장음표시 사용
21쪽
iore uix possim. Quod de negotio scribis, te priore aestate quod
morbo impeditus in Ciliciam non transieris,conficere non potuisse,niinc autem omnia facturum, ut conficias: id scito esse eiusmodi,ut frater meus Deo
re existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutu. Tu me de tuis rebus omnibus,& de Lentuli tui nostri studiis Sc exercita, tionibus uelim,quam familiarissime certiorem,& quam saepissime facias: existimes neminem cuiquam neque chariorem, neque iucundiorem unquam fuisse quam te mihi: id* me no modo ut tu sentias,sed ut omnes gentes etia, ut posteritas omnis intelligat, esse saeturum. Appius in sermonibus antea dictitabat postea dixit etiam in Senatu palam,sese,si licitum esset legem Curia tam ferre,sortiturum esse cum Collega prouinciam: si Curiata lex non esset,
separaturum cum Collega, tibi successurum: Iegem Curiatam Consuli
ferri opus esse,necesse non esse. se,quoniam ex S.C. prouinciam haberer, Iege Cornelia imperium habituru,quoad in urbem introisset.ego quid ad te tuostrum quis necessiariorum scribat,nescio: uarias esse opiniones intelligo. sunt qui putant posse te non decedere, quὀd sine Iege Curiata tibi succedatur. sunt etiam,qui si decedas,ate relinqui posse,qui prouinciae praesit. Mihi non tam de iure certum est quamquam ne id quidem ualde dubium est quam illud ad tuam summam amplitudinem,dignitatem,libertatem,qua te scio libentiso sime frui solere,pertinersite sine ulla mora prouinciam successori concedere, presertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non postis illius cupiditatem resutare. ego utrunci' meum puto esse,& quid sentiam ostendere, SI quod feceris defendere. Scripta iam epistola superiore acca pi tuas Iiteras de pu blicanis, quibus aequitatem tuam non potui non probare : felicitate qui odem uellem,consequi potuisses, ne eius ordinis quem semper ornasti, rem aut uoluntatem offenderes. equidem non desinam tua decreta defendere: sed nosti consuetudinem hominum: scis quam grauiter inimici ipsi illi a. Scaeuolae silerint.Tibi tamen sum author,ut siquibus rebus possis eum tibi ordinem aut reconcilies,aut mitiges. Id etsi diffficile est, tamen mihi uidetur esse prudentiae tuae. M. CICERO S. D. L. VALERIO IURIS CONSULTO. Ur enim tibi hoc non gratifice nescio, presertim cum his tempo ribus audacia pro sapientia uti liceat. Lentulo nostro egi per liteoras tuo nomine gratias diligenter. Sed tu uelim desinas iam noststris literis uti,& nos aliquando reuisas:& ibi malis esse, ubi alio quo numero sis,quam istic,ubi solus sapere uideare. Quamquam qui istinc nunc ueniunt, partim te superbum esse dicunt, quia nihil respondeas: paro
timcontumeliosum, quod male respondeas. Sed iam cupio tecum coram io cari. Quare fac ut quamprimum uenias,neque in Apuliam tuam accedas, ut
possimus saluum uenisse gaudere. Nam illo si ueneris, tanquam Vlysias costgnosces tuorum neminem.
22쪽
M. TVLLII CICERONIS LIBER EPISTOLARUM AD C. CVRIO,
M. CICERO S. D. CURIONI. Vamquam me nomine negligentiae suspeistum tibi esse doleo tamen non tam mihi molestum suit accussari abs te ossicium meum, quam iucundum requiri: presertim cum in quo accusabar,culpa uacare: in quo aute desiderare te significabas meas literas,prs te ser
res perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem Scoptatum amorem tuum.Equidem neminem praetero ---- misi,quem quidem ad te Peruenturum putarem, cui
literas non dederim. Etenim quis est tam scribendo impiger,quam egor A te
uero bis terue summum,&eas perbreues accaepi. Quare si iniquus es in me iudex,condemnabo eodem ego te crimine: sin me id facere noles,te mihi aequupraebere debebis. Sed de literis hactenus .non enim uereor, ne non scribendo te expleam: presertim si in eo genere studium meum non aspernabere. Ego te abfuisse tamdiu a nobis&dolui,quὁd carui seudiu iucundissimae consue ludinis:&laetor,quὀdabsens omnia cum maxima dignitate es consecutus, quod in omnibus tuis rebus, meis optatis sortuna respondit. Breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit.tanta est expectatio uel animi,uel ingenii tui ut ego te obsecrare obtestari non dubitem. sie
ad nos conformatus reuertare, ut quam expectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis. Et quonia meam tuorum erga me meritorii memoria
ulla nunquam iselebit obliuio,te rogo ut memineris,quantaecun* tibi accesse siones fient& sortunae& dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paritisses. quare hoc an ismo in nos esse debebis,ut aetas nostra iam ingrauescens, in amore atque in adolescentia tua conquiescat. M. CICERO . S D. CURIONI. . Raui teste priuatus sum amoris summi erga te me patre tuo claoris Itimo uiro: qui cum suis laudibus, tum uero te filio superasset omnium sortunam,si ei contigisset,ut te ante uideret,quam a uita discederet. sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi
Patrimonium d a fortunent. Me certe habebis, cui& charus aeque sis & iustcundus,ac suisti patri.
M CICERO S. D. CURIONI. ae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomisne: sed nee mihi placuit,nec cuiquam tuorum, quicquam te absens te fieri,quod tibi,cum uenisses,non esset integrum. Equide quid sentiam aut scribam ad te postea pluribus: aut ne ad ea meditere, imparatum te offendam:coram, contra istam ratione meam dicam:ut aut .
23쪽
re hi meam sententiam adducam,aut certe testatum apud animum tuum restiinquam quid senserim,ut siquando quod nolim isplicere tibi consilium
tuum coeperit,possis meum recordari. Breui tamen sic habeto in eum statum temporum tuum reditum incidere,ut iis bonis,quae tibi natura,studio fortuna data sunt facilius omnia,quae sunt amplissima in republica, consequi possess,quam muneribus:quorum ne facultate quisquam admiratur est enim copiaru,non uirtutisJne quisquam est quin satietate iam defessus sit. Sed ali ter,at ostenderam,facio,qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae. Quare omnem hanc disputationem in aduentu tuum differo. Sumo ma scito te in expectatione esserea* a te expectari,que a summa uirtute sumorno ingenio expectanda sunt: ad quae si es,ut debes paratus quod ita esse contid plurimis maximis muneribus & nos amicos,& ciueis tuos uni versos,& remp.afficies. Illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem,
neque iucundiorem esse quenquam. N. CICERO S. D. ECVRIONI.
Pistolarum genera multa esse non ignoras: sed unum illud certissimum,cuius causa inuenta res ipsa est,ut certiores faceremus abosenteis,si quod esset quod eos scire,aut nostra aut ipsorum interesset, Huius generis literas a me profecto non expectas. Tuarum enim rerum domesticarum habes 8c scriptores 8c nuntios. In meis autem reo hus nihil est sane noui. Reliqua sunt epistolarum genera duo, quae me mas gnopere deIectant: unum,familiare&iocosum:alterum, seuerum Sc graue. Vtro me minus deceat uti,non intelligo. Iocrene recu perliterasc ciuem meo
sercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An grauius aliquid scribam quid est,quod possit grauiter a Cicerone scribi ad Curionem, nisi de republica. Alip in hoc genere haec mea causa est,ut ne F ea quae nunc sen tio uelim scribere.Quamobrem quoniam mihi nullum scribendi argumeno tum relictum est,utar ea clausula,qua soleo,teque ad studium summae laudis cohortabor.Est enim tibi grauis aduersaria constituta 8c parata,incredibilis quaedam expectatio: quam tu una re facillime uinces,si hoc statueris, quarulaudum gloriam adamaris: quibus artibus eae laudes comparantur,in iis esse elaborandum. In hanc sententiam scribere plura,nisi te tua sponte satis incistatum esse confiderem:& hoc quicquid attigi,non feci inflammandi tui ou se,sed testificandi amoris mei.
negotia quomodo se habeant,ne epistola quidem narrare audeo tibi.etsi ubicun*es ut scripsi ad te antea in eadem es naui, tamen quod abes gratulor,uel quia no uides ea qus nos,uel quod excello dc illustri loco sita sit laus tua in plurimorum & sociorum&ciuium conspectu: vae ad nos nec obscuro,nec uarso sermone,sed Zc cla rissima & una, una omniu uoce perferturivnu illud nescio gratulerne tibi,
an timeam,quia mirabilis est expectatio reditus tui.non quo uerear, ne tua uirtus opinioni hominum non respondeat,sed mehercule,ne cum ueneriS,no
habeas iam quod cures :ita sunt omnia debilitata,& iam prope extincta. Sed haec ip sa nescio rectene sint literis commissa:quare caetera cognosces ex alijs.
24쪽
Tu tamen siue habes aliquam spem de republica,siue desperas,ea para, meditare, cogita,quς esse in eo ciui ac uiro debent, qui sit rempublicam afflictam& oppressam miseris temporibus,ac perditis moribus,in ueterem dignitate
ac libertatem uindicatur . M. CICERO S. D. C CURIONI. Ondum erat auditum,te ad Italiam aduentare. m Sex. Uillium Milonis mei familiarem cum his ad te literis misi: sed tamen cum appropinquare tuus aduentus putaretur,& te iam ex Asia Romauersus profectu esse constaret, magnitudo res secisiui non uereres mur,ne nimis ciso mitteremus,cum has quam primu ad te perferri literas magnopere uellemus. Ego si mea in te essent officia solum Curio tanta, quanta magis a teipso praedicari,quam a me ponderari solent,uerecundius a te,siqus magna res mihi petenda esset,contendere.graue est enim homini pudenti peo tere aliquid magnum ab eo,de quo se bene meritum putet: ne id quod petat. exigere magis quam rogare,& in mercedis potius quam beneficii loco nupmerare uideatur. Sed quia tua in me uel nota omnibus,uel ipsa nouitate meoorum temporum clarissima,& maxima beneficia extiterunt: est am mi ingeonui,cui multum debeas,eidem plurimu uelle debere: non dubitaui id a te perliteras petere, quod mihi omnium esset maximu,maxime* necessarium. Nesque enim sum ueritus,ne sustinere tua in me uel innumerabilia non possem. cum presertim confiderem,nullam esse gratia,quam non uel capere animus meus in accipiendo,uel in remunerando cumulando illustrare posset. Ego
omnia mea studia,omnem opera,curam,industriam,cogitationem, mente
denim omnem in Milonis Consulatu fixi 8c locaui: statui in eo me non ossficii solum seuehu,sed etiam pietatis laudem debere quaerere. Necp uero cuisquam salute ac sortunas suas tantae curae suisse unquam puto, quantae mihi sie honos eius, in quo omnia mea posita esse decreui. Huic te unum tanto adiuσmento esse,si uolueris,posse intelligo,ut nihil sit praeterea nobis requirendu Habemus hsc omnia: bonoru studium conciliatu ex Tribunatu, propter nσstram ut spero te intelligere causam: uulgi ac multitudinis propter magni ficentiam munerit, liberalitatem naturae: iuuentutis,& gratiosorum in suso fragiis studia,propter ipsius excellentem in eo genere uel gratia uel diligenotiam: nostram sustragatione si minus potentem,at probatam tamen, Sc iusta& debitam,& propterea sertasse etia gratiosam.Dux nobis & author opus est,& eorum uentoru quos proposui,moderator quidam,& quasi guberna
tor.Qui stex omnibus unus optandus esset,quem tecum conserre possemus, non haberemus. Quamobrem si me memorem,si gratiam,si bonum uisu uel
ex hoc ipso quod tam uehementer de Milone laborem, existimare potes esse ignum denim tuis beneficiis iudicas: hoc a te peto, ut subuenias huic meae se licitudini,ut huic meae Iaudi,ues ut uerius dicam pi ope saluti tuum studiudices. De ipso T. Annio tantu tibi polliceor,te maioris animi, grauitatis, constantiae,beneuolentiae pergate,si complecti hominem uolueris, habiturum esse neminem: mihi uero tantu decoris,tantum dignitatis adiunxeris,ut e sdem te facile adgnoscam fuisse in Iaude mea,qui sueris insalute.Ego ni leuiorire stirem,quum brc ad te scriberem, quantu officii sustinerem,quantopere
25쪽
nihl esset in hae petitione Milonis omni non modo contentione , sed etiam
dimicatione elaborandu,plura scriberem. Nunc tibi omnem rem atque inuosam,me totum commendo,atch trado. Vnu hoc sic habeto si a te hanc rem ampetraro,me pene plus tibi,quari ipsi Miloni debituru.non enim mihi tam mea salus cara fuit,in qua prscipue sum ab illo adiutus,quam pietas erit in referenda gratia iucunda.Ea aute unius tui studio me assequi posse confido.
CICERO PROCOS. S. D. C. CURIONI. ΤRPL.
Era gratulatio reprehendi non solet, resertim si nulla negII
gentia prstermissa est.Longe enim absum,audio sero. Sed tibi &gratulor,& ut sempiternae laudi tibi sit iste Tribunatus, exopto: te horto ut omnia gubernes,& moderere prudentia tua: ne te auserant aliorum consilia. Nemo est,qui tibi sapientius suadere possit te spost: nunqua labere,si te audies. Non scribo hoc temere,cui scribam uideo. Nootii animum, noui consilium tuum: non uereor, nequid timide, nequid stuI te facias,si ea defendes, quae ipse recta esse senties. auod in id reipub. temst pus non incideris sed ueneris udicio enim tuo,non casu in ipsum discrimen rerum contulisti Tribunatum tuum prosectd uides: quanta uis in rep. temo Porum sit, quanta uarietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hoominum uoluntates, quid insidiarum,quid uanitatis in uita,non dubito quin cogites.Sed amabo te,cura & cogita,nihil noui,sed illud ide quod initio seriopsi: tecum loquere dc te adhibe in consiliu,te audi,tibi obtempera. Alteri qui melius consiliu dare possit,quam tu,non facile inueniri potest: tibi uero ipsi
certe nemo melius dabit. Dii immortales,cur ego non adsum uel spectator tuarum laudum,uel particeps,uel socius uel minister consilioruc tametsi hoc minime tibi deest: sed tamen iniceret m nitudo,uis amoris mei,consilio te ut possem iuuare. Scribam ad replura alias.paucis enim diebus eram missu rus domesticos tabellarios,ut quonia sane feliciter,& ex mea sententia remp. gessimus,unis literis totius aestatis res gestas ad Senatu perscriberem.De fastcerdotio tuo quanta curam adhibuerim,quam qua dissicili in re at* causa coonosces ex iis literis,quas Thrasoni liberto tuo dedi. Te mi Curio pro tua incredibili in me beneuolentia,meaque item in te singulari, rogo aio oro,ne patiare quicqua mihi ad hanc prouincialem molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi,cum te Trib.Pl.isto anno fore no putarem. Item* petiuisaepe per literas sed tu quasi a Senatore nobilissimo,tum adolescente etia gra. tiosissimo: nunc a Trib.pl.& a Curione Tribuno,non ut decernatur aliquia novi,quod solet esse dissicilius: sed ut nequid noui decernaturi ut 8c Senatis consultum: dc leges defendasrea* mihi condicio maneat,qua prosectus stim.
Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo. M. CICERO PROCOS. S D. M. CAELIO.Vid tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatoru compositiones,ut uadimonia dilata,&Chresti compilationem mitteres,& ea quae nobis,cum Romae sumus,narrare nemo audeat:Vide quantu tibi meo iudicio tribuam, nec mehercule iniuria. πολιν τι- αρον enim te adhuc neminem cognoui. Ne illa quidem curo mihi stribas,
quae maximis in rebus rem.seruntur cotidie,nisi quid ad me ipsum pertinest
26쪽
bit.Scribent alii, multi nunciabunt, perseret multa etiam ipse rumor. Quare ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed ut ab homine longe in posterum Prospiciente futura expecto,ut ex tuis literis cum so am reip.uiderim,quaole aedificium suturu sit,scire possim. Nem tamen adhuc habeo, quod te accussem: nem enim fuit,quod tu plus prouidere posses,quam quiuis nostrum, in Primis ego, qui cum Pompeio complures dies nullis in alijs,nisi derep. sero monibus uersatus sum: quae nec possunt scribi, nec scribenda sunt. tantum habeto,ciuem egregium esse Pompeium,& ad omnia quae prouidenda sunt inrep.& animo & consilio paratum. Quare da te homini: complectetur mihi crede. Iam iidem illi&boni&mali ciues uidentur, qui nobis uideri solent. Ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem,multumque mecum Gallus nooster Caninius, proficiscebar inde prid. Non. initiat.cum hoc ad te literarum dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio, tum nihil magis quam ne tempus nobis prouinci ς prorogetur. in eo mihi sunt omnia. Quod, quando,& quomodo,& per quos agendum sit, tu optime constitues.
M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AED. CUR . DES.
Rimum tibi,ut debeo, gratulor laetor cum presenti,tiam etia sperata tua dignitate: serius,non negligentia mea,sed ignoratione rerum omnium. In his enim sum locis,quo & propter longinquitatem,& propter latrocinia tardissime omnia perseruntur. Et cum gratulor, tum uero quiviIS uerbis tibi Fratias aga,non reperio: quod ita noctus sis,ut dederis nobis,quemadmodu stripseras ad me,quem semper rideo re possemus. I ta* quum primu audiui,ego ille ipse factus sum: scis quem di, eam: egi pomneis illos adolescentes,quos ille iactitat. dissicile est loqui. Te
autem contemplans absentem,&quasi tecum coram loquerer. Non ςdepol quanta egeris rem,neo quantum tacinus seceris. quod quia praeter opinione
mihi acciderat,reserebame ad illud. Incredibile hoe factu obiicitur: repente uero incessi omnibus istit s. In quo cum obiurgarer,quqd nimio gaudio pene desiperem, ita me defendebam, Ego uoluptatem animi nimiam. Quid quaeris dum illum rideo,pene sum faehus ille. Sed haec pluribus: mi illa ρ alia 5c de te,& ad te,quam primum ero aliquid nactus otii. Te uero mi Ruse dili.
go,quem mihi sortuna dedit amplificatorem dignkatis meae, ultorem non modo inimicorum,sed etiam invidorum meorum, ut eos partim sceler u suoνrum,partim etiam ineptiarum poeniteret. M. CICERO IMP. S. D. M. CA ELIO AEDILI CURULI DE s. V uide quam ad me literae no perserantur. Non enim possum adoduci ut abs te postea quam aedilis es factus, nullas putem datas. presertim cum esset tanta res,tanis gratulationes de te,quia quod Beraba de nihilo. Balbus enim sum, quod non putara . Atqui siei abeto,nullam me epistola accepisse tuam post comitia ista prsclara,quς me aetitia extulerunt:ex quo uereor,ne idem eueniat in meas literas. Equidem nunquam domu misi unam epistolam,quin esset ad te altera: nec misi est te iucundius quicquam nee earius. Sed balbi non sumus: ad rem redeam .Vt optasti,ita est: velles enim ais,tantum modo ut haberem negoth, quod esset
ad laureola facis. Parthos times, quia dissidis copiis nostris: ergo ita accidit. Nam
27쪽
Nam Parthico bello nunciato,locorum quibusda angustiis & natura monotium fretus,ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis, &qiiada authoritate apud eos,qui me non norant,nominis nostri. Multum est
enim in his locis, Hiccine est ille,qui urbem quem Senatus nosti caetera.Cii uenissem ad Amanu qui mons mihi cu Bibulo communis est diuisus aqua rum diuorths: Cassius noster,quod mihi magnae uoluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat: Bibulus prouincia accaeperat. Interea cumeis cophs omnibus uexaui Amanienses hostes sempiternos. multi occisa capti, reliquidissipati: castella munita improuiso aduentu capta S incensa. Ita ui ctoria iusta imperator appellatur apud Issum,quo in loco saepe ut ex te audiui,Clitarchus tibi narrauit Dareu ab Alexandro esse superatu,abduxi exero
citum ad infestissima Ciliciae partem. Ibi quintum 8c vigesimu iam diem ag
geribus,uineis,turribus oppugnabam oppida munitissimum Pindenissium, tantis opibus,tanto p negotio,ut mihi ad summa gloriam nihil desit, nisi no men oppidi: quod si,ut spero, espero,tum uero literas publice mittam. Haec
ad te in praesenti scripsi,ut speres te assequi id quod optasses. Sed ut redeam ad Parthos. Haec estas habuit hunc exitum satis felicem : ea quae sequitur, magno est in timore. Quare mi Ruse uisita, primum ut mihi succedatur: sin id erit,ut scribis,S ut ego arbitror,spissius:illud quod facile est, ne quid mihi
temporis prorogetur.De republica ex tuis literis,ut antea tibi scripsi cu prs sentia,tum etia futura magis expecto. Quare ut ad me omnia quam diligenotissime perscribas,te uehementer rogo. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AED. CVRVLI. Utaresne unqua accidere posse,ut mihi uerba deessent: nec 3 solli ista uestra oratoria,sed lige etiam leuia nostratia desunt aute proopter hanc causam,quia mirifice sum selicitus,quidna de prouinoctis decernatur. Mirum me desideriu tenet urbis,incredibile meos xum,atque in primis tui satietas autem prouinciae: uel quia videmur eam fastinam consecuti,ut non tam accessio quaerenda, quam sortuna metuenda sit: Del quia totum negotium non est dignum uiribus nostris, qui maiora onera
in republica sustinere,& possim&1olea:uel quia belli magni timor impenstdet,quod videmur effugere,si ad constitutam diem decedemus..De Pantheris per eos qui uenari solent, agitur mandato meo diligenter: sed mira pauciotas est,&eas,quae sunt.ualde aiunt queri,quia nihil cuiquam insidiarum in mea pronincia,nisi sibi fiat. Ita v constituisse dicuntur in Cariam ex nostra prouincia decedere. Sed tamen sedulo fit,& in primis a Patischo. Quicquid erit tibi erit: sed quid esset plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae cusrae est Edilitas tua. ipse dies me admonebat. Scripsi enim haec ipsis Megassensibus.Tu uelim ad me de omni reipublicae statu qu- diligentissime peroscribas.Ea enim certissima putabo,quae ex te cognoro. M. CICERO IM P. S. D. M CAELIO AED. CUR. O licitus equidem eram de rebus urbanis,ita tumultuosae concIosnes,ita molestae Quinquatrus adferebantur. nam citeriora nons
dum audiebamus. Sed tamen nihil me magis licitabat quam in iliis molestiis non me,siquae ridenda essent,ridere tecu:sunt enim
28쪽
gissem, militarem rem collocassem,decedere ex S.C.Cupio te Milem ut, dere: miro desiderio me urbs asscit,& omnes mei,tu in primis.
CICERO IN P. S. D. M. CAELIO AED. CVRVLI.
Arco Fabio uiro optimo,& homine doctissimo familiarissime
utor: mirifice eum diligo,cum propter summum ingentu eius, summam is doctrina,tum propter singularem modestia.Eius neσι potiti sic uelim suscipias,ut si ellet res mea. Noui epo uos magnosi patronos . hominem occidat ovortet,qui uestra opera uti uelit: sed in hoc hoolmine nullam accipio excusationem.Omnia relinques, si me amabis, cum tua iopera Fabius uti uolet. Ego res Romanas uehementer expedio,&desidero:
in primis quid agas,scire cupio.nam iamdiu propter hiemis magnitudine nihil noui ad nos asserebatur.
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI. On potuit accuratius agi nec prudentius,quam est actum a te cum Curione de supplicatione.& hercule consecta res ex sentetia mea est cum celeritate, tum quod is,qui erat iratus,competitor tuus Scidem meus,assensus est ei, qui ornauit res nostras diuinis laudiabus. Quare scito me sperare e quae sequuntur: ad quae tu te para. Dolabella a te gaudeo primu laudari,deinde etiam amari.na ea quae speras Tulliae meae
prudentia temperari posse,scio cui tuae epistois respondeant. Quid si mea leagas qua ego tum ex tuis literis misi ad Appium Sed quid agas sic uiuitur. Quod assitum est,Dii approbent. Spero fore iucundum generum nobis: multum p in eo tua nos humanitas adiuvabit. Resp. me ualde solicitat.faveo Cusrioni: Cssare honestu esse cupio.pro Pompeio emori possum,sed tamen ipsa rep.nihil mihi est carius,in q ua tu non ualde te iactas .distrii ius enim mihi uideris esse,q, & bonus ciuis,& bonus amicus es.Ego de prouincia decedens, Qus storem Caeliu praeposui prouincis.Pueruinquis, at Quaestore, at nobilem adolescente,at omni u sere exemplo,necperat superiore honore usus que praeficere. Pomptinus multo ante discesserat. a Q. fratre impetrari non poterat: que tamen si reliquissem,dicerent iniqui non me planc post annu,ut Senatus uoluisset,de prouincia decessisse,quonia alterum me reliquissem. Fortasse etia illud adderent,Senatu eos uoluisse prouincus praeesse qui antea non prsa suiment, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. Denim nunc sollicitus non sum. si fratrem reliquissem,omnia timere. Postremo non tam mea sponte, I potentissimoru duorum exemplo,qui omnes Cassios'Antonios* complexi sunt,hominem adolescente non tam allicere uolui,quam alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est: mutari enim non potest.De Ocella pasru ad me plan scripseras,& in actis non erat.Tuae res gestae ita notae sunt,ut trans monte Taurum etiam de matrinio sit auditum. Ego nisi quid me E tesigmorabuntur,celeriter ut speroJuos uidebo.
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO.
Agno dolore me affecissent tuae litert,nisi ta 8c ratio ipsa depulissset omneas molestias,& diuturna desperatione reru obduruisset animus ad dolore nouu. Sed tame quare acciderit,ut ex meis superioribus literis id suspicarere,quod scribis,nescio:ad enim in illis M. T.Epist. ce q
29쪽
suit praeter querelam temporum,qus non meum animu magis solicitu habe.ret,quam titur Nam non ea cognoui aciem ingenii tui,quod ipse uidea te id ut non pute uidere. I llud miror,adduci potuisse re,qui me penitus nosse deberes,ut existimares,aut me tam improuidit,qui ab excitata fortuna ad inclina. tam,& prope iacentem desciscere: aut tam inconstante,ut colle stam gratiam
florentissimi hominis effundere, a me* ipse deficerem,& quod initio, semoper* sugi ciuili bello interessem. QIod est igitur meum triste consilium ut discedere fortasse in aliquas solitudines nosti enim no modo stomachi mei,
cuius tu similem qiionda habebas, sed etiam oculoru in hominu in lentium indignitate fastidiu. Accedit etiam molesta haec pompa Iietorii meorum,nomeni imper 3,quo appellor. Eo si onere carere, quamuis paruis Italiae lateobris contentus essem.Sed incurrit lisc nostra laurus non solum in oculos,sed iam etia in uoculas malevoloru. Quod cu ita esset, nil tamen unqua de prosectione nisi uobis adprobatibus,cogitaui. Sed mea praediola tibi nota sunt: in his mihi necesse est esse,ne amicis molestus sim. Quod aute in maritimis facillime sum,moueo nonnullis suspicione,uelle me nauigare. quod tame fortasse non nolle,si possem ad otiu. nam ad bellu quide qtii conuenit, presertim conotra eum, cui spero me satisfecisse,ab eo cui tame satisfieri nullo modo potest Deinde sententia meam tu tacillime perspicere potitisti iam ab illo tempore, cum in Cumanu mihi obuia uenisti.non enim te celaui sermonem T. Ampi j. uidisti, quam abhorrere ab urbe relinquenda: quodcu audissem, nonne tibi astirmaui,quiduis me potius perpessuru, quam ex Italia ad beIIum ciuile me exitur u Quid ergo accidit cur consilium mutare,nonne omnia potius, ut in sententia permanere Credas hoc mihi ueIim,quod puto te existimare me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intelligant, me nihil maluisse,quam pace:ea desperata,nihil tam fugisse, Φ arma ciuilia. Huius me constantiae puto fore,ut nunqua Poeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum a. Hortensiis, quὁd nunquam bello ciuili in tersuisset. Hoc nostra laus erit illustrioriquod illi tribuebatur ignauiae: de nobis id existimari posse non arbitror. Nec me ista terrent,quae mihi a te ad timore fidissime at in amantissime proponuntur. Nulla est enim acerν bitas,quae non omnibus hac orbis terraru perturbatione impendere uideaotur: quam quidem ego a rep. meis priuatis 8c domesticis incommodis libenotissime,uel istis ipsis,qus tu me mones ut caueam,redemissem. Filio meo, que tibi carum esse gaudeo si erit ulla resp.satis amplum patrimonium relinqua in memoria nominis mei: sin autem nulla eri nihil accidet ei separatim a reo liquis ciuibus. Nam quod rogas,ut respiciam generum meum adolescentem
optimum mihi* carissimum: an dubitas, cum scias quanti cum illum, tum uero Tulliam meam faciam,quin ea me cura uehementissime solicitere & ei; magis quod in communibus miser is hac tame oblectabar specula. DolabeI lam meum, uel potius nostrum,sore ab rjs molestiis, quas liberalitate sua contraxerat,liberum. Velim quaeras,quos ille dies sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam militipa socero non honestos. Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum expecto de quo mihi exploratu est, ita esse, ut tu scribis: neq; quicqua astute cogito. Siquando erit ciuitas,erit profecto nobis locus: sin autem non erit,in ea idem solitudines tu ipse ut arbitror enies, in
30쪽
quibus nos consedisse audiss. Sed ego sertasse uaticinor,&haec omnia meoliores habebunt exitus.recordor enim desperationeS eorum, qui senes erant adolescente me. Eos ego fortasse nunc imitor, & utor aetatis uitio. Velim ita .sit.Sed tamen togam praetexta texi Oppio, puto te audisse. nam Curtius no ser dibaphu cogitat,sed eum insector moratur. Hoc aspersi, ut scires meta, men in stomacho solere ridere. De Dolabella, quod scripsi, suadeo uideas, tanquam si tua res agatur.Extremum illud erit,nos nihil turbulenter nihil temere ficiemus.Te tamen oramus,quibuscun P erimus in terris, ut nos libeoxos nostros ita tueare,ut amicitia nostra,& tua fides postulabit. N. CICERO IMP. SD. CANINIO SALLUSTIO PRO AEset . Iteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi ad XVI Kal. Sextil.
His ego ordine,ut uideris uelle, respondebo. De successore meo nihil audiui,nec quenqua fore arbitror. quin ad diem deceda,nulola causa est , presertim sublato metu Parthico. Commoraturum me nusqua sane arbitror. Rhodum Ciceronu causa puerorum, accessuru Pu to,nem id tamen certum. Ad urbem uolo quamprimu uenire: sed tamen itcrmeu rem.& rerum urbanarii ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo modo,ut tu me possis in Asia conuenire. De rationibus reseoxendis,non erat incommodu te nullam referre,quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem: sed id uix mihi uideris per legem Iuliam sacere posse, qua Bis
huius certa quada ratione no seruat,tibi magnopere seruanda censeo. Quia scribis Apamea praesidiu deduci non oportuisse,uidebam idem caeteros existitimare,molestem serebam de ea re minus commodos sermones malevolorufuisse. Parthi transierint,necne,praeter te uideo dubitare nemine. Itaq; omonia praesidia,quae magna& firma parauera,commotus hominu non is ubio sermone,dimisi. Rationes mei Quς storis nec veru suit me tibi mittere, nec tamen erant consedis.eas nos Apameς deponere cogitabamus. De preda mea Praeter aus stores urbanos,id est Po. Ro. terrunciu nec attigit, nec tae urus est quisqua. Laodicee me prςdes acc pluru arbitror omnis pecunie publicae,
ut & mihi & populo cautu sit,sine uessiturae periculo. Quod scribis ad me de dragmis CCCLDDD,nihil eli quod in isto genere cuiqua possim commost
dare.Omnis enim pecunia ita traistatur,ut prsda a Praesectis: quae aute mihi attributa es a Questore curetur. Quod quaeris,quid existimem de legionisibus quae decreis sunt in Syriam antea dubitabam uentvrsne essent: nunc mihi non est dubium,quin si antea auditum erit otium esse in Syria,uenture nosint. Marium quidem successorem tarde uideo esse uenturum, propterea quod Senatus ita decreuit,ut cum legionibus iret. Vni epistolae respondi uenio ad altera. Petis a me,ut Bibulo te quamdiligentissime commendem in quo mihi uoluntas non deest,sed locus esse uidetur tecum expostulandi. S Ius enim tu ex omnibus,qui cum Bibulo sunt, certiorem me nunquam secis sti, quam ualde Bibuli uoluntas a me sine causa abhorreret. Permulti enim ad me detulerunt,cum magnus Antiochiae metus esset,& magna spes in me atque in exercitu meo, litum dicere,quiduis se perpeti malle, quam uideri inuisse auxilio meo.quod ego officio Quaestorio te adductum reticere de Pa tore tuo non moleste ferebam:quamquam quemadmodum tractarere,