장음표시 사용
231쪽
de perpetua feminarum tutela. g. X VIII.
Hi juris progrcssus, in tutela mariti, non divellendi videbantur ; nunc ad tutelam nothram revertamur. Ulpianusti t. XI. Tutores , ait, aut legiIrmi sunt , aut Senatusconsultis consiliati , aut moribus introducti. Legitimi mulierum tutores erant adgnati: his deficientibus Praetor, curri majore parte Tribunorum plebis , tutorem ex lege Atilia dabat. Verum ex lege Iulia de maritandis ordinibus , 1blus Praetor Urbanus tutorem dedit ci mulieri virginiuc, quam ex hac lege nubere oportebat, ad dotem dandam, dicendam promittendamve, si legitimum tutorem pupillum habebat. Praeterea Senatus censuit, in locum muti, furiosi vel absentis tutoris, alium dandum estis ad dotem constituendam. vel ad hereditatem adeundam: denique moribus tutor Praetorianus dabatur mulieri quae cum tutore suo lege aut legitimo judicio agere volebat, ut plenius haec tradit Ulpianus dicto tit. xi. S. 3. 18. 2G. & seqq. Ex his autem lucem foeneramur Scaevolae in I. 26. D. de Tutor. curra. dat.& novum inde simul discrimen tutelarum in lucem proferimus. Verba ejus sunt, quae sequuntur : Sejae egressae annos ML decrero Praetoris ex inquisitione datus es tutor , quas minori: quaero an excusare se deberet 8 Respondi, secundum ea quae proponerentur , neque excusationem necessariam esse, neque ougari, quod non gereret. Sensus est : tutorem decreto Praetoris ex inquisitione feminae viri potenti dari inutiliter, neque excusationem necessariam esse ,Ἀneque obligari eum, si negotia. non procuravit: nam etsi mulieribus ac pupillis hoc erat commune , quod Praetor utrisque, tutores non habentibus, tutores daret: id tamen discriminis intercedebat, quod pupilli a Magistratibus majoribus cum inquisitione, a mino.
ribus cum satisdatione tutores quoslibet idoneos, licet minus ipsis acceptos accipiebant: seminae autem viripotentes tutores quidem acceperunt invitae, verum illae tantum, quibus talia negotia gerenda. ad quae tutoris auctoritas ellet necessaria: neque tum ex Praetoris arbitrio hunc vel illum
232쪽
tutorem admittere coactae, sed facultas unum eligendi ipsi, salva fuit. Et haec quidem electio pro inquisitione fuit;
nec satisdatione erat opus, quia tutela oneri non erat , neque tutelae actioncm directam vel utilem , nec hypotheca. riam pariebat; eo quod nihil gerere, sed tantum auctoritatem praestare latitus esset seminarum tutor. Ad dolum tantummodo dc fraudulentum consilium praestandum obligatus fuisse videtur. Vide Cujac. lib. XXII. Obf. c. et O. Num vero tutela haec necessariae fuerit susceptionis, id quidem
temere neque assirmarim . neQue negaverim. Plane tutela
in rerum actu, vel in Reipuolicae tractatione, ut loquitur Seneca I. de Tranquili. cap. a. seu ut Plato lib. V. de Rep. ait, nulla consistit; nec Reipublicae . sed civi. Ie munus est l. 6. I . D. de Exc. tur. pertinet enim ad utilitatem unius domus: favore autem pupillorum receptum est. & placuit ICtis, tutelam vel curam inter munera publica numerari, civesque invitos ad eas suscipiendas adigi. pr. Inst. de Excusat. Tantus autem muliebris tutelae, quantus pupillaris, non est favor, dc plerumque m voluntate ipsim mulieris, tutor volens di contentiens datus esse vid
g. XIX. Magis haec apparebunt, si in memoriam revocemus, &hoc proprium isti tutelae fuisse, quod sicut invitus eam non suscipere . ita susceptam abdicare, aut in jure alii cedere
tutori liceret. De abdicatione Ulpianus tit. XI. S. I . Sirutor testamento datus se abdicaveris rutela, de is se tutor. Abdicare autem es , dicere nolle se tutorem esse. Δ jure autem cedere tutela resamento datus non potes . nam cae legitimus in jure redere potest, abdicare se non potes. De cessione idem S. 8. titulo eodem : Gantum ad agnatos pertinet, hodie ee tia tutela non procedit: quoniam permissum erat in jure cedere tutela feminarum tantum , non etiam masculorum feminarum autem legitimas tutelas lex Claudia susinet. Res nova videbitur Iuris studiosis, qui fragmentis Pandectarum tantum sunt
233쪽
de perpetua femina um tutela . 212
assueti, tutelam susceptam deponi, aut in jure cedi potuisse,
cum excusationis tantum a suscipienda in iis fiat mentio , ne ω- autem de abdicatione susceptae. Certum nihilominus est, in feminarum tutela id obtinuisse , nec sine ratione. Tutela pupillaris pubertate desinebat, nec invitus tutor ad
Curae continuationem cogi poterat: muliebrem autem hoc onus peculiare comitabatur, quod perpetua, nulloque
tempore circumscripta & definita. Querelas igitur move bant tutores, ta legitimi, & dativi, si sero aut plane non nubebat semina sibi commissa, quamobrem remedium illisper abdicationem & cessionem quaesitum est , etiam alia speciali excusationis causa non allegata. Abdicare se Magi stratu. consulatu , Ciceroni & JCtis est, munus nondum
confectum deponere; , vel ut Aristotelm, απώπω.
Hi, Abdicatur filius, qui omni jure abscita, a familia alienatur. Sic & abdicare se tutela, est dicere, nolle
se amplius tutorem esse. Cicero lib. VI. ad Att. epist. II. Itaque aut tutela cogito me abdicare, aut, ut pro Glabrione
Scaevola , faenus θ' impendium recusere. Sicut autem Diocletianus & Maximianus abdicationem filiorum , ex Graecorum moribus diu apud Romanos usitatam, sustulerunt, I. 6. C. de Patr. pol. ita di legitimis tutoribus, non licuit se abdicare tutela seminarum . quae sibi proximitate sanguinis conjunctae. Testamentariis & dativis id permissum , agnatis non item: qui tamen alteri a se proximiori eam in jure cedere poterant, quae cessitia tutela dicebatur; indeoue re ctis tutor vel cessitus , ut Ulpianum emendat Turneous lib. VII. Advers. cap. hi. & Vir Clarissi. Joh van de Water lib. III. Obs cap. XI. Non hic repetam cessionis solennia a Galvano cap. 38. de Usuis. & Contio lib. I. Disp.
jur. civ. cap. I a. quantum satis est pertractata. Vix tamen mihi tempero . quin locum Ulpiani adscribam, quam mmi me huc pertinentem. Inquit ille tit. XIX. g. II. In jure cedi res etiam incorporales possunt, velut ususfructus. hereditas , ET TUTELA LEGITIMA, liberias. Exercitium
234쪽
imitur hujus tutelae coram Praetore in cessitium transibat; sed hac lege, iit sive is mortuus fuerit, sive cap1te minuiatus , sive dii rursus tutelam cesserit, rediret ad legitimum tutela; quia personae industria erat clecta, nec nisi viro industrio, rerumque suarum satagenti vices commisiae Z Quin adeo tutela haec ex persona cedentis legitimi pendebat, ut si is decesserit, aut capite minutus fuerit, cellitia quoque extingueretur ; quia non plus juris in alium transferre potuit , ac ipse habuerat, auctore Ulpiano tu. XI. S. 7.
Uerum enimvero quia feminarum intererat, retinere potius pristinos tutores. sanguinis Vinculo neXOs, quam in novorum, forsitan & hominum malorum, nequam & luxuriosorum tutelam transferri, quorum moribus polluerentur.& ad sordidum vitae genus, in suam dc Rei p. perniciem. traherentur; ideo Claudius Imperator vetuit, tutelas cedi,
feminarum autem legitimas tutelas lex Claudia sustinet, inquit Ulpian. tit. X l. f. 8. Anceps horum Verborum , & crebris eruditorum disputationibus cst sententia. iacius in notis hic & lib. XXVI. Obs. cap. 7. pro si ne reposuit sustulit , omnes legitimas feminarum tutelas lege Claudia sublatas statuens , ita ut testamentaria & dativa tantum fuerit relicta; Conltantinum vero patruis hoc oneris iterum imposuisse in l. 2. C. N. de tui. creand. qua haud fuisset opus, si jus antiquum vigebat, ex quo ad Patruum,
ex jure agnationis, tutela erat perventura. Constantini lcgem moribus contrariis sepitam rursus novasse Leonem A. C.
469. in I. 3. C. de Leg. . sed quam interpolatam, & voce pupillarum aucham , Codici suo inseruerit Justinianus. Ue
ba Leonis sunt ista: Constitutione Divae memoriae Constantini, lege Claudia sublata, pro antisui juris auctoritare fasto manente agnationis jure , tam consanguineus, id est frater, quam patruus, ceterique legitimi ad pupillarum feminarum Iutelum Vocantur. Cujacii sententiam probavit Bristbnius, Hotinanus ic Giphanius in C. de tui. legit. Huberus lib. III. Digr.
235쪽
de perpetua feminarum tutela. 223tap. 4. & professa opera eam defendit Schil terus Exerc. ad os seu f. 23 t. o seq3. At vero, quia emendatio isthaec veteris libri auctoritate caret, merito eam rejecerunt Raevardus, Marcilius, a Costa, Jac. Gothoi redus, Nood-tius , Gravina, Schultingius aliique ; quorum tamen non una circa explicationem horum verborum est sententia. g. XXI. Raevardus primum auctoritatem C acii veritus, suppreta nomine, hanc emendationem explosit, & quibusdam exemplis ostendit, se ere 1ὰpius accipi, dc hic accipiendum esse , pro distierre lib. r. Varior. c. Io. Secutus hunc est Iacobus Gothosredus , hilarioris famae Jurisconsultus,
in comment. ad ι.. 2. C. de tui. cur. rom. I. pag. 317.
sed clarius mentem expressit, ac sublatam tantum censuit a Claudio cessit iam tutelam , ne quod onus semel agnatus subierat , deponere unquam posset: quae explicatio, si quis attendat, tam intentioni Ulpiani, quam voci sustinere con . quae saepius pro continum e , prorogare, retinere accipitur, auctoribus Latinis. Ovidius Epist. a. p. II 3. Aespice Laerten, ut jam sua lumina condus, Exiremum fati stinet ille diem. Sic Maecenas, in turpissitiis voto, vitam sustinere, pro spiritum prorogare, inhibere ne abeat, morari, dixit apud Senecam epist. a I. a Mia dum superes, bene es, 'Hanc mihi, vel acuta
Si sedeam cruce, si ine. Atque hoc ipsum dignitas familiarum, & summa juris Providentia suadebat, ut quo hereditas pervenit, eo tutela re diret , & qui sperabant successionem , iidem bona tuerentur, ne dilapidarentur l. I. D. de Legit. tui. I. 73. r. nam hoc reciprocum est, ut qui commo dis fruitur rei cujuspiam , cum & incommoda perserre con veniati. Io. D. eod. Decepit Cujacium ejusque asseclas, quod degem illam Claudiam in dict. l. 3. C. de legit. ιut . memo
236쪽
ratam, cum nostra eandem fuisse putarunt, id quod nee ipse abnuo: at certum est, varia ejus legis fuisse capita, prout de re tutelari solicitus valde fuit Claudius, nam &de tutore dativo caput Hus legis memorat Suetonius in ejus vita cap. XXIII. & de curatore Modestinus in I. 8. D. de Adopt. Quid vetat igitur, quominus, praeter hoc nostrum de cessitia tutela , quartum caput fuisse credamus 3 quo mulieres impuberes tutela patruorum eXemtae, quorum asperitas provcrbio locum dedit apud Persium Sat. 3. Ne sanubi patrures oro. Ut Gravina observat, cui addo Manilium lib. V. in superciliosa paedagogorum genitura: - - auetiqui laudabunt verba Catonis , Cuiorisve superciliam, patruique rigorem. Hoc certe temporum illorum conditio, & mulierosum Claudii ingenium satis confirmant. Constantinus vero imperium patruorum, suscitato jure intiquo , restituit: Leo confirmavit : neuter autem tum temporis forsan de muliebri tutela cogitabat. Haec ita quantum ad agnatos pertinet. In patronis autem , etiam post legem Claudiam, cessitia tutela processit, ut exceptio ab Ulpiano subjecta ostendit, de qua Ianus a Costa Vir Cl. ad. tis. LV. de legitima Patron. tui.
. Tempus est modos videamus, quibus feminae tutela liberantur , atque naturalis libertas, quam & sexus infirmitate.& rerum forensium ignorantia amiserant, ipsis restituta est. Communes illos, ut utriusque mortem, delictum , consensum , dc Husmodi alia hic enarrare instituti ratio non seri; sed duos selectos dabimus. Primus est capitis diminutio suminae, quae licet minima sit, omnes tutelas tollit, non tantum pupillarem 3. 4. Iuli. quib. moi tui. sed & perpetuam, auctore Ulpiano tit. XL. S. 2o. Contingit autem minima illa vel adoptione, vel in manum conventione, ut idem scribit S. a 3. Iiι. eod. Adoptionis nomen generale est, dc arrogationem comprehendit; de qua hic quaeritur, quia tutela tantum crat feminarum sui juris. Iure veteri quidem
237쪽
mulier arrogari non poterat, quoniam nulla cum ea comi. Iiorum crat communio, Gell. tib. V. cap. I9. Post ucro ex
rescripto Principis arrogari potuit, auctore C o in I. et r. D. de Adopt. cs l. 8. C. eod. Tutoribus pupillatibus tanta in pupillos non erat auctoritas, ut caput liberum fidei suae commissum alienae ditioni subjicerent; quemadmodum ex Gellio discimus, dicto loco r At mulieri arrogandae tutorcs sic utiliter auctoritatem praestabant: quae disteremia superioribus addi potest. Arrogata igitur, ne in duorum potestate
esset, tutela exibat. Pariter α quae in manum Convenerat, .maritum parentis loco habebat, ejusque potestati soli subjiciebatur. Manus Latinis pariter, ac Hebraeis dc Graecis, pro imperio & potestate usurpatur; unde in manum convenire, . est in potestatem ac familiam mariti transire. Fiebat id tribus modis , farre, coemtione, dc usu. Sive enim solenni farris sacri io Diis nuptialibus facto ; silvc per aes ic libram coemta; sive per integrum annum usucapta, in familiam mariti commigraret, se suaque omnia ad eum transferebat uxor, ita ut in dominium Hus veniret aure mancipii, dccapite minueretur, & sustineret speciem liberalis servitutis, ut Servius ad LV. Aneid. vers. Io3. & Gellius lib. IV. cap. memoriae prodidere. Exibat ergo ex patris potestate, cum in duorum manu simul esse non posset, Tacit. IV. Annal.
cap. I 6. Hoc vero mortuo, nubens solvebatur etiam tutela, quae
in libero homine tantum insistit, Sc quavis capitis diminutione perimitur. Hinc Cato apud Livium lib XXXIV. c.
a. ex instituto majorum , seminas in manu parentum , fratrum , virorum esse ait. dc Boetius illa Ciceronis vcrba in Topicis : Si ea mulier testamentum fecit, qua se capite nanyuam diminuit , vin videtur ex Edicto Praetoris secundum eas tabulas postsso dari, illustrans, ad rem scribit : Mulieres antiquo jure ιutela perpetua continebat. Reced baut vero a tutoris pote- te, quae in manum viri convenissent: itaque fiebat eis prioris flatus permutatio, erat capite diminuta, quae Ciri convenisset in manam. ωρ. De hac in manum conventione egisse Prae-Ff x torem
238쪽
torem in I. 2. D. qui satisd. cu. & Ulpianum in I. his D. de cap. min. Criacius sibi persuadet lib. IV. Obs cap. XL. nescio an aliis. f. XXIII. Alter modus, quo feminae ab hac tutela liberatae, est jus trium liberorum ; quod variis privilegiis , Augusti lege Julia & Papia, in honoribus adipiscendis, in munerum immunitate, in jure Quiritium adipiscendo, etiam in liberatione a tutela fuit ornatum. Auctor enim incertus infra- .gmento supra g. 33. relato, testatur : Mulierem , jus trium liberorum habeniem, sine rutoris auctoritate manumittere posse. Cui accedit Plutarchus, Trajant Imperatoris aequalis, qui in vita Numae cap. XVIII. ubi praemia & honores Vestalium exequitur, hoc modo scribit: ti ἀντιεις. .
tribuit, in quorum numero est, quod vivo patre re ari possint, atque alia facere, sine tutore, eo moti cst jure, quo matribus irim liberyum id permissum. Verum non Numa illis hoc privilegii dedit, cujus tempore jus illud erat ignotum, sed Augustus, ut ex Dione Casio bene observavit Iustus Lipsius de Vesta de Vestalibus cap. XII. Is etiam ex privilegio speciali Octaviae & Liviae concessit, ut res suas sine tutore age
utque sue tutore res suas agerent , eodem jure sacro sanctae, quo trioavi plebis essent. Ait Plutarchus, Vestales jure trium liberorum subnixas, tcstamentum saccre potuisse, ω alia, ea scilicet, ad quae alias tutoris auctoritas require- χbatur, praeeunte Ulpiano fusius a nobis explicata f. Io. &seqq. In his S. I . enarravimus alienationem rerum mancipi, cui necessario tutor adhibendus , nisi mulier trcs liberos superstites haberet, eosve amisisset, vel beneficio Principis
jus liberorum esset consecuta. Talis erat STATIA IR NEF
239쪽
de perpetua feminarum tutela. 227
. NE, quae IUS LIBERORUM HABENS, M LICINIO TIMOTHEO DONATIONIS MANCIPATIONISQUE
CAUSA monumentum sine tutore , H. S N. I. MANCIPIO DEDIT in lapide apud Grulcrum pag. I 8 . quem erudite illustravit Doctissimus Brummerus ad Legem Cinciam cap. XIV. Discrimcn autem hic, ut alibi in stio Tertulliano & successione liberorum, servatum est, inter ingenuas & libertinas, illae per tres, hae per quatuor demum
liberos tutelam evadebant. Ulpianus tit. XXlX. f. 3. Lax Papia Poppaea libertas, quatuor liberorum jure, tutela patronorum liberavis, θ' eum intulerit, jam posse eas sne auctoritate patrono rum resari Sc. Et hoc addam , ex his discrimen muliebris tutelae a cura notasse, Iac. Gotholaedum in Notis ad L. Iul. Ot Pop. pag. 324. quod mulieres propter liberos a tutela liberantur, minores a cura nequaquam, ut ad L. Iuliam scribens Ulpianus in I. a. D. de Minor. testatur.
Quousque muliebris haec tutela apud Romanos in usu fuerit, non facile dictu est. Nisi quod, crescente muliebri licentia . M labasccntibus illius Rcip. moribus, haec quoque prudentiae civilis pars feminarum impudcntiae sensim Haccubuisse videatur. Rarior item facta, ex quo steriles &orbae jus trium liberorum , beneficio Principum , frequentius
impetrarunt. Imperatores enim & aulici, sexui semineo plus, quam par erat, indulgebanu, ut arcana virorum expis- Carentur. Ipsae ctiam, cum maritis imperium domesticum extorsitant , rcbusque civilibus se imiMiscerent, tutorum impatientes factae. Plane vigente hac tutela, magna causa
non fuisset, cur Augusti & Claudii Edissis interdicere.
tur, ne feminae pro viris suis intercederent, utque Senatusconsulto Veli ano seminis omnibus subveniretur. I. 2. D. ad Sct. Vellej. Sed quia matronae passim abdicabant tuto. Tes, aut eos vilipendebant, alio modo earum imbecillitati erat succurrendum. Ρapinianus quidem in I. - I S. 2. D. demul. V curar. datis. sic respondet, quasi nullus suo aevo mu-
240쪽
li erum tutor; quando patronum tutorem esse desinere scr1bit, si puclla duodecimum annum impleverit, ac tum dari curatorem desideranti seminae minori cundem, qui fuerat tutor. Nollem tamen cum Cujacio inde quis colligat, Severi Augusti tempore, nitelam nostram prorsus cessaste ; cujus Apulsus & Ulpianus, tanquam aetate sua usitatae, adeo
crebram . mentionem fecere. Ad haec curatores simul cum
tutoribus habui se mulieres viripotentes, ic loca Jurisconsultorum multa a Triboniano ad Jus novum inflexa esse, diximus supra ; dc summus Cujacius varia tutelae hujus vestigia, in Pandccharum magmentis, se reperisse putat lcib VI. Ob
cap. II. lc lib. XXIV. cap. 2o. Nec tamen inficiabor, ex eo tempore, quo feminis minoribus, etiam bene rem suam gerentibus, promiscue curatores dari praecepit Antoninus
Philosophus, indies magis magisque, jam ante Papiniani
aetatem . nutasse tutelam : quia ad ca, quae ante tutore tantum auctore fiebant, velut ad dotem dicendam, etiam simpliciter curator dabatur. I. 7. D. de Tut. 6' cur. dat. l. 6o. Et Ieciq. de Iurerit. quae icalia loca a Triboniano esse mutata, vix dici posse, causatur Bachovius ad pr. I. Gib. mod. tui. D. n. 4. Plane post Constantini tempora, feminae puberi curator dandus esse dicitur in Codice l. 7. C. pet. tui. ut vix muliebris tutelae vestigia supersint, in I. 3. C. de legit. tui. & l. 2. C. N. de tui. creand. quod multi veterum pariter ac recentiorum sibi persuasere. Malim etiam in l. 7. C.
de S p. tui. vocem tuarum, in omnibus codicibus non ocincurrentem, in spongiam incumbere, quam cum Celeberrimo Voetio ad tiI. D. de Suo. tui. n. q. cam de tutela sexus
interpretari, id quod vel sola adminifratio, bis tutori illi tributa, vetat. Ceterum id mirum videri possit, cur Justinianus, Imperator oppido mulierosias,& rei uxoriae, ingratiam reverendissimae suae Theodorae, valde intentus, in usum non reduXerit tutelam hanc, ad praesidium sexus infirmioris repertam; nisi sorte ipsum movit, quod dubia varia inde oriuntur, dc actibus bona fide gestis, quibus in- ri