Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

1o8 Dissertatio quarta

dabo Opianum dicto titulo XI. S. ets. Tutoris auctoritas cessaria est mulieribus quidem in his rebus, s lege aut legitimo judicio agant, s se obligent, s civile negotium gerant, s libertae suae permittant in contubernio alieni servi morari ,s rem mancipi aliιnent. Pupillis autem hoc amplius .in reruta nec man-ripi alienatione, tutoris auctoriIate opus es. Primum , ait, tutoris auctoritatem inperponi debere, si mulier lege vel legitia mo Iudicio agat. Latius patet lege agere, quam legitimo judicio agere, quia sine judicio lege agi potest, cum adoptiones , manumissiones, aliaeque id genus sistennitates imperio Magistratus fiunt. Unde in famosa l. Barbarius 3. D. de

. Prael. scriptum est: apud eum egerunt vel lege, vel quoatio jure. Legis enim actiones erant solennes actiones ex

XII. Tabulis aliisque legibus descendentes, de quibus peculiari capite Brisionius lib. IV. selen. antiquit. cap. 2o. Judicium autem legitimum dicitur , quod vetere di antiqua lege introductum receptumque est, cujusque formula a Praetore secundum leges impetratur: veluti de pastu pecorii , de pauperie, damni injuria, &c. Legitimas actiones Pomponius in l. 2. g. 6. de O. P. Iudicia Papinianus appellavit in I. I. D. de Praescr. verb. Haec autem discrimina, postquam extraordinaria judicia facta, sublata quoque sunt,& res judiciaria eo redacta, ut possimus cum Paulo dicere, in extraordinariis judiciis, ubi conceptio formularum non observatur, subtilitas supervacua est. Interim mulier non temere judicium suscipere debebat, sed tutore auctore, propter forensium rerum ignorantiam , dc sexus levitalcm , & stolae matronalis decus. Deinde tutor adhibendus mulieri, s se obliget. Lex Laetoria vetabat minorem annis XXV. stipular , , passive . id est, spondendo se obligare, quemadmodum Priscianus lib. VIII. Suetonium interpretatur. Haec vero tam laminas, quam mares, complexa videtur, quia utriusque sexus legitima aetas est & mansit Σy. annorum.

Scd hoc amplius mulier annos Laetoriae legis egressa, sine tutore moribus Romanis sese firmiter obligare dc conditionem Diuitigoo by Corale

222쪽

de perpetua feminarum tutela '. 2oy

nem suam deteriorem reddere non potuit; ob sexus insirmitatem. Cicero pro Caecina cap. 2y. mulier sne Iutore auctore promiserit , deberi . non es aditus ad hujusmodi res asserendas, neque potentiae cujusquam , neque gratiae. Sed contra, feminam minorem 2s. annis absente tutore sibi stipulari, suamque conditionem meliorem facere poste dc potuisse, non ambigitur l. 7. C. de conir. sipui.

Porro tutoris auctoritas necessaria mulieribus, s eisile negotium gerant, pergit Ulpianus. Alia nimirum negotia juris civilis sunt, alia juvs gentium l. 17. S. I. D. de Poenis. I. I s. D. de Interdict. In illis tutor adhibendus iure ordinario, sicut ad omnia, quae solennitatem juris desiderant I. 19. de Aus . tui. I. ult. C. de In sit . dand. tui. quia jus legitimum tutorem , non curatorem novit. Ad civilia autem negotia pertinebat, nuptias contrahere, dotem dicere, testamentum facere. manumittere , hereditatem adire, rem mancipi alienare, & tutelam liberorum gerere: de singulis sit

gulatim. Tribus olim modis nuptiae contrahebantur, conatarreatione, coemtione & usu : nullo autem sine tutoris au- .ctoritate in manum viri conveniebat uxor. Ulpian. tit. XI.

g. 22. dc Cicero pro Flacco, de Ualeria Andronis Sextilii

uxore : In manu , inquit, convenerat. Nunc audio: Sed quaero utrum usu, an coemtione λ Usu non potuit. Nihil enim ρο- re' de tutela legitima sne omnium tutorum auctoritate diminui. Coemtione Z Omnibus ergo auctoribus : in quibus certe Flaccum fuisse , non dices. Nuptiae autem , ut rectius curarentur,

Lege Iulia de maritandis ordinibus cautum, ut ad dotem dandam , dicendam , promittendam , si legitimum tutorem non habeat, a Praetore urbano in Urbe, a Praeside in pro- 'vinciis tutor constitueretur. Ulpianus tu. n. f. 2o. Eoque pertinet Terentii Clementis l. 6 I. D. de Pure dot. ut inscriptio docet. Cicero pro Flacco cap. as. Doli , inqui V seria pecuniam omnem suam dixerat. Nihil sorum explicari

potes, vis ostenderis, illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, Dd E quae

223쪽

etro Tifertatio quarta

quacunque sine Ioc auctore est dicta dos, nulla est. Idem pro Caecina cap. et s. de Fidiculanio Falcula et Iste vester restis,

qui ausus est dicere, fecisse videri eum, de quo ne cujus rei aria gueretur quidem scire potuisset, irae nunquam auderet judicare. deberi viro dotem , quam mulier nullo auctore dixisset: Ait dixisset e Lex enim dotis dictionem, promissionem, dationem. discrevit: quia dicere dotem, est absque stipulatione promittere, sol cnnibus verbis, sine interrogatione: si quis au- . tem promittebat. stipulationem ut adjungeret erat necesse Dicendo tres tantum personae, mulier ipsa nuptura , vel ejusjusiu debitor, vel parens virilis velut pater & avus paternus; at promittendo Omnes obligabantur, Cajus lib. a.' inst. t. p. L 3. Ulpian. tit. VI. f. 2. I. qi. D. de Jure rit. Dari autem dos dicebatur praesens, Cum pridie nuptiarum, vel circiter, consignata apud auspices deponebatur, in crastinum nuptiarum viro tradenda: quemadmodum in Messalinae cum Silio nuptiis factum, Tacitus & Suetonius memoriae prodidere. f. XII. Testamenti factionem mulieres antiquitus; cum in comitiis vel in procinctu testamenta fierent , non habuisse Constat ; eas etiam quae per sarreationem, Vel per aes ac libram in viri potestatem venissent, testari non potuisse, ae que certum est: loco enim filiarumfamilias erant, carumque bona omnia mariti fiebant: At iis, quae sui juris erant, te-1hamentum, & Ciceronis & Ulpiam aetate condere licuit,

modo tutoris auctoritatem adhiberent. Actus enim testaniadi causa subtilissima est l. 28. C. de Testament. si libra, ansus, mancipationes, aurium adtrectationes, testes, signa, ta- hulae dc cetera actu continuo adhibenda Considerentur. Adde fraudes & falsa , quibus reprimendis lex Cornelia ferri

debuit, quam testamentariam vocat Cicero Verr. L. cap. ΛΣ

& Paulus lib. V sent. tit. Σs. his vero odorandis sola mulier non satis erat versuta. Ideo Ulpian. tit. XX. F. iei

eminae post duodecimum annum aetaIis Iesumenta facere possunt.

224쪽

de perpetua feminarum rutela. III

atore auctore, donec in tutela sunt. De suo tempore testatur Cicero pro Caecina cap. VI. sed maxime in Topicis cap. IV. Si ea mulier restamentum fecit , quae se capite nunquam diminuit , non videtur ex edicto Praetoris, secundum eas tabulas possessio dari. Quidam ex his verbis colligunt, cam muliercm tantum, quae convenit in manum, testari potuisse; recthis Boetius ea explicat de mulicre, quae testamentum fecit, sine tutoris auctoritate: hanc etenim nccessariam fuisse Livius docet lib. XXXIX. c. o. ubi meminit cujusdam Hispalae Feceniae , meretriculae M libertinae mulieris, testamentum facientis Romae, tutore a Tribunis Praetore petito, dc amatorem suum aEbutium heredem instituentis. Sequitur manumissio, quam in censum negotiorum civilium reserendam esse , vindicta , colaphi, rapismata, circumactiones , dc verba solennia satis evincunt, a Constantio. dcmum sublata. Lege Elia Sentia ne minor qui- de . licet' mentum facere, dc heredem instituere, dc legata relinquere posset, libertatem servis conferre poterat; ne horum fraudulentis adulationibus ac dolosis artibus cir- .cumscriberetur. Iisdem insidiis mulieres earumque facultates , Romae in mancipiis magnam partem consiuentes, eX- positae erahi, unde Ulpianus tit. I. S. I . Mulier, ait, quae iuruieta es, pupillus tu pupilla manumittere non possunt. Cum quo convenit fragmentum lacerum quidem, sed pulcherrimum , a Claudio Puteano Senatore Parisiensi erutum, dc Collationi Mosaicarum & Romanarum legum a Pithaeo subjectum , cujus verba ex S. I s. subjiciam eo lubentius, ut patescat, auctoritatem horum tutorum , pariter ac pupilla- 'rium, confestim in ipso negotio interponi debuisse : Mulier sine rutoris auctoritate manumittere non potest nis jus li-εσι-- habeat , Iunc enim is vindicta sne tutore manumittere

potes. 'χnde si mulier absens liberum esse jusserit , quae jμι liberorum non habet . quaestum est, si tutores ejus auctoritatem

si commodem eo tempore, quo episula scribitur servo a domina,

225쪽

de perpetua feminarum tutela. a II

Pupillis autem hoc amplius etiam in rerum nec mancipi alienarione tutoris auctoritate opus es. Id eth, in vestibus, metallis, gemmis , aliisque quae pondere, numero & mensura conia

itant, de quibus Amplissimus Vir, Cornelius van Binckers-hoeli de rebus mancipi c. Ad alienationem & Usucapio pertinet : vix est enim, ut non videatur alienare, qui patitur usucapi, infit Paulus I. 28. D. de V. S. Jam autem uti

res pupilli immobilis usucapi non potest . I. 48. D. de A. R. D. quod Cicero etiam novit, qui in I. ad Atti c. epist. s. ait : De tutela legitima, in qua pupilla st, nihil usucapi posse. Sic idem in Oratione pro Flacco testatur . nihil posse

de tutela mulierum legitima sine omnium tutorum auetoriis late deminui, atque adeo Valeriam ipsam usu uxorem fieri, sive usucapi matrimonii causa non potuisse, sine Flacci auctoritate , qui unus erat ex tutoribus mulieris. An dc Donatio huc pertineat, minime ambigendum: est enim alienatio , &, ut ceteri actus inter vivos, mancipationis solennitatem re trebat. At parum usitatas fuisse olim donationes apud Romanos , etiam in personas conjunctas, ostendit Polybius in Excerpt. Petres. pag. I sq. ne dicam mulierum genus avarum esse l. 4. S. I. D. ad SCt. Velib. adeo ut miraculi loco habeatur, cum mulier donet, arg. l. 33.

I. D. de Donat. int. vir. ait Mascard. de Probat. c. Io. n. 29.

Quae forsan ratio est, cur Iurisconsulti de donatione nihil memoriae prodiderunt. Illud denique manifestum cst, mulieribus , H Tutelam filiorum a Principe impetrarunt, tuto ris auctoritate suisse opus I. M. D. de Tutia. quia tutela civile munus vocatur in l. 6. S. I s. D. de Exc. Iul.

S. XV. Quibus in negotiis mulieri tutoris auctoritas necessaria sit. vel non sit, vidimus hactenus, ex quibus simul, quatenus muliebris haec tutela cum pupillari conveniat, vel ab ea distet, apparet: Sic quod ad potcstatem attinet, cas disterrediXimus f. 9. quoad res item quarum alienationi auctoritas accedere dcbet . . I . At aliae adhuc supersunt differentiae, sicco

pede

226쪽

,r Dissertatio quarta

pede hic minime Dtaetercundae. Ac primum quidem Regula Iuris antiqui cit ; una, tutorem habenti tutorcm non dari : dc altera; certae rei vel causae tutorem pupillarem non dari. I. 27. D. de Testam. rvt. neque enim leX, quae tutelam stabilivit, ejusmodi casibus extraordinariis eam accommodaverat, neque a Iurisconsultis co ab initio produci poterat; quod tamen deinde factum esse, primus egregie ostendit Vir Excellentissimus Gerti. Noodi lib. I. Probabit. cap. a. Dudum vero, dc inde ab Augusti arvo, ex lege Iulia dc Papia de maritandis ordinibus, secutisque Senatusconsultis mulieri , cum tutore suo agere volenti, etiam ad dotem constituendam, & hereditatem adeundam tutor dabatur, auctore Ulpiano ιιι. XI. f. et O. 22. S et . Quae species sub titulo Codicis, In quibus causis tutorem habenti tutor dari potuit, non reperiuntur. Hinc dc aliud discrimen emergit : Pupilli omnes sub tutela testamentaria , vel legitima, vel dativa erant constituti: Mulieres autem viripotentes innuptae auXilio Curatorum , ad annum 2y. saltem post D. Marci constitutionem, res suas administrasse videntur, nec tutores sibi elegisse, nisi aliorum interesset, actusque inter vivos vel mortis causa talis celebrandus, ad quem tutoris auctoritate esset opus; tum vero, sicut impuberi, etiam in-Vitae puberi, tutor ex juris ratione petendus. Argumento est Hispala Fccenta , quae post patroni mortem , quia in nurutius manu erat, demum cum restamenetum faceret tutorem a

Tribunis & Praetore petiit, auctore Livio Lib. XXXIX. C. 9. Atque inde est, quod Jurisconsulti & Impp. tot locis Curatoris mulierum meminere , in l. 36. l. 37. g.

I. l. 67. S. 2. D. de Eliu nt t. l. s. 3 32. D. de Purerit. I. 7. D. ad L. Jul. de Adult. Paul. lib. II. sent. 1it..i9. 3 9. I. 3. l. 7. fluit. C. de Interdict. mair. In quibus aliisque textibus Jac. Raevardus lib. II. Varior. c. Io. CX Prudentium intentione & sententia, vocem Iutores reponendam cXistimat , quam Tribonianus in curatores mutarit , ex Luculi

sui usu: at huic plus una ratione fatisfecit Vir Clarissimus

227쪽

de perpetua feminarum tutela. 2Is

Antonius Schultingius ad d. l. Paul. qui tamen cum Uertranio Mauro de jure liber. cap. 3I. in I. 6o. l. 6 r. D. de Iure dot. & l. 7. de Tut. Ut cur. dot . hujusmodi cmblemata agnoscit. Ceterum ad hos curatores Cujacius lib. XXVI. Obs. c. 7. retulit l. 8. D. Ad t. sed non satis feliciteri Nec enim de seminis loquitur Modestinus . sed laudat D. Claudium , quod cur itoris auctoritatem jussit interccdere in arrogatione adolescentum , quae antea ncccsario non requirebatur. Illustris Noodi ius comm. ad F. pag. 48. quomodo lucem faceret huic loco, ad liquidum deducere se necdum potuisse, ait. Vide Acta cruditorum Lips. anni 1717. ment: Maji pag. 107.

Pergo ad aliam differentiam , i notatu haud minus dignam. In pupillorum arbitrio non erat , quem sibi tutorem vel lent; dc inutiliter his daretur tutoris optio , quorum nuLaum jugicium est : at lege sp tali omnibus feminis, vel matrifamilias testamento viri optio tutoris dari potuit, ut ipsa sibi tutorem eligeret, 'quem vellet. Auctor est Livius lib. XXXIX. cff. i9. ubi de Hispalae praemio , ob indicata Bacchanalia , SCtum factum ciue refert, ut Tribuni ad plebem ferrent: Uti Feceniae Hispala datio, diminutio, genti

e pilat, ruioris optio irem esset, quasi ei vir testamento dedi ei. Locus insignis est. sed in cujus interpretatione multis, inprimis auicin Gutherio lib. II. de Jure Pqntis. c. 7. aquanaesit. I cntavit eum. Alciatus lib. IX. piserg. c. I9. hed feliciore successu Turnebus lib. XXX. Advers. c. 2s. Hotis manus lib. III. . Obs. c. 16. Cujacius lib. VII. Obs. cap. tr. L .ivii sospitator Ioli. Fred. Gronovius in notis, veros eius sensus eruerunt. Nos quae huc pertinent xpiatum persequemur. Constat Legem Ni I. Tabu Iarum fuisse, Pu:ιrfamilias uti legassi super secunia tutelave sua , ita jus esto; camque a Jurisconsultis ita extensiain, ut latissima potestas& heredis instituendi, ec legata relinquendi , 5 tutelas constituendi inbuta videatur: lait Pomp. l. I 2 o. D. de V. S.

228쪽

116 Differtatio quarta

Facili negotio igitur eadem . in fori disputatione, a liberis ad

uxorem eu transsata e sic ut quemadmodum pater testamento

filiisfamilias tutorcm dare sererat , ita & maritus uxori. quia in manu mariti erat, & sui heredis jure utebatur. Non semper autem ripide istud jus exercebat , sed uxori tutoris optionem benencii loco aliquando legabat. Et hie

tutor est , quem Cicero pro Murena cap. Xl1. ait, potest te mulierum contineri. Iurisconsultos enim exagitans iMulieres, inquit, omnea propter infrmitatem consilii ma res in rutorum potesate esse voluerunt: hi invenerunt senera rutvirum, tuae potesate mulier m continerentur. Alciatus di loco quae hoc iit, invenire desperat. nisi dicatur, mulieres servos

suos actori publico concessisic, & postquam publici effecti

essent, procurase, ut sibi tutores darentur. At hae sunt nune , refutatione indignae t Schil terus Ex. XXXVII. Laet 8. Tullium reprehendere putat illud tutorum genus, quando mater & vitricus tutelam gererent, sic enim tui 1 rem potestate mulieris contineri, inue ipsa in tutela esse diaberet. Verum nec hoc placet. Genu1nus sensiis est et Mulieres tales sibi optasse tutores, quibuscum obcoh. ditionis vilitatem , animive bonitatem facile transigerent: vel cavillatorie dixit , eos in pst 'ate mulierum contineri. quorum diligendorum mulieri esset potestas; vel denique ridet Iurisconsultos, quod auctores fuerint muliebris tutelae, nec tamen efficere potuerint, ut mulieres in tutorum essent potestate, quippe quae libere res suas administrarent. dc solennitatis causa auctoritatem n gotiis adhiberent. Uiari potentes enim quodammodo in suam tutelam perveniebant, prout explicandus 'Paulus in I. si . D. de Legat. lib. 3. ne iis, quae pag 4 tradita sunt. contrariari videatur. f. XVII. . LIn quaestiorie, an maritus ab uxore tutor eligi, aut tui iam conjugis , ab aliis sibi impositam, suscipere potuerit,

ut vitato multorum errore recte versemur , primum quidem , quod ad personam uxoris attinet, ubivis sere gentium

229쪽

de perpetua feminarum tutela'. 2II

obtinuit illud Pauli ad Itiphes. U. ινι a a ηρ εσι κεφαλη πης γυναι

- . quo sensu Philo Judaeus. maritum instar curatoris esse diXit, πιρι -ωα. -i,c Verum si de rebus quaeratur apud Romanos, probe distinctio observanda est, quam ex Vocum antiquarum enarratoribus , Aulus Gellius indicavit lib. XVlII. Noct. Att. c. 6. inter matresfamilias & matronas ; sive inter uxores, quae in manum & mancipium maritorum convenerant, ec eas, quae tantum in matrimonio Crant, sui juris cetera, & rerum suarum dominae, praeter dotem, quam viro attulissent. De illis Livius, a nobis laudatus, assirmat, in manu maritorum fuisse. Hae vero non in mariti, sed in alterius tutela extitere. Plures autem mulierculae, jam inde ab occupata republica, in matrimonio, quam in manu esse maluere, Tacito auctore lib. IV. Ann. c. a 6. ipsa Livia, Augusti conjux , sic nupserat: eoque Vir Cl. Scstultingius referendam putavit inscriptionem apud Gruterum pag. sset. n 2. ubi mulier aliqua monumentum

fecit SIBI. CONJUGI. ET. TUTORI. suo. Nec alia ratione Pudentilla', Aput i uxor, quam quod in manum

non convenerat , tutorem habuit. Verba ejus in apologia circa finem ita sese habent : inquit, me magis , de pecunia mulieris, pulcerrimum praedium meo nomine emisse, Dico , exiguum herediolum sexaginta millibus nummum: id quoque non me . sed Pudentillam Jho nomine emisse : Puden rillae nomen in tabulis esse: Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi: praesens es Gasor publicus, cui depensum es, Corvinus Celer vir ornatus e ades etiam tutor , auctor mulier is, vir gravissimus N sanctissmus , omni cum honore mihi nominandus , Cassius Longinus. maere, Maxime , cujus emιioms auctor fuerit: quantula pretio mulier locuples agellum praesinarit. Sub imperio Antonini Pii, ut suora diximus, Apulejus magiae accusatus , Carthagine ad Maximum Claudium, Africae proconsulem, praesente Avito, hanc orationem habuit. Tum ergo alius tutor mulieris fuit , alius maritus. si in ejus manum non convenisset. Sed quia cocmtiones quoque

230쪽

118 . Dissertatis quarta icrant rariores, & licentiae ditiorum molestae; mariti autem bonis uxorum tenellarum , sub honesto curatoris nomine

inhiabant: ideo Divus Marcus , oratione singulari , quam

Senatusconsultum secutum est, vetuit maritum uXoris minorennis, ves furiosiae esse curatorem: in tantum, ut sciens prudens datus infamia notaretur. I, I . D. de Cur. fur. I. 4. d. II. C. G. Eorcus, uir iVir Cl. i Bertr. Argent eus in comis ment. ad Coosi Britann. art.. 483. non. satis rationis esse putat, cur Marcus sic constituerit; quandoquidem nulla ca- .rior persona rem uxoris Curare Potuerit, quam maritus;

nec donatio valuerit de rcbus ad c am periinentibus . uxor denique in viri potestatum tum: non transiςrit , sed ex omni contractu virum obligare, ec obligari ipsa vicissim potuerit. Sed Marcus; legem hanc in republica tulit, qiue summam divortiorum fovit licentiam , & in qua feminis, maxime mi- 'norennibus insidiae tendebantur. Vera ergo ; quae ipsummovit, ratio videtur fuisse, quam ducursius ad i. a. C. quidar. tui. vidit, ne marit s , re malz gesta, rationes per blanditias interverteret, . vel earum reddit o materiam jurgii anter conjuges. cum uxor majorenuis fata, praeberet. ἄ-terum bonorum dotalium maritus erat dominus, i. 3O. C. de Pure dot. paraphernalium regulariter custos & administrator l. 9. f. 3. D. de Pare rit. I. 93'. M. L. Falc. ut tamen sine consensu uxoris, solus hic nihil posset l. 8, C. de conv. Ap. dos. Reliqua bona uxor non minus , ac vir, extra intcrςessionis causam, jure novissimo, postquam scilicet tutela mulierum extincta fuit, libere obligabat, ac

alienabat, l. 6. C. de Rev. donat. I. II. C. de Pen. l. 2. C.

ad So. Velvj. Ut tamen si persectae aetatis esset, & sanae

mentis, marito rerum omnium . quas extra dotem habebat,

administrationem conccdere valuerit, dc si non prohiberet, tacite consensisse inrellimrstur l. ult. C. de Pact..con.. l. 2I. C. de Procur. ubi rationem addit Constantinus: Ne femime, persequendae litis obtentu, in contumeliam matronalis pudoris imreverenter irruant , N conventibus virorum vel judiciis interein cogotur. s. XVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION