nihil sit, neque per se, neque per accidens: multa sandaccident incommoda. foret enim in 'illo, quemadmodum in vase aqua, atque primum, si cum fit ex aere Aqua, non ipsa aqua transmutatur,sed aeris materia: qus in ipsa aqua tanquam in vase quodam est ad actum deducatur: quod fieri non posse perspicuum est: Etenim cum ex Aqua, aer

gignitur , secundum totum aqua mutatur. Tota enim aquae forma, atque natura corrumpitur: noua aquae aeris speties producitur: deinde nemo vere dicerer eris mate

viam ab aqua contiineri: sed ipsam aquam aeris esse materiam: Idem igitur etiam de accretionis materia sentiendum est: V t non dicamus eam in aliquo esse corpore, Meque po testate tantum , sed actu esse corpus. N am si plante verbi gratia propter aquam erescunt: no dicemus, eius accretionis materiam, ab aqua contineri, sed ipsam aquam materiam esse: qua planiae incrementum accipiant. itaque lon melius est, dicere, materiam omnem, de generationisέα accretionis, ab eo in quo est separari nullo modo post et Cum eadem fit numero materia: de illud in quo esse dicitur,neque enim aquae materia, aliud est, quam aqua ipsa: sed tamen alia ratione aqua dicitur, alia dicitur materia: A qua euim dicitur: quatenus aquae sormam insese colit Disitiroo by Cooste

30쪽

bet. Aeris vero materia: quatenus aeris formam inducere potest. Deniq; accretionis materia dicitur,quatenus plautas alit: & in ampliorem molem educit: quae cum ita sit Iam planum est incrementi materiam esse corpus,non au tem rem aliquam, quae per se non possit existere, aut ali qua dimensione careat: vc puncta vel lineae,quae per se neque e Nistere, neque locum Occupare possunt . Vnde satis apparet inanem eorum fuisse opinionem, qui e X supersi ciebus, lineis corpora generari censuerunt. Non enim Iines,neque superficies corporum materia sunt,sed tantum materiam terminanti que admodum copiose ab ipso Philosopho in tertium librum de Coelo demonstratum est. Materia itaq; rerum, quae fiunt,& augentur, ea est : cuius extremitates lima sunt, atque puncta: quae sane nunquam sine assectionibus ato euentis esse potest, nec omnino fine

forma: quamuis ratione materiam a sorma separemus . Nunquam tamen ipsa natura formis omnibus spoliata in rerum natura inuenitur. Quare quicquid fit,aut augetur

id semper ex aliquo: quod iam actu sit, fieri ato augeri

solet. Et quamuis accretionis materiam corpus esse dixi mus: non tamen existimandum est corpus idem esse, quod prima de informis materia,cum ipsi corpori prima mate xia subiiciatur: non quod aliquod corpus unum sir, omnibus commune,quod ex illa prima atque informi materia constet: nem enim ullum corpus est,nisi singulare. Sed materia iam informata corpus dicitur: nam si per se consideretur,ut intelligi potest,a formis omnibus segregata,ne quaquam corpus dici potest. A tet hoc modo,quatentis rebus omnibus subiicitur,eadem est & substantiae, de quan altatis,&qualitatis reliquorum generum materia: quatenus vero variis sormis, atque affectioniblis distinguitur,

Ionge diuersam habet rationem, quae cum ita sit: erit quidem eadem dc magnitudinis & assectionis materia: quo niam fine aliqua affectione magnitudo nulla potest existere: sed tamen ratione distincta, atque separata erit, loco Vero se parari magnitudinisi de affectionis materia nullo

SEARCH

MENU NAVIGATION