Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

118 2Dissertatio Secunda

Mercem : matriinonio copulantur, inquit , aut alioqui mutuo

compuxu jungunIur , fratrum sororumve sisi , is ex his progeniti tiberi, iique vel soli, vel pater 69 Aius cum flia Smatre, non dirimantur tantum, sed N fusibus caedantur. Adde

chaelem Attaliatem Θησsi jur. iit. 26. & Jus Graeco Romanum, quod Bonifidius & Freherus edidere , lib. III pag.

s. V. Ex Oriente nunc pergamus in occidentem, ubi Honorii constitutio : Post annos centum, di quod excurrit, sexto a nato generis humani Servatore saeculo, intemerata, medios inter barbarorum furores , stetit. Cum enim Ostro- Gothi finibus suis egressi, Italiam a Zenone sibi concessam, Romanasque provincias armis occupassent, hanc erga victos Ronianos humanitatem eXercuerunt, ut cuique liberum permitterent, sua lege Vivere, ipseque Theuderichus

Rex in Edicto, quod Petrus Pithoeus publicavit, diserte

caveret: Edictum illud promulgari, fama Iuris publici reverentia , cu legibus omnibus cunctorum reverentia Iemandis: quibus verbis haud dubie Romanas leges indicari, recte observavit H. Conringius de orig. Jur. Germ. cap. Saepius inde eveniebat, ut nuptiae a Consobrinis eX Rescripto peterentur . cujus formulam , Velut quotidianam & frequentem, nobis conservavit Cassiodorus, Theoderici Gothorum Regis Cancellarius, lib. VII. Variarum 46. quam integram rcscrre non pigebit. Verba formulae: Institutio divinarum

Iegum humano 1uri mini at exordium, quando in illis capiti. bus legitur praeceptum , quae duabus rabulis probantur adscripta. Sacer enim Moses, divina institutione formatus, oraelitico populo inter alia de ivit , ut concubitus Dos a vicinitaIe pii sanguinis abstinerent e ne is se , in proximitatem redeundo , polluerent , cu dilationem providam in genus extraneum non haberent. Loc prudentes viri sequentes exemplum , longius publicant observantiam posteris transmiserunt: reservantes Principi

142쪽

de Nuptiis consobrinorum.

cipi tantam beneficium , Consobrinis nuptiali copulatione jungendis. Intelligentes rarius posse praesumi , quod a Prnit ite jusserant postulari. Admiramur inventum , N temperiem rerum supenda consideratione laudamus , hoc ad Principis fuisse remissum judicium. Ut qui populorum mores regebat , ipse moderata concupiscentia fraena laxaret. Et ideo supplica Ilouum tuarum tenore permoti , si tibi illa tantum consobrini sanguinis vicinitate conjungitur , nec alio gradu proximior approbaris . matrimonio tuo decernimus esse sotiandam, nullamque vobis exinde jubemus seri quaesionem, quando N leges nostra permitti voluntate consentium , ta vota vestra praesen Iis auctoritatis beneficio 'rmaverunt. Erunt vobis itaque Deo favente, posteri Iolenniter heredes , castum matrimonium , gloriosa permixtio , quando quicquid a nobis feri praecipitur , necesse est, ut non culpis, sed laudibus applicetur. Alia Westro Gothorum sive visigothorum fuit ratio : hi enim cum sequente, vel, si Pagium sequimur, eodem, quo Honoinrius Ravenmue lagem tulerat, anno Romam ceperant, ac

direptis Italiae spinis, mox onusti in Galliam concesserant , sua ime .el more usi videntur. Sub initium saeculi sexti, deinde Anianus , Alarici Regis Referendarius , ex Codice Theodosiano , Gregoriano , Hermogeniano , Pauli sententiis & Cau Institutionibus Corpus aliquod Romanum composuit, suique aevi jus & barbariem orbitrusit. At breviarium ejus I. an. C. N. Si nupt. ex rescr.

pet. satis docet, Theodosii magis, quam Honorii legem Gothis placuisse; unde & in ipus eorum legibus, ab Eurico compositis, usque ad sextum cognationis gradum nu-stiae prohibentur. Nec alia ratione interpolatus Cajus. Instit. tit. 4. g. 6. Fratres enim amitinos S ronsobrinos in 'Matrimonium jungi nulla ratione permittitur. Ubi Amantis

non C i, sed temporis sui doctrinam tradidit; quod post Cujacium , Britanium, Fabrotum, Aleander, Oiselius &novissime Clarissimus Schultillius in notis observarunt. R 1 Floruit

143쪽

13o Thsertatio secunda

Floruit Cajus sub Marco Antonino, quem ipsum Faustinam consobrinam duxim notavimus supra: & fallitur omnino Augustinus, quum in libro de propriis Nomin. Pand. Ca-jum Justiniani aequalem facit , nec melius Holmanus eum Theodosii aetate vixisse & Graece Institutiones composuisse putavit ad 3. 4. I. de Nupt. & l. 8. Obf. cop. q. s. V I.

Legum visigothicarum usus in Hispania & Gothia, id

est Narbonensi Gallia, saeculo sexto dc deinceps fuit maximus , ut fortassis non errarit, qui prohibitionem conjugii Consobrinorum ab his ad Francos, inde ad alios Germaniae populos dimanasse putet. Quamvis enim in Lege Salica tit. XIV. f. i6. tan brinorum nuptiae disertis verbis prohiberi videantur; Hieronymus tamen Bignonius in

notis observavit. non modo illud caput a riniis manuscriptis codicibus abesse, sed idem, ex Synodo Turonica II. sub . Chariberto Rege habita, in ceteros codices irrepsisse. Ea- 'dem certe Synodi, quae vulgo legis Salicae , sunt verba:

Si quis sororis aut fratris suam, aut crege alterias gradus conassetnam, aut fratris uxorem, am avunculi sceleratis nutiis m

i junxerit. huic paene subjaceat, ut a tau consertio separetur. Atque si suos habuerint non habeantur legitimi heredes, sed infamia snt notati. Sub Gothorum autem imperio Legum Romanarum, & maxime quidem Codicis Theodosiani, in Gallia usus esse coepit; unde Agathias lib. i. de rebus Iustin. Francos, in contractibus matrimoniis, leges Romanas servasse testatur, & Corporis Cheodosani . Marculphus meminit, form. I 38. Ex hoc etiam, vel si mavis , ex interpretatione Aniani legis 3. C. N. de inces. nuptiis, pri- . ma sunt vetita con brmorum conjugia Narbonensibus , &deinceps per Galliam universam. Eodem quippe anno FO 2. quo Codex Theodosianus promulgatus est, in concilio Α- gathensi c. 6 t. mox Epaunensi c. 3o. Aurelianensi III. C. Io. Arvernensi C. II. Aurelianensi iv. c. 27. di tandem in dis

144쪽

de Nuptiis Consobrinorum. m

dicto Turonens can. 2I. ea matrimonia vetita fuere. Vid. Innocentius Cironius lib. v. Obs. c. 6. Deinde Concilium Maguntiacum anno salutis 8i3. jussu Caroli M. celebratum canone F . vctuit: ne quis in quarta generatione amplius conjugio copuletur , is si post interdictum inventum fuerit, separetur. Idem in Additione Capitul. Ludovici Si quis consobrinam duxerit, anathema sit. Poenitentia publica imponebatur illis, qui in quarto gradu nuptias contraxerant, qui in tertio separabantur, ex Capitul. Synodal. Pipini Regis C. I. Easdem quoque leges jam Clotharii tempore, Alamanni & B ovarii , Francorum Austrasiorum Regibus subjecti , acceperunt. Apparet id ex cap. XXXIX. Legum Alamannicarum , ubi haec leguntur : Nuptias prohibemus incoas. Itaque uxorem habere non liceat socrum, nurum , stria venam , nisercam, suam fratris, stiam sororis , fratris uxorem uxoris sororem. Filii fratrum , fui sororum, inter se nuiala praesumtione jungantur. Si quis contra haec fecerit, a loci ,-dicibus separetur, ου omnes facultates amittat, quas Ascus acqui-rar. Si minores personae sunt, quae se illicita conjunctione polluerunt , careant libertate 'servis A casibus aggregandae siunt.

Idem continctur L L. Baiwar. tit. G. cap. I. & Langoba di ex Papae, ut dicitur, literis ordinariam incestus poenam habuerunt l. 2. tit. 8. l. 4. II. Consobrinam, neptem,nmercam , fratris uxorem, uri etiam de propria cognatione, aut quam cognatus habuerit, nullus audeat in c. Hugio copulare. Si quis huic tali nefario conjugio se conjunxerit, cu in eo perman- heris, s at se Disicopali auctoritate anathematis vinculo esse inno datum ; ut nullus sacerdos ei tribuat communionem. Si vero

conversus divis que fuerit ab illicita copulatione, dignae poenirentiae submittat, ut sacerdos Dei consederaverit. S. VII. Iure Canonico nihil certius , vam Consobrinorum conjugia multis Constitutionibus Ecclesiasticis prohibita esse& damnata. Pontifices namque , pariter ac olim Judaei, δε memum lagi divinae expressie ponendum rati, quod ge

145쪽

i 3 α Tubsertatio secunda

nerali illo Dei praecepto Levit. XVIII. omnigenos con-s anguineos inter te nuptiis arceri credebant. Juris quoque ei Vilis licentia immoderata ut quidem erat eorum opinio)temperanda dc cohibenda videbatur , quo latius cognationum necessitui ines protenderentur. Initium variat. Constantinum laudat Eusebius , Quod Licinii audaciam represserit, qui jus civile de nuptiis auolere voluit. ViX certe ante Synodum sextam, illud abrogatum esse, ex ejus can. colli.

gi potest . Alii Fabianum jam taculo tertio duos gradus

addidisse ferunt: alii ipsorum Apostolorum Canonem 38. crepant, ubi: Qxi duas sorores duxit, aut consobrinam clericus esse non potes: Vcrum, ut de horum fide nihil dicam Contius re ste observavit . Haloandrum male hic consobrinam transtulisse. Gregorius Magnus . Lib Mauricio Imp. ineunte saeculo septimo , erimus ad septimam usque generationem, gradus cognationis Observari voluit , c. I. caus. 3 s. f. a. 3. cujus ec bellam nationem supra examinavimus pag. 19. Eum deinde Alexander Il. Callixtus , Nicolaus, Julius, Innocentius III. aliis quidem atque aliis rationibus, hactenus tamen omnes secuti; quod ad nimiam in nuptiis coarctandis severitatem inclinarunt. Sed ipse Gregorius I. qui muros posuit, ipse sustulit : nam dispensationem in Consobrinorum nuptiis fecit Anglorum genti, cum adhuc essent neophrti, id est recens ad fidem Chriui venissent. Eadem ratione Nor egis, novellis Christianis se accommodavit Papa , eorumque infirmitati veniam dedit, ut docet Cujac. ad c. d. cons cst Gn. Immo illustribus & maximi nominis viris Pontificem nuptias has permittere -lere, ait Mornac ad i. r4. & 42. D. de Rit. nupt. Sic o

lim Maximiliano , ejusque filio Alberto , dispensatione sua

indulsit Pontifex : quod habet rationem. Ludovico autem VII. Francorum Regi aqua & igni omnibusquc sacris Innocentius interdixit, . quod consobrinam sibi sociarat. Mi. rum i si Angelus ad i. 78. g. 8. ad Sci. Treb. de hoc ma- primonio vere scribit: Licitum olim de jure civili. Sed hodie

146쪽

ri Nuptiis Confibrinorum.

.' ab Ecclisa interdictum. Et ideo, quia filum siccissa intem dieii , eadem in ratibus merito dispensat, O potissimum inter retules. Sed hodie Eccissa es ita vexata , quod usque ad farnarias Papa permittiI. f. VIII. Atque ita tandem emensi sumus varium & dissicile tractationis iter. Multa de moribus addi possent, nisi modum dissertationis jam migrassemus. Sunt, qui legis divinae &naturalis simplicitati inhaerent, nec ut foedas damnant nuptias, ouas Auctor Naturae & omnium persectimus Legislator foeditatis non accusavit. Ita apud Belgas dc Zelandos

testatur Brouerus de Iure Connub. lib. II. cap. I 2. n. 8.

nihil obesse , quin cognatio longe dissita & propemodum

sublata, nova conjunctione colligatur. Plerique autem Europae populi jus Pontificium sequuntur; alii simpliciter, alii ita , ut accedente Principis Rescripto legitimae fiant.

De Anglis Ec Helvetiis vide P. Martyrem 2. Dc. comm. Io. De Brande urgo-Marchicis Brunnemann. ad i. I . C. de

Nupt. De Saxonibus CarpZ. Iurispr. consist. lib. II. tu. s. def. 78. n. 8. De Hassis Kitralium in Synopsi matrimo cap. , . theor. 8. lit. d. De Getris Goris tradi. 4. Advem. f. 6 De Transisalanis Landrecht van Overysiel pari. 2. C. I. art. I4. De Danis, Palatinis, murtenbergis, Mecten- burgis , Prussis & Pomeranis Gisebertum sustin Harmon. Iab. I. Di. io. g. 4. qui dc varia poenarum genera recenset. Relegationem dictarunt Ienenses apud Lynckerum dec. oos. Si quis heres institutus fuerit, sub conditione, si consobrinam duxerit, iis in locis . ubi prohibitionis relaxatio aere vel precibus obtineri nequit, conditio pro non adjecta habetur. Vide Schilter. Exerc. ad Pand. 38. S. Ios. Ceterum si quaeritis, Consobrini, quid in hac jurium fluctuatione consilii sit 8 Alii vos ad Paulum in I. i4 9 q. in f de Ritu nupi. alii ad Paulum majorem I. ad CorinIθ. XI. v. 13. alii ad Calvini epis. 386. ablegabunt. Id au-

147쪽

13 Dissertatio secunda de Nuptiis ,e.

rem vobis in aurem , Augustinum patres , ut religiosos, laudasse , quibus curae fuerat, propinquitatem fugientem conjugio liberorum revocasib. Ex hujus itaque sentcntia Felices, quibus sa licenti humana malignas Cura dedit leges: id quod Natura remitturi viri jura negant.

148쪽

DISSERTATIO TERTIA,

TITULO IMPERATORIS

RUSSORUM.

Vae hominum, ere Imperiorum sunt vices ; nascuntur . crescunt , senescunt, moriuntur: omniuhi lex est, non durare semper , nec manere vestigio eodem. Quo plurium vero salus , aut infelicitas, a conversionibus civitatum suspenditur, eo magis sunt conspicuae, dc vincunt plerumque sapientiam humanam. Nihil hic numeris Platonicis tribuimus. Fatuum est Stoicorum fatum ; nec Geniis rcgnorum tanta apud nos vis est atque potestas. Unum cognovimus Deum , qui ex Oriente volucrem, e terra longinqua effectorem conuiti sui vocat. Is omni aevo excitavit viros Hercule valentiores , qui domitis barbariei monstris, cultum sacrorum , litteraS, mores, dc urbanitatis lumen. ad rudes subjectos suos transtulerunt.

Hoc in Historia prisca qui non miratur, praecipuum ejus haud percipit fructum: id qui hodie in Moschorum impe-- S rio

149쪽

136 Missertatio tertia

rio non videt, rerum omnium est ignarus. Non obscurum modo saeculis recentioribus fuerat Russae nomen, sed fame.

peste, seditione aulica, & Talarorum jugo turbatum : imismo gentes Europae cultiores, ipsam immanitatem ab ea forismidiuant , & ignorantiam ; quae ibi pro instrumento foveis batur extinguendi . sensum impositae te vitutis. At Petrus Alexius, Russiae Principum , quotquot fuerunt, sapientissi. mus, postquam multorum urbes & mores, velut alter Ulysises , providus inspexit, quicquid ubivis egregium est, litterarum , siderum , ventorum doctrinam , peritiam rei na. valis, morum elegantiam, paucis, belli & pacis artes, in

usum gentis suae, rutis cautae natura, siqnverti eique stupenda celeritate nominis claritudinem conciliavit. Non repetam victorias a natione fortissima partas , erecta terra marique trophaea, fines propagatos , provincias Commercio dilatas,& munimentis tirmatas. Vel unicum modo apparatum n

valem dc militem numerosissimum intueamur, quocum Heis ros ille novae militiae tirocinia exhibuit Europae, tantiqueese exersitum, quanti Imperator est, ostendit. Sic factum, quod Livonorum animus, ante hos annos ferme ducentos, praesagiebat, apud Thuanum lib. xxxiv. Moschos, qui maximam Septentrionis partem tenerent, sibi classis potesas fere Narvae condito emporio , ου extructo armamentario , non solum in Uuoniam, sed etiam in Germaniam, effuso exercitu penerraturos. Post bellicos itaque sudores, & invidiam rerum gest rum magnitudine superatam , is Victor & Triumphator a populo lito assentante, & Regni Proceribus, Caesar, Imper, tor , Augustus silutatus est ; ipseque professus inaniumosor, summa illa principatus nomina haud invitus adoptovit. De his qualicunque exercitio Academico , sine ira, studio, aut adulatione, quorum causas procul habeo, Cominmemorare consilium est. Non alius enim nobis propositus

est finis, quam ut Iuvenes, ad egregium publicum nati, &in Academiis formandi . specimen habeant Notitiae Regn rum dio Rerumpublicarum Europae, quam anno proximo,

150쪽

πde Tituo Imperatoris Ru rum. I 37

ad succini has positiones, quoad ejus a nobis fieri potest, trademus. Omnia , quae de pulcherrimo hoc argumento dici possunt, nemo hic expectet. Satis enim didici, in cavasa invidiae plena, privatum non decere judicis aut advocati personam induere, sine jussu Superiorum. Scio etiam Principcs gladio potentes, non magis metucre calamos privatorum , quam inuitae in proverbio muscas haud captare. dicuntur. Alia igitur servabimus domi: alia relinquemus 3

his , qui in ipse rerum exercitio , talia perspiciunt selicius.

C A P U T P R I M U M. Titulorum, quibus Russae Principes usi,

rationem & fata exponit.

s. I. R Forum antiquitas, sedes , nomen. Cur Dromitae, muschi, Solsae , GAra Sytbae, Raeti Normanni , RUgι dicantur. Edech. e. 3 8. allustratur. II. Roxalani, eorum propago, commereia cremtibellinis exercuerens. Pelles Babylonicae ει Parthiια in ι. 16. S. 7. de Publiean. unde petitae. hahalae de Vellere dareo origo. Regibus Roxolanorum sipendia solverunt Romani. UI. An Consantinus M. Rogorum Principem Dapiferum Imperii ςν earlι An is a ctor ti. rati Magni Ducis, disquiritur. Nieepborata Gregoras , Reherus notantur. IV. RusfFruni bella , commercia , facra communia cum 'tantinis , a galbus Graec; dies . Riolia olim metropolis sera tae profana. v. Rugsae quoudam divise Principes foris Reges, domi Daces malui dicti. Totus litatus enarratar. VI. Regium diadema propria , non Fapali sectoritate a Bassio sesceptum : contra 'vium, Pi ecium, Larnaidum. aliosque. Vii. Gar Ruthe- nica lingua Regem notat; Ied Russis, vicin s remotis Caesarem sue sicare visa est. UlIl. Basilius N Ioannes Bastius ab Anglis, Gallis, Germanis, Belgis Foederatis , Persis pnblice privatimque Imperatores dicti. IX. Litterae maximiliani I. ad Babsilium , cοπ-tra Herbo Zainium vindicantur. X. Puibus rationibus Petrus a- eatas titutam Imperatoris sibi nune arrogaris , comicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION